Ioannis Iovianus Pontanus
1426 - 1503
|
Hendecasyllaborumseu Baiarum libri II
Liber I
|
_________________________________________________________
|
|
I.Mvsam Catvlli invocat.Tum Hendecasyllabos alloquitur, et Marinum monet, ne eos comites in balneas secum ferat.
Nigris, Pieri, quae places ocellis,et cantum colis, et colis choreas,nigris, Pieri, grata dis capillis,formosae quibus invident Napaeae, | |
5 | dum gratos prope Sirmionis amneset crinem lavis et comam repectis,ne tu, Pieri, ne benigna desis,dum laetis salibus, sonante plectro,alterno et pede balneas adimus. |
10 | Huc huc, hendecasyllabi frequentes,huc vos quicquid habetis et leporumiocorum simul et facetiarumhuc deferte, minutuli, citique.Quod vos en pretium, aut manet voluptas? |
15 | Inter lacteolas simul puellas,inter molliculos simul maritosludetis simul atque prurietis.Dum tractat tumidas puer papillas,contrectat tenerum femur puella, |
20 | tractat delicias suas maritus,tentat delicium suum puella,et ludunt simul et simul foventurlassi, languidulique, fessulique,tunc vos, hendecasyllabi beati, |
25 | quot, quot oscula morsiunculasque,quot, quot enumerabitis duella?Quot suspiria, murmura, et cachinnos?Cum furtim liceat sopore in ipsocontrectare papillulas sinumque, |
30 | occultam et femori admovere dextram.Hos tu sed comites, Marine, vita,Baianis quotiens aquis lavaris,tuas ne veneres libidinesqueet lusus referant salaciores, |
35 | sis et fabula, quod senex salaxque,et thermas quoque balneas et ipsasinfames nimio supinus usu.Hanc laudem potius tuo relinquecompatri. Chorus hunc puellularum |
40 | incanum sequitur; colunt sed illaenon annos vetuli senis, sed aurum. |