Ioannis Iovianus Pontanus
1426 - 1503
|
Hendecasyllaborumseu Baiarum libri II
Liber II
|
_________________________________________________________
|
|
XVIII.Ad petrum summontium.
Ducit dum choreas Neaera, linquuntet prata et virides agros Napaeae;pulsat dum citharam Neaera, curruntad plectrum Dryadesque Oreadesque; | |
5 | cantat dum ad numeros Neaera, cultae adcantum Naiades ruunt frequentes;miscent hinc thiasos. Neaera ducit,et ducit simul et canit; canentiassurgit nemus assonantque ripae, |
10 | et litus resono fragore plaudit;plaudit caeruleis Avernus undis,Gaurus de specula superbus altadiffundit violas, rosas, cyperoset myrti teneros thymique flores, |
15 | una et balnea consonant Neaeram.Dic, o dic, age, Petre, quae voluptas,quae mens tum tibi? Non beatus esse,non diis persimilis tibi videris?Quid, cum de Charitum manu capillum |
20 | ornata ambrosiae et comam liquore,in te dulciculis tuens ocellis,in te lacteolo sinu refusa,instillat placidum tibi venenumet vultu, et labiis, et ore hiulco, |
25 | an non invideant dii tibi ipsi?Non quod dii dederint, dedit Neaera,indicas etiam ut diis duellum. |