Ioannis Iovianus Pontanus
1426 - 1503
|
Hendecasyllaborumseu Baiarum libri II
Liber II
|
_________________________________________________________
|
|
IV.De focillae puellae ocellis.
In tuis Amor insidens ocellismira coepit ab arte vulnerare,nec suetas pharetra iacit sagittas,nec tendit veterem recurvus arcum, | |
5 | sed, cum lumina paetulosque ocelloshuc illuc agis et subinde rides,istis utitur ille tunc sagittis,istis corda quatit feritque amantum.Isti spicula sunt facesque ocelli; |
10 | quoscumque aspicis ipsa, vulnerantur.Omnes vulnerat, aspicis quot ipsa,omnes ustulat, ipsa quos tueris;isti sunt oculi faces Amoris.At tu, ne pereas tuis ocellis, |
15 | in te neu propriis Amor sagittisutatur, speculum, Focilla, vita,ne, te cum in speculo vides probasque,ex ipso speculo nigrisque ocellisexcussas Amor ingerat sagittas, |
20 | atque urare tuis misella flammis,sit tibi et speculum, fuit quod olimNarcisso vitrei figura fontis. |