Ioannis Iovianus Pontanus
1426 - 1503
|
Hendecasyllaborumseu Baiarum libri II
Liber I
|
_________________________________________________________
|
|
VII.Balneae loquuntur.
Nostrum si titulum, puella, nescis,hic est: «Praegravida recedet alvo,quae venit vacua»; hoc habet tabella.Quod vero officium tuum, meumque, | |
5 | quae partes, moneam. Virum ipsa tecumadducas validum, ioci peritum,cui telum viride et virens iuventa;nec tu defueris comes iocantiaut ore, aut femore, aut manu iocisve: |
10 | namque et balnea mutuum requirunt.Nunc ad me venio, meumque munus,quod sit, subiiciam. Tibi senex virsi sit, nec validus, nec ore gratus,nec aptus thalamis torive rebus, |
15 | mox tibi iuvenis, decens valensquequi sit, substituam, salaciorqueverno passere et albulis columbis,cui rubro caput horreat cucullo.Haec vis est tabulae vigorque fontis. |
20 | Quare si sapies, Marine, cum siseffetus, fugies repente Baias,vites balnea myrteumque litus,elumbis, tremulus, macer, senexque:setosum Hectora balneae requirunt. |