BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ioannes Reuchlin

1445 - 1521

 

Scaenica progymnasmata

hoc est ludicra praeexercitamenta

 

Actus I

 

____________________________________________________________

 

 

 

Actus primus.

 

Elsa. Henno. Dromo.

 

Elsa. Muliercularum est misera condicio hercule

Atque iis magis quae sunt maritis coniuges.

20

Hoc usque sensi quae viro sum subiuga.

Quaecunque nendo operamque dando, domesticis

Curis, lucris negotiisque villicis

Vel quaerito vel condo parsimonia,

Totum hoc meus ludit maritus et bibit,

25

Vt vix mihi lodix supersit sutilis,

Pauper lacerna, ricula et calyptra: iam

Non ego capillos plagulis connexito.

Henno. Faxo sciam, tantum quid uxor murmurat;

Ne forte sensit quid dolo subtraxerim

30

De eius crumenula. Sed est miruin unde tot

Sibi aureos corraserit muliercula.

Sum ego vir et vix de omnibus laboribus

Totius anni vel talentum congero.

Huic autem heri octo sum furatus aureos

35

Latenter ex loculo, loco vix credito.

Adeo mea uxor parca parsimonia

Plus multo agit quam ego laboribus, tamen

Et hoc quidem non nihil in annuis lucris

Venit recensendum, quod in dies bibo,

40

Ludo, sed et scortor aliquando et balneor.

Id me beat, tritum quod est proverbium:

Tenax requirit prodigum. Ille ego ipse sum,

Et illa rursum haec ipsa sit necesse erit.

Sed adorior tumultuantem feminam.

45

Vxor, bonum sero. Elsa. Et quidem sero nimis,

Nil serius mihi est bono, cui labor

Tantum diurnus incubat, quod vesperi

Iam vix queam prae pigritudine hiscere.

Henno. Quodcunque sit laboris utrique, attamen

50

Nil nostrum utrique, quod sciam, reliqui est super;

Quin ego annuo labore quem graviter fero

Vix suparum post omnia mihi in lucro est.

Semilacer incedo resartis vestibus,

Id ego usque adhuc mecum moleste cogitans,

55

Quod ad oppidum mihi migrandum quotidie est

Ad honestos et voluptuarios vires,

Quibus affero caseum, nuces, lac, olusculum,

Poma et pira et genus id meorum fructuum.

Statui quidem Danistam, amicum filiae

60

Nostrae, prece oppugnare. Scis quem nomino?

Elsa. Scio: qui in oppido tenax mercator est

Nostramque vult domi suae ancillarier.

Henno. Recte tu: eum statui precari ut crederet

Palmas decem vel vilioris lanei

65

Panni, manuleata quo mihi paenula

Fieret, vel amplius ex eo si emungere

Possem, idque verbo nuper ei insinuaveram,

Dicens peculium haud mihi ullum extare nunc.

Conicere sat valui nec invitum fore.

70

Quare hic Dromo legandus est in oppidum,

Ferat mihi a Danista eum pannum in diem

Credendum, ubi aeris atque opum plus suppetat.

Elsa. Tu loquitor illi in rem tuam quicquid voles.

Ego exeo, ut eurem interea, ut stabulent boves.

75

Henno. Heus tu Dromo. Dromo. Quid est? Henno. Veni, haud clam te est meus

In te animus ille amans tui et fidelior

Quam caeteris erga suos famulos sit: hinc

Tuam fidem in re quadam ego repeto ardua

Occultius quam alias nihil petiverim.

80

Dromo. Sis certus: isti dixeris lapidi et luto.

Quicquid tacendum est, optime tacebitur.

Henno. Mea uxor, ut nosti, se pauperem facit

Semper, nec ullum obolum dat, ingluviem ut mihi

Satiet meam, nam alumnus illi ego libens

85

Sum, at illa contra mihi nequaquam; eo fui

Cautior in inquirendo, si peculium,

Quod parcitate sua lucrata aliqnando sit,

Aliquo loci pessumdatum aut absconditum

Valerem ea absenti excavare furaciter.

90

Quid pluribus? repperi in eo ipso saepto, item

Et in ipso eodem ovium ultimo praesepio

Octo aureos a femina reconditos,

Quos te velim Danistae ut afferas cito,

Huic pannicidae, nosti? in oppido, viro

95

Mihi meisque valde amico. Dromo. Novi ego,

Nam et ille me novit vicissim. Deinde quid?

Henno. Pro iis mihi ut pannum bonum mittat velim,

Quo lautius redimiculum fieri queat,

Ne semper et pannosus et tam sordidus

100

Incedere ad sodalitatem et symbolum

Cogar bibendi aut balneandi tempore.

Dromo. Fiat. Henno. Cave utiliter geras tibi quae impero.

Dromo. Fiat. Henno. Pecunia nemini alteri, cave.

Dromo. Fiat. Magister admonet, quod ipsemet

105

Non negligenter eram secuturus, mihi ut

Retinerem et aurum, nec darem cuiquam alteri.

Sed pannum ab illo pannicida emungere

Ex credito et vendere peregrino viro

Data pecunia, simul quam ego furer,

110

Sententia est mea, sic volo, sic proposui.

 

 

Elsa. Greta.

 

Elsa. Queritur maritus miseriam, totum aes bibit,

Dilapidat argentum suum tarn prodige,

Quam si leves essent aristae. Ego secus,

Nam quandocunque datur, subduco nummulum

115

Commutoque argentum clam in aurum haud segniter,

Quod cumulo et inde condo sub praesepio.

Hic ludus, haec mea est voluptas maxima.

Nam saepe bis terve in die loculum exuo

Videoque si sit aurum et an speciosius

120

Quam fuerit antea, sic item reconditur.

Nunc vado item meopte more, dum Dromo

Iussum capessit, dum loquuntur invicem.

Heus tu crumenula, quam beate et bellule

Vales? sed ecce quid evoluta singula

125

Cerno? Papae! heu miseram me! hoc exsecrabile,

Hoc luctuosum, hoc anxium infortunium.

Crumena non est. O propinqua subveni

Vicina Greta, funditus sum perdita.

Greta. Amica valde mihi atque cara, quid Elsa hoc est

130

Quod clamitas? Elsa. Heu funditus sum perdita,

Ablata vita est, victus imminutus est.

Greta. Dic mihi, quid? Elsa. Auri aliquantulum congesseram,

Defoderam in praesepe clam meo viro.

Nunc cum maritus luget indigentiam,

135

Veni meam resciscitans opulentiam,

Loculum evolutum et aurum abactum comperi.

Heu me miserrimam! Greta. Scio quid factites.

Elsa. Quid? Greta. Est in oppido mathematicus, satis,

Aiunt, peritus astrolabri et manticus.

140

Eamus, uno solide mercabimur

Virum, quod indicet peculii furem.

Elsa. solidum feliciorem Caesare!

Greta. Eamus. Elsa. Ibo, manebit usque vir domi.

 

 

Choravles. Chorvs.

 

Mortalium iocunditas volucris et pendula

145

Movetur instar turbinis quem nix agit sedula.

Quid ergo confiditis in gloria?

 

Qui dives est penuriam formidat ignobilem,

Instabilis fati rotam semper timet mobilem

Degitque vitam prope fallibilem.

 

150

Qui pauper est nihil timet, nihil potest perdere,

Sed spe bona laetus sedet, nam sperat acquirere

Discitque virtute deum colere.

 

――――――――――

 

Transcriptio: Günter Wille/Bernhard Meier                                    Melodia: