Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum substantia producat speciem substantiaein phantasia an aliquid aliud?
(1) Altera est dubitatio. Si species substantiae sit in phantasia, quid est illud, quod produxit eam ibi?(2) Non substantia, quia substantia immediate non agit. Ignis enim non agit inquantum ignis, sed inquantum calidus ex libro De sensu et sensato.(3) Si accidens, quomodo accidens potest producere speciem substantiae, cum nihil agat ultra terminum proprium? Propter hoc aliqui Thomistarum putant, quod species acccidentis proprii producat in intellectu speciem utriusque, sed producit speciem substantiae in virtute substantiae.(4) Aliqui putant, quod praeparato intellectu per speciem accidentis proprii introducatur species substantiae ab ipsa substantia. Et hoc tenet Ioannes, et concedit ipse substantiam immediate agere.(5) Vel potest glossari illa propositio, quod substantia non agit immediate, quod sit vera tantum in actione reali; ista autem actio non est nisi spiritualis. |