BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

spiritualem vitam utiles.

[Liber I]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE OPERIBVS

EX CARITATE FACTIS.

 

CAPITVLVM  XV.

 

Pro nulla re mundi, et pro nullius hominis dilectione aliquod malum est faciendum; sed pro utilitate tamen indigentis, opus bonum libere aliquando intermittendum est: aut etiam pro meliori mutandum. Hoc enim facto opus bonum non destruitur: sed in melius commutatur. Sine caritate opus externum nihil prodest; quidquid autem ex caritate agitur quantumcumque etiam parvum sit et despectum: totum fructuosum efficitur. Magis siquidem Deus pensat ex quanto quis agit: quam opus quod facit. Multum facit: qui multum diligit. Multum facit: qui rem bene facit. Bene facit: qui communitati magis quam suae voluntati servit. Saepe videtur esse caritas, et est magis carnalitas: quia naturalis inclinatio, propria voluntas, spes retributionis, affectus commoditatis, raro abesse volunt. Qui veram et perfectam caritatem habet in nulla re se ipsum quaerit: sed Dei solummodo gloriam in omnibus fieri desiderat. Nulli etiam invidet, quia nullum privatum gaudium amat; nec in se ipso vult gaudere: sed in Deo super omnia bona optat beatificari. Nemini aliquid boni attribuit; sed totaliter ad Deum refert, a quo fontaliter omnia procedunt: in quo finaliter omnes sancti fruibiliter requiescunt. O qui scintillam haberet verae caritatis: profecto omnia terrena sentiret plena fore vanitatis.