BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

LIBER SECUNDUS DE ANIMA

 

150

 

(1) Quoniam autem antiqui et cetera. Sequitur textus commenti 150. Quem non continuat Averroes, quia Aristoteles satis in textu continuat. Commentum in duas secatur partes: Primo proponit causam et intentionem, secundo probat ex testimonio antiquorum. Secunda ibi Deinde dicit: Existimando. De prima dicit, quod intentio nostra est, utrum intelligere se habeat ut genus ad sentire, id est utrum intelligere sit de numero sensuum. Reddit autem rationem huius inquisitionis, quia antiqui definiebant animam duobus, motu et comprehensione, et per ista duo distinguitur vivens a non vivente. Comprehensio autem dicitur de sentire et intelligere.

(2) Deinde dicit: Et Empedocles. Haec est secunda pars, in qua vult ponere sententiam Empedocles et Homeri. In IV Metaphysicae adducit Parmenidem de hoc et dicit, quod isti voluerunt intellectum esse materialem et de numero sensuum. Et ratio sua erat, quia intellectus immutatur secundum mutationem corporis. Quando enim corpus bene se habet, bene intelligit, quando vero non habet bonam complexionem, non bene intelligit. Et dicit etiam de Homero, qui dicebat, quod talis est intellectus, qualem dat sol. Si ergo intellectus transmutatur a corpore per se, ergo materialis, quia omne tale est materiale. Quare intellectus erit de numero sensuum.

 

 

151

 

(3) Omnes enim intelligere et cetera. Sequitur textus commenti 151. Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit. In prima dicit, quod, postquam perscrutatus est opinionem antiquorum, vult modo dare causam, quare antiqui hoc dixerunt.

(4) Et dixit. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur. Secunda ibi Deinde dicit: Quamvis debebat. In prima dicit, quod antiqui hoc dixerunt, quia dicebant, quod cognitio fit per assimulationem realem cognoscentis ad cognitum. Non enim cognoscebant assimulationem spiritualem. Si ergo terram cognoscimus, habenus terram in anima, et ita volebant, quod anima realiter esset omnia.

(5) Deinde dicit: Quamvis debebat dicere. In hac parte vult reprehendere antiquos, quia non dicunt, quomodo deceptio fiat, de qua magis erat tractandum, primo, quia deceptio est manifeste propria homini, quia est nobis congenita ipsa ignorantia, et etiam maius tempus consumimus in ignorantia quam in scientia. Pauci enim sunt scientes et multi ignorantes. Et Themistius hic dicit, quod eorum, quae scimus, est minima pars eorum, quae ignoramus. Ex quo fit, ut oporteat dicere alterum, si volumus antiquos defendere, primo, quod non datur ignorantia et numquam decipimur, ut dicunt Sophistae et fuit error Heracliti, vel oportet dicere, quod deceptio fiat per dissimilitudinem cognoscentis ad cognitum, sicut scientia fit per ipsorum ad invicem similitudinem.

(6) Pro tertio loco impugnat hanc opinionem et non primam, quia in IV Metaphysicae eam improbat. Ergo illud, quod dicunt, non potest stare, quia contrariorum eadem est discilina. Tu autem poneres scientiam circa unum oppositorum, ignorantiam autem circa aliud, quae tamen ambo dicuntur esse circa idem.

 

 

152

 

(7) Quod quidem igitur non idem sit et cetera. Sequitur textus commenti 152. Averroes in commento duo facit: Primo ponit unam involutionem, secundo exponit. Secunda ibi Et cum declaravit. In prima dicit, quod duobus modis potest exponi hic textus, uno modo, ut relicto proposito primo opponat se quaestioni antiquorum. Prius enim proposuit se velle indagare, utrum intelligere sit de numero sensuum. Dicit ergo, quod mens Philosophi est, ut vertat se ad respondendum rationibus antiquorum et obliviscatur propositi sui. Alio modo potest introduci, ut velit redire ad propositum suum et neglegat aniquos tamquam repulsos per rationem suam. Et parva est differentia, immo forte nulla, quia omnino vult reprehendere ipsos antiquos. Sed quod facit in una principaliter, in secunda secundario facit.

(8) Et cum declaravit. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur. Secunda ibi Deinde dicit: Et hoc. In prima dicit: “Dicamus nos intelligere non esse sentire.”

(9) Deinde dicit: Et hoc. In hac parte probat, quod non sint idem, quia intelligere est in paucis, sentire autem in multis. Ergo non sunt idem, quia, quae distinguuntur loco et subiecto, non sunt unum et idem realiter, ut dicit Averroes hic.

(10) Prima est manifesta de se, et dicit Averroes, quod Aristoteles dixit “in paucis”, quia plura animalia communicant in hoc cum homine.

(11) Averroes videtur sibi contrariari, quia prius dixit, quod intellectus est in solo homine, hic dicit, quod etiam est in aliis.

(12) Sed potest responderi, quod secundum apparentiam communicant multa animalia cum homine, quia aliqua videntur habere intellectum, non tamen vere habent, ut dicitur in commento De natura animalium de aliquibus animalibus brutis, quae videntur habere intellectum, cum tamen ipsum non habeant. Recte enim non iudicant de agendis, sicut dicit hic sanctus Thomas.

(13) Deinde dicit: Neque. In hac parte adducit secundam rationem, quia illae potentiae differunt, quarum obiecta sunt diversa; sed sensus et intellectus sunt huiusmodi; ergo et cetera.

(14) Maior patet ex isto II. Minor patet, quia sensus circa suum obiectum proprium est semper verus, circa autem communia multotiens decipitur; vice versa est in intellectu, quia circa communia non errat, quoniam sunt sicuti locus et ianua, ut dicitur II Metaphysicae, sed circa propria et particularia errat; non enim ignoramus, quod talis res sit metallum, sed quod sit aurum vel argentum.

(15) Iste locus multum facit pro tenentibus universale esse primum, quod ab intellectu apprehenditur. Et ratio datur a sancto Thoma VII Metaphysicae et a Themistio hic, quia universale est primum obiectum intellectus, singulare vero sensus.

(16) Dat etiam Averroes aliam differentiam, quia in sensu magis durat veritas quam circa ea, quae intellectus intelligit, quia sensus circa particularia servatis illis tribus condicionibus numquam decipitur, sed intellectus magis decipitur circa universalia, quoniam per accidens potest decipi circa illa. Componit enim et dividit unum cum alio, et ideo non ita durat veritas circa universalia sicut circa singularia.

 

 

153

 

(17) Phantasia enim alterum a sensu et cetera. Sequitur textus commenti 153. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Imaginatio. In prima dicit, quod dicto, quod sentire et sapere non sunt idem, ut dictum est, quod sapere non est in aliis animalibus ab homine vel, si est, non est nisi secundum apparentiam. Videtur ergo, quod sapere sit in aliis ab homine. Vult ergo declarare hic, quod, si sapere inveniatur in aliis ab homine, non est verum sapere, sed metaphoricum. Averroes dicit distinctionem, per quid intelligatur sapientia.

(18) Et dicit: Imaginatio. Haec est pars expositiva, in qua duo facit. Secunda pars ibi Deinde dicit: Quoniam autem. In prima proponit unum, quod imaginari non est sentire nec intelligere, licet intelligere non sit sine imaginari et imaginari non est sine sentire. Et dicit Averroes, quod dat ordinem inter has virtutes, quia omne intelligens imaginatur et non omne, quod imaginatur, intelligit, et si phantasiatur, sentit, et non e contra.

(19) Deinde dicit: Quoniam autem. In praesenti parte vult declarare, quod credere vel opinio non est phantasia, quia credere non est in potestate nostra; sed phantasiari est in potestate nostra; ergo credere non est phantasiari. Consequentia patet, et antecedens probatur, quia possumus phantasiari, quando et quomodo volumus, sed credere non, quia ego non possum credere me esse regem, et ratio est, quia credulitas est cum ratione aliqua, ratio autem ex ipsa re sumitur.

(20) Hic locus est periculosus, quia aliquis infidelis diceret, quod non est peccatum non credere, quia non est in potestate nostra credere vel non credere. Non enim habetur ratio de fide, sed nos exponemus hoc modo, quod credulitas non est in potestate nostra, ubi habemus firmissimam rationem in oppositum aut sensum, ut dicit Themistius hic. Quod vero dicis de fide, dico, quod contra fidem non est ratio vel sensus. Et si diceres: “Nonne contra fidem est sensus, ut patet in hostia?” Nescio de hoc, quid dicam. Ideo philosophi essent expellendi.

 

 

154

 

(21) Amplius autem cum opinamur et cetera. Sequitur textus commenti 154. Averroes tria dicit in textu, primum, quod ad phantasiari non sequitur fuga vel prosecutio, ad opinionem vero sequitur. Ergo non sunt idem.

(22) Antecedens patet, quia propter opinari de re agibili vel non agibili sequitur fuga vel prosecutio, vel si quis opinaretur, quod adesset suus inimicus, alteraretur in iram. De phantasia non est sic. Si quis enim aspiciat figuram in muro, non terreretur, nisi sit coniuncta ei opinio, ut accidit in pueris, qui timent picturas. Quod est, quia putant sic esse, ut videntur in pariete, et suae phantasiae coniuncta est opinio. Et quia in textu dicitur “consilium”, ideo dicit Averroes, quod de his habitibus tractatur in De sensu et sensato. In quo Averroes non potest excusari, quia in Parvis naturalibus de hoc non tractat, sed in VI Ethicorum, ut bene dicit sanctus Thomas.

 

 

155

 

(23) De eo autem, quod est sentire et cetera. Sequitur textus commenti 155. In quo Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et quia. In prima dicit, quod completo sermone de sensu vult dicere de imaginativa, quid sit vel non sit. Secunda ibi Deinde dicit: Dicamus.

(24) Et dicit: Et quia. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima dicit, quid non sit phantasia, et primo dicit, quod non est opinio. Videtur enim, quod phantasia sit opinio, quia cum ea maxime convenit.

(25) Deinde dicit: Dicamus igitur. Haec est secunda pars, quae in duas secatur: In prima dicit, quod habemus separare phantasiam ab eo, cuius non est phantasia. Vel ergo erit scientia vel intellectus vel sensus vel ex his compositum. Vult ergo eam separare ab his.

(26) Deinde incepit. In hac parte continuat se ad textum sequentem.

 

 

156

 

(27) Quod quidem igitur non sit sensus et cetera. Sequitur textus commenti 156. Averroes continuavit textum in calce praecedentis textus. Nam volumus dicere, quod non est aliquid dictorum, sed separata ab his. Ideo vult dicere, quod non est sensus, id est sensus exterior. Est enim phantasia sensus interior. Sensus enim dicitur exterior in hoc loco per antonomasiam, non quia sit perfectior, sed quia notior est nobis. Commentum in duas secatur partes. Secunda ibi Quarum una est. In prima dicit, quod phantasia non est sensus.

(28) Quarum una est. In hac parte intendit hanc rationem: Si phantasia esset sensus, vel sensus in actu vel in potentia; sensus in actu est, quando actu operatur, in potentia vero, quando non actu operatur.

(29) Antecedens patet, et minor probatur, quia sensus non est in actu nisi per praesentiam sensibilis; sed phantasia non est in actu, nisi sit ex aliquo antecedente, ut accidit in aliquibus aegritudinibus, ubi apparent, quae non sunt, nullo sensibili praesente, ut cum imaginor ducem Venetorum, qui non est praesens, nec etiam phantasia est sensus in potentia, quia quandoque phantasia actu operatur, sensus vero in potentia non operatur in actu.

(30) Deinde dicit: Et amplius. Littera Averrois est corrupta. Dicit textus noster, quod sensus in potentia est in omnibus animalibuset non phantasia loquendo de phantasia perfecta. Textus Averrois non habet hoc modo, sed ponit differentiam inter sensum et phantasiam, quia sensus non operatur nisi in praesentia sensibilis, phantasia autem operatur in absentia sensibilis, et hoc coincidit cum ratione superiori.

(31) Deinde dicit: Et si. Haec est tertia ratio, quia sensus in actu potest esse in omni animali et non phantasia. Sola enim animalia perfecta et recordativa habent phantasiam. In textu dicitur: “apes et formicae”. Themistius videtur dicere hic, quod apes et formicae habent phantasiam, et tunc li “formicae” non construetur cum littera immediate praecedente. Sed cum priori, scilicet cum illa, utique continget bestiis inesse phantasiam, ut apibus et formicis. Commentator autem non ponit hanc expositionem, quia in textu suo et in nostro ponitur “vermi”. Ideo dicit ipse, quod formicae et apes habent phantasiam propter artificium suum, sicut dicitur in commento De historiis animalium. Quid ad Aristotelem? Dicit, quod non curat de exemplo.

(32) Differentia autem inter Averroem et Themistium est, quia secundum Themistium li “formicae et apes” ponuntur secundum propriam operationem, secundum vero Averroem ponitur ut exemplum, et hoc, quia in textu etiam dicitur “vermi”.

(33) Sanctus Thomas, qui non fecit Aristotelem barbarum, nec ponit hoc pro exemplo nec loquitur secundum alios, quia nullus tenuit apes habere phantasiam, vult, quod loquatur secundum suam opinionem, et dicit, quod apes et formicae habent sensum, per quem cognoscunt praesentia, non tamen habent phantasiam, per quam cognoscant, propter quem finem hoc faciant talia artificia. Et sic per phantasiam non cognoscunt, sed faciunt hoc opus a natura et tamquam directa ab intelligentia non errante, et ita apes faciunt nidos et suas cameras, non tamen cognoscunt illud. Mihi tamen magis placet opinio Themistii.

(34) Deinde dicit: Et amplius. Haec est quarta ratio, quod sensus in maiori parte est verus, phantasia ut in pluribus est falsa. Ergo non sunt idem.

(35) Maior patet ex praedictis, minor etiam experientia est nota.

(36) Deinde dicit: Et amplius. Haec est quinta ratio sumpta ex modo loquendi, quia, quando volumus certificare aliquid, dicitur, quod nos sentimus illud. Sed de phantasia non loquimur cum certitudine.

(37) Deinde dicit: Et ex his. Haec est ultima pars, in qua dicit, quod, quia in somniis non sentimus, sed bene phantasiamur. Ideo phantasia non est sensus.

 

 

157

 

(38) Atvero neque semper et cetera. Sequitur textus commenti 157. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et non est. In prima dicit, quod dicto, quod phantasia non est sensus, vult modo declarare, quod non est scientia, intellectus aut existimatio. Per scientiam intelligit effectum demonstrationis, per intellectum scientiam principiorum, per existimationem opinionem.

(39) Et dicit: Et non est. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur. Secunda ibi Deinde dicit: Secundum existimationem. De prima intendit hanc rationem: Intellectus et scientia semper sunt vera; phantasia non est semper vera; ergo.

(40) Maior patet, quia omne, quod scitur, est verum ex I Posteriorum; de intellectu autem, qui est habitus principiorum, est clarum.

(41) Minor patet, quia phantasiae ut in pluribus sunt falsae.

(42) Deinde dicit: Relinquitur. In hac parte probat, quod phantasia non est existimatio aut opinio, et dicit primo, quod existimatur phantasiam esse opinionem, quia quandoque est vera et quandoque falsa, sicut et opinio. Dicit autem Averroes, quod hoc argumentum est ex puris affrmativis in secunda figura. Ideo non est bonum.

(43) Deinde dicit: Secundum existimationem. Haec est secunda pars, in qua inducit duas rationes vel una tantum cum eius probatione. Ratio est talis: Opinio non est sine fide; ad phantasiam autem non sequitur fides; ergo et cetera.

(44) Maior patet, quia non opinamur aliquid, nisi ei firmiter adhaereamus, ut in suprioribus dictum est.

(45) Minor patet, quia phantasia etiam est in bestiis, in quibus non est fides.

(46) Sequitur secunda pars, in qua adducit secundam rationem sive probationem rationis praecedentis, quod nulla bestia habeat fidem, quia ad fidem requiritur persuasum esse, licet altera et altera persuasio requiratur propter aliam et aliam dispositionem. Ad persuasionem autem requiritur ratio. Nulla autem bestia habet rationem. Ergo phantasia non erit opinio.

 

 

158

 

(47) Manifestum ergo, quoniam neque opinio et cetera. Sequitur textus commenti 158. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et manifestum. In prima Aristoteles conclusit, quod phantasia non est intellectus, scientia aut opinio. Aliquis modo diceret, quod phantasia est composita ex his. Vult ergo hic improbare hanc opinionem.

(48) Et dicit: Et manifestum. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima ponit conclusionem, quam intendit, in secunda probat eam. Secunda ibi Deinde dicit: Impossibile. De prima proponit conclusionem, quam nemo bene ponderavit nisi sanctus Thomas. Dicit ergo, quod phantasia non est opinio cum sensu nec opinio per sensum nec composita ex his. Primum dicit, quia aliquis diceret, quod phantasia esset opinio alicuius rei et ad ipsam sequeretur aliquis sensus. Secundum dicit, quia aliquis diceret, quod phantasia est opinio ficta per sensum, id est opinio facta per sensum est phantasia, ut quod ego habeam opinionem te esse tantae quantitatis ex hoc, quia alias vidi te. Tertium, quod dicit, est, quod sit compositum ex opinione et sensu ita, quod phantasia sit opinio et sensus invicem concordes, et dicit Averroes et ante eum Themistius, quod hoc tertium dictum est opinio Platonis. Adiungit autem sanctus Thomas, quare non dixit, quod phantasia est sensus cum opinione per operationem et huiusmodi.

(49) Respondet sanctus Thomas, quod Aristoteles hoc non ponit, quia phantasia habeat maiorem similitudinem cum opinione quam cum sensu, quia opinio et phantasia utraque est vera et falsa, vel potest dici, quod per unum dedit intelligere alium.

(50) Sequitur alia pars Deinde dicit: Impossibile, quae pars potest intelligi duobus modis, uno modo, quod totum hoc residuum sit suppositio et materia huius conclusionis, alio modo potest introduci, quod non sit praesuppositio, sed pars conclusionis distincta a praecedentibus sequendo primam expositionem volendo declarare, quod phantasia non est opinio per sensum et huiusmodi. Quantum sit de parte prima, dicit: “Supponamus, quod, si quid sit compositum ex duobus extremis, sapit naturam extremorum componentium.” In textu Averrois dicitur “quoquomodo”, quia media non sapiunt omnino naturam componentium. Supponit secundo, quod, quando dicitur, quod phantasia est composita ex sensu et opinione, non debet esse opinio de uno et sensus de alio, immo dicuntur esse de uno praecise, et haec videtur per se nota. Non enim videtur, quod sensus sit albi et opinio boni et tamen ex his unum componatur.

(51) Potest et prima pars aliter introduci, quod phantasia componatur ex sensu et opinione, quia non sapit naturam componentium. Prima tamen expositio mihi magis placet.

 

 

159

 

(52) Apparent autem falsa et cetera. Averroes non continuat. Continuatio autem est: Praesupposito, quod eiusdem per se sit opinio et sensus et hoc sit phantasia, quae pro te ex his composita est, vult modo declarare, quod phantasia non est composita ex sensu et opinione.

(53) Commentum in duas dividitur partes: In prima ponit rationem, in secunda removet obiectionem. Secunda ibi deinde dicit: Contingit. De prima dicit, quod phantasia non est composita ex sensu et opinione, quia medium sapit naturam extremorum, sed in phantasia non est ita, quia aliquando contingit, quod sensus dicit unum, ut quod sol sit minor tota terra, opinio vero dicit oppositum, quia astrologi probant, quod sol est maior tota terra.

(54) Deinde dicit: Contingit. Haec est secunda pars, in qua, quia quis diceret, quod sensus et opinio sunt conformes, vult modo hoc removere Aristoteles et intendit hanc rationem: Sensus est falsus in videndo et iudicando solem esse pedalis quantitatis. Et dicis, quod sensus trahit ad se opinionem et falsificatur, vel ergo simul, cum falsificatur, remanet veritas, et hoc dicere est unum falsum, quia idem esset simul verum et falsum; si vero dicis, quod opinio mutatur de vero in falsum, contra sequeretur, quod ex vero fieret falsum absque hoc, quod ulla transmutatio sit facta in opinante vel in re opinata, quod non potest esse, quia omnis vera opinio, si fit falsa, oportet unum istorum transmutari. Et hic tangit Aristoteles modum, quo vera opinio mutatur in falsam, ut bene notat sanctus Thomas et aliquo modo Averroes. Modo non est ita in hoc, quia sol non transmutatur, quia semper manet eiusdem quantitatis, nec etiam opinans mutatur, quia non obliviscitur ipse neque discredit per rationem in oppositum factam.

 

 

160

 

(55) Non ergo unum aliquid horum est et cetera. Sequitur textus commenti 160. Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Deinde dicit: Imaginatio. In prima dicit, quod, cum destruxit phantasiam esse scientiam, opinionem et intellectum neque ex his compositum, vult modo declarare, quid sit phantasia. Ut enim dicit Alexander et Themistius prius dixit, quid non sit, vult modo dicere, quid sit.

(56) Deinde dicit: Imaginatio. Haec est pars expositiva, in qua duo facit secundum Averroem: Primo ponit id, quod est quasi antecedens, secundo ponit id, quod se habet ut consequens. Secunda ibi Necesse est, ut. In prima volens Aristoteles declarare, quid sit phantasia, accipit quasdam propositiones. Prima est, quod contingit aliquid moveri ab alio et ipsum movere aliud, et dicit sanctus Thomas, quod hoc est acceptum ex VII et VIII Physicorum, ubi dicitur, quod datur movens motum et movens non motum. Accipit pro secunda propositione, quod phantasia sentit; quod autem sentit, movetur. Tertia propositio, quam accipit Philosophus, est, quod phantasia non est nisi in sensibus et in eo, quod sentit. Non sentientia autem non phantasiantur. Ideo inanimata et caelestia non habent phantasiam, licet Avicenna hoc tenuerit.

(57) Et sanctus Thomas recte exponit, quomodo phantasia est in sensibus, quia videtur, quod, quae non sunt sentientia, non possint phantasiari.

(58) Dicit etiam Themistius hic, quod aliquando contingit imaginari circa intelligibilia non ut intelligibilia, sed pro quanto habent colligantiam cum sensibus. Quarta propositio, quam accipit, est, quod possibile est visum et sensus exteriores in actu movere aliquid aliud ab eis.

(59) Necesse est, ut. Hoc est, quod se habet ut consequens ad praecedentia, quia, ex quo sic est, necesse est, ut phantasia sit quidam motus factus a sensu secundum actum, et oportet, ut, sicut sensus aliquando est verus, aliquando falsus, ita et phantasia. Dicit autem, quod de hac ratione Aristoteles non ponit nisi antecedens. Commentator est excusandus, quia in nostro textu ponit Aristoteles antecedens et consequens, sed non ponit in suo textu. In hoc autem textu, qui est textus commenti 160, non ponit nisi antecedens, et in sequenti ponit consequens in textu nostro.

 

 

161

 

(60) Et hunc similem necesse est esse. Sequitur textus commenti 161 secundum expositionem Averrois, quia in textu suo deficit consequens, secundum Themistium et sanctum Thomam hic ex priori textu vult ponere consequens ex hoc textu, quod phantasia est motus factus a sensu secundum actum. Aristoteles ergo secundum Averroem ponit duas proprietates phantasiae et eas declarat. Praesens commentum in duas secatur partes: In prima proponit intentum, in secunda declarat. Secunda ibi Deinde dicit: Et contingit hoc. In prima dicit: “Ex quo dictum est, quod phantasia est motus factus a sensu secundum actum, id est phantasia est effectus sensus in actu.” Dico, quod oportet, ut phantasia assimuletur sensui secundum actum, et secundum quod sensus est verus et falsus, sic et phantasia, et sicut per sensum aliqua animalia gubernantur, ita et per phantasiam aliqua animalia gubernantur.

(61) Deinde dicit: Et contingit hoc. In hac parte vult modo probare, quae dixit, et haec in duas secatur: In prima facit, quod dictum est, in secunda probat, quod hoc sit verum. Secunda ibi Et quia necesse est. Prima adhuc in duas, quia Averroes supponit quaedam, deinde ex supposito declarat. Sed ego volo vobis dare unam rationem claram de hoc, antequam deveniamus ad expositionem.

(62) Ratio est: Quia effectus gerit similitudinem causae, si univocus, perfecte gerit, si aequivocus, imperfecte, ideo, si phantasia est effectus sensus in actu, oportet, ut phantasia assimuletur sensui in actu. Et istud est, quod dicitur hic ab expositoribus, a Themistio et sancto Thoma. Et pro dominis novis phantasia non est, nisi quando sensus in actu movet causam. Unde sensus, ut actu operantur, sunt sicut obiectum motivum phantasiae.

(63) Volens ergo Aristoteles declarare hoc dicit tria de sensibus exterioribus, primo, quod sensus exterior non decipitur circa obiecta perfecta nisi raro, quia, ut dicit Themistius et sanctus Thomas, circa propria non contingit errare nisi ex aliquo defectu ut organi aut medii aut obiecti, quod non est in debita distantia, ut dictum est superius. In sensibili autem per accidens contingit errare ipsum sensum, et hoc accidit frequenter in sensu, ut dictum est.

(64) Sunt etiam sensibilia communia, quae sunt per se sensibilia, circa quae contingit ipsos sensus errare frequenter.

(65) Commentator autem ponit de suo, quia habet litteram malam. Dicit, quod, quamvis phantasia sit sensui in actu similis quoad verum et falsum, plus tamen errat phantasia quam sensus, et ratio est, quia, quanto aliquid est longinquius a prima causa, tanto minus gerit similitudinem primae causae, et quia phantasia est remotior a re ad extra quam sensus exterior, ideo est magis errans. Et haec est ratio sancti Thomae, quam ponit hic.

(66) Averroes tamen ponit aliam rationem, quae coincidit etiam cum ratione sancti Thomae. Ratio sua est, quia sensus exterior cognoscit tantum in potentia obiecti, phantasia autem iudicat de sensibili in praesentia et in absentia, ideo magis falsificatur et plus quam sensus exterior.

(67) Dicetis: “Quomodo phantasia potest moveri in absentia sensibilis, quia phantasia est motus factus a sensu in actu? Si ergo non est sensus in actu, quomodo potest esse phantasia?” Sed de hoc infra!

(68) Ponit unum alterum Commentator, et hoc est pro documento. Dicit, quod est differentia inter phantasiam et sensum, quia phantasia quoad sensibilia propria in praesentia eorum est vera, non in absentia, sed in communibus et sensibilibus per accidens ita se habet, sicut sensus exterior. Unde sicut in praesentia eorum sensus exterior potest errare, ita et phantasia circa sensibilia communia et per accidens potest errare, licet in praesentia eorum, non autem circa propria, quia circa ea in sui praesentia semper phantasia est vera.

(69) Et quia necesse est. Haec est secunda pars, quae in duas secatur: Prima est expositiva, secunda doctrinalis. Secunda ibi Et debes scire. In prima Aristoteles posset damnari, quia videtur facere rationem, quae non est in forma. Ideo Aristoteles in hac parte vult declarare, quomodo ex illo antecedente sequitur hoc consequens, quia, si volumus salvare omnia apparentia circa phantasiam, non possumus salvare nisi ponendo phantasiam esse motum factum a sensu secundum actum. Quomodo enim possumus salvare, quod phantasia sit aliquando vera, aliquando falsa, et alia huiusmodi nisi ponendo eam, ut ponimus? Et iste motus est conformis naturae. Ergo videtur, quod sit motus factus a sensu secundum actum.

(70) Et debes scire. Hoc est documentum, in quo Averroes probat divisive phantasiam esse motum factum a sensu secundum actum, quia non est sensus nec intellectus nec scientia nec opinio nec compositum ex his; et non videtur esse aliud quam motus factus a sensu secundum actum; ergo per viam divisivam videtur, quod sit motus factus a sensu secundum actum.

(71) Alia ratio Averrois: Quia sic dicendo omnia, quae dicuntur de phantasia, salvantur per ea, quae dicta sunt; et iste motus est possibilis; ergo debet poni.

(72) Hoc argumentum valet per hoc, quia bona definitio est apta salvare omnia apparentia et ea remota non salvantur illa apparentia. Et hoc est, quod dixit Aristoteles in littera.

 

 

162

 

(73) Quoniam autem visus et cetera. Sequitur textus commenti 162, qui est ultimus huius II. Averroes non continuat. Continuatio est talis, quod vult ponere quaedam ad complendum capitulum de phantasia. In textu autem tria dicit: In prima parte vult ponere causam nominis ipsius phantasiae. Voluit enim Plato nomina non esse a casu, sed ex aliqua proprietate. Dicit ergo, quod phantasia habet nomen a sensu, quoniam est motus factus a sensu; et quia visus est perfectissimus sensuum, visus autem non potest fieri sine luce et lux Graece ‘phos’ dicitur, et phantasia dicitur a luce.

(74) Et dicit: Et quia. In hac parte ponit unam proprietatem phantasiae et dicit, quod illud, quod faciunt animalia per sensum in praesentia obiecti, illud idem faciunt in absentia obiecti, et hoc faciunt per ipsam phantasiam. Quia enim non semper obiectum est praesens, ideo natura sagax dedit phantasiam nobis, per quam gubernemur in absentia sensibilis. Et dicit unum verbum in commento, quod est difficile. Dicit enim, quod movemur per phantasiam ad sensibilia et non sensibilia. Vult dicere, quod aliquando movemur per phantasiam ad species sensibiles, aliquando ad insensibiles, ut sunt species amicitiae et inimicitiae.

(75) Declarat postea, quibus data est phantasia, et dicit, quod aliqua animalia operantur sola phantasia, aliqua autem operantur aliquando per phantasiam et non semper, sicut sunt homines, qui aliquando a sola phantasia moventur, quoniam habent intellectum impeditum vel ex consuetudine vel ex morbo vel ex somno et huiusmodi.

(76) Postea in fine epilogat, et totum patet.