Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Quaestiones super librosDe anima
1519/1520
Quaestiones ad mentem Pomponati determinatae
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum mixta, sive animata sive inanimata, recedantab aequalitate per calidum et humidum?
(1) Quaeritur, an mixta, sive animata sive inanimata, recedant ab aequalitate per calidum et humidum. Est una opinio, quae tenet, quod sic, et est opinio Iacobi Forliniensis, et huic opinioni videtur Averroes conformari, cum dicit: “Ideo fuit necesse, ut essent dominans in corporibus nutribilibus.”(2) Sed contra hos est experientia, quia tangendo marmor apparet frigiditas actualis ad sensum. Igitur et cetera. Nec decipitur tactus circa proprium obiectum.(3) Respondetur, quod Averroes non vult intelligere absolute, videlicet quod omne mixtum animatum vel inanimatum declinat ad calidum, sed quoad digestionem vel nutritionem faciendam dominatur calor. Ita in mixtis inanimatis quoad digestionem et quantum est ad illud, quod est componi ad invicem, dominatur caliditas. Sed post compositionem non remanet adeo calida, licet etiam prius absolute non fuerit calida, ut, dum uniuntur partes calido.(4) Ideo secus est dicere, quod absolute omnia mixta sint ad caliditatem declinantia et quod sint respectiva et quoad quid, et sic intelligitur dictum Averrois, quod in omni animato dominatur caliditas quoad nutritionem aut augmentationem faciendam, licet non absolute et quoad denominationem. Nam non quaelibet caliditas est apta nata denominare substantiam calidam. Nam et verum sit dicere, quod in eo sit caliditas, et sic secundum quid calidum, non tamen absolute, quia oportet, ut praedominetur in eo caliditas ad hoc, ut denominetur, et intendit per terminum et mensuram ultra naturalia, quae inveniuntur in corporibus augmentabilibus.(5) Dictum fuit in exponendo textum, quod in omnibus naturalibus dantur maximum et minimum et quod quattuor termini sunt, quorum duo se tenent ex parte parvitatis et sunt minimum, quod sic, et maximum, quod non, quorum unus est affirmativus et intrinsecus et est minimum, quod sic, alter negativus et extrinsecus et est maximum, quod non. Similiter ex parte magnitudinis dantur duo termini, maximum, quod sic, et minimum, quod non, quorum unus est affirmativus et intrinsece terminans latitudinem, alter negativus et extrinsece terminans latitudinem. Primus est maximum, quod sic, secundus est minimum, quod non.(6) Ex quibus sequitur, quod ex quattuor terminis datis duo sunt intrinsece terminantes latitudinem et sunt affirmativi, duo extrinsece terminant et sunt negativi, quia apparet, quod actio augmenti est composita ex actione ignis et ex aliqua intentione in igne.(7) Si autem quaeratur, an termini, quibus clauditur quantitas conveniens rebus naturalibus, sit affirmativus vel negativus, respondetur, quod sunt affirmativi et negativi in inceptione. Cum dicimus, quod datur maximum et minimum, intelligimus affirmativos esse. In desitione negativi sunt, ex quo sequitur, quod non datur minima quantitas, sub qua non potest stare ignis, quia non potest corrumpi per rarefactionem, quia, ut habetur II De anima commento 97, maxima dimensio, quam materia recipit, est dimensio ignis.(8) Nec datur maxima quantitas, sub qua non potest stare terra in desitione, quia minima dimensio est dimensio terrae. Non enim potest terra per condensationem corrumpi. Sit composita intrinsece, et hoc non est verum, et quod extrinsece, et hoc est verum, quia a duplici principio provenit, licet ipsa sit quantitas simplex. Nam concurrunt duo, scilicet intentio existens in mente artificis et ignis actio, quae intentio non reperitur in igne tamquam in subiecto, quod ut sic in mente artificis reperitur, quia est qualitas animae existens in ipsa tamquam in subiecto, sed reperitur ut regulans in regulabili. Nam subtilitio, calefactio et rarefactio ab igne proveniunt, sed talis in artificialibus ab arte, in naturalibus causatur ab anima, et quia est tertium, debet attribui virtuti coniunctae cum igne. Nam intentio artificis et ignis sunt coniunctae in actione et non in verbo, quia illa actio est utrisque. |