Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum cogitativa vel alia virtus interiorimmediate serviat intellectuali operationi?
(1) Altera quaestio est: Cum sint tres virtutes interiores, imaginativa, cogitativa, memorativa, quaeritur, quaenam sit illa, quae immediate serviat intellectuali operationi. Notum est enim operationem intellectus dependere ab istis virtutibus. Non est autem possibile, quod dependeat aeque primo ab omnibus tribus. Quare erit una, quae immediate serviet ipsi.(2) Tota difficultas consistit in hoc, quia, ex quo intellecta universalia sunt colligata cum intentionibus universalibus, ut dixit Averroes in commento 39, et dependet ab eis in esse et conservari. Et cum ponimus habitus remanere in intellectu cessante actuali intellectione, licet Avicenna sit in oppositum, tamen secta Peripateticorum videtur sibi contradicere. Si ergo habitus remanent in intellectu et dependent a phantasmatibus, videtur, quod cogitativa non sit illa, quae immediate serviat intellectuali operationi, quia cogitativa non servat phantasmata, sed est in medio imaginativae, quae conservat species sensatas, et memorativae, quae conservat species insensatas. Cum ergo species in cogitativa non conserventur, sed statim deleantur, videtur, quod, si ipsa esset ministra ipsius intellectus, quod etiam species non remanerent in intellectu, ex quo species sunt colligatae cum intentionibus imaginatis. Quare videtur dicendum, quod virtus serviens intellectui sit memorativa respectu specierum insensatarum aut imaginativa respectu specierum sensatarum.(3) Ex altera parte videtur, quod talis non sit imaginativa aut memorativa, quoniam virtus immediate serviens intellectui debet esse nobilissima omnium formarum materialium et propria homini, ut homo est. Sed talis virtus non est memorativa aut imaginativa. Ergo et cetera. Maior patet ex dictis superius et maxime in commento 20 et 33. Minor patet, quia memorativa aut imaginativa non est forma nobilissima inter alias formas materiales, sed talis est cogitativa, quae est propria hominis, inquantum homo. Per eam enim virtutem homo differt ab aliis animalibus, cum ipsa careant cogitativa, quamvis imaginativam et memorativam habeant. Et loco cogitativae habent aliam virtutem, ut aestimativam.(4) In hac quaestione ut in ceteris multi sunt modi dicendi: Ioannes in quaestione 16 – et satis ingeniose – videtur dicere, quod ad causandam intellectionem non solum requiritur species intelligibilis, sed etiam actus virtutis cogitativae, qui actus est sicut dispositio necessario requisita ad causandam intellectionem. Sed ad causandam speciem intelligibilem non requiritur iste actus, sed immediate quantum ad speciem pendet a virtute memorativa, quae cum sit virtus conservativa, potest conservare species existentes in intellectu. Et ita tenet Ioannes, quod ad causandam speciem intelligibilem in intellectu non requiritur iste actus virtutis cogitativae, immo nihil facit ad hoc, sed illud, quod immediate ministrat intellectui quoad causandas species intelligibiles est virtus imaginativa aut memorativa, memorativa quoad species insensatas, imaginativa quoad species sensatas.(5) Et quia hoc non videtur sufficere pro intellectione causanda, ideo pro hoc ponit alium actum spiritualiorem actu imaginativae aut memorativae, qui actus est sicut dispositio necessario requisita ad intellectionem. Et quoad istum actum immediate dependet ab ipsa cogitativa. Et cessante ista actione cogitativae cessat actualis intellectio. Et ita vult, quod quoad ea, quae remanent in intellectu, dependeat a memorativa et quoad intellectionem a cogitativa. Et habet pro se dictum Commentatoris commento 33, ubi in fine commenti dicit, quod sine hac virtute et virtute imaginativa nihil anima intelligit.(6) Si quis teneret hanc opinionem, haberet modum respondendi ad hanc quaestionem satis probabilem. Et tunc secundum hoc patet responsio ad argumenta.(7) Quando enim dicebatur: “Non remanent in cogitativa species, sed bene in aliis virtutibus”, respondetur, quod quoad illum actum, qui est conservare species, non dependet a cogitativa, sed bene in hoc actu dependet a memorativa.(8) Et patet etiam responsio ad alterum, quoniam dependet etiam a cogitativa quoad illum actum.(9) Secundum sententiam sancti Thomae esset difficilius respondere, licet non viderem hanc materiam infinite tractam ab ipso. Posset tamen secundum eum dici, quod immediate operatio intellectus dependet a cogitativa. Et cum dicitur: “Cogitativa non retinet species, ergo nec intellectus poterit eas retinere cessante actuali intellectione”, secundum sanctum Thomam esset negandum, quod species intelligibiles sunt colligatae cum intentionibus imaginatis, quia dicit ipse, quod anima separata a corpore retinet habitus et species, quas acquisivit in hoc mundo.(10) Mihi tamen videtur, quod dictum Averrois sit magis sensatum, scilicet quod species intelligibiles sint colligatae cum intentionibus imaginatis, quoniam, si non essent colligatae, cum species remaneant in intellectu, non deberemus umquam oblivisci, quod non sequitur secundum Averroem.(11) Et quamvis istud argumentum non demonstret, quia posset dari aliqua responsio apparens, est tamen multum probabile.(12) Et si dicatur: “Quae ergo est virtus immediate ministrans intellectui?”, vel dicatur, ut dicit Ioannes, vel aliter, quod cogitativa sit immediate serviens intellectui.(13) Et cum dicitur: “Species non remanent in cogitativa”, dico, quod species quoad conservari pendent ab imaginativa seu memorativa, quo vero ad produci pendent a cogitativa. Numquam enim intellectus posset intelligere aliquid, quod sit in memorativa aut imaginativa, nisi cogitativa prius illud cogitaret. Et isto modo posset teneri.(14) Sed habet contra se instantiam, quia, si species, quae sunt in intellectu, pendent a cogitativa quoad produci et non conservari, tunc non erit idem producens et conservans, quod videtur inconveniens in istis operationibus intellectus, licet aliqui non habeant hoc pro inconveniente, sicut dant exemplum de sono producto in aure, qui sonus, etsi obiectum producens talem sonum non sit praesens, tamen per aliquod tempus durat sonus in aure.(15) Similiter oculus, qui diu versatus est in colore viridi, quamvis auferatur obiectum producens talem speciem, tamen per aliquod tempus remanet species coloris viridis in oculo.(16) Ecce ergo, qualiter non est inconveniens agens producens non esse conservans, quoniam talis species conservatur in oculo, quamvis non sit agens eam producens. Si quis ergo non habet hoc pro inconveniente, potest istum modum acceptare. Possent et alii modi imaginari, de quibus non loquor ad praesens.(17) Et sic dictum sit de ista quaestione probabiliter semper loquendo.(18) Et sic finit cum dei benedictione tractatus de intellectu. |