Ioannis Iovianus Pontanus
1426 - 1503
|
Hendecasyllaborumseu Baiarum libri II
Liber II
|
_________________________________________________________
|
|
XIV.Ad focillam.
Lascivos male temperas ocellos,nec nostrae miseret tamen senectae.Quantum vis iuvenes ama foveque,dum ne me fugias senem, puella; | |
5 | atque hos atque alios ames licebit,dum ne me abiicias, puella, amantem.Nolo delicias libidinesque,amisi venerem libidinemque,lascivos oculos volo, precorque. |
10 | Lascivos quotiens reflectis in me,et rides simul et doles, ocellos,inspiras iuvenis mihi vigorem;quin omnem simul exuo senectam,si ter blanda, Focilla, suaviaris, |
15 | si linguam tenero bis ore sugis,si collo quoque complicata pendes. |