BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum propositioni affirmativae aut negativae

correspondeat unus conceptus simplex aut plures?

 

(1) Quaero, utrum propositioni affirmativae aut negativae correspondeat unus conceptus simplex an plures conceptus. Hic est una opinio, quae dicit, quod unus etiam movetur aliquibus mediis, quoniam propositio est una propositio, quia unum aggregatum, et tale aggregatum non esset reponibile in praedicamento, nisi unitas conceptus sibi corresponderet. Et dicit ista opinio ita esse in intellectu sicut in re. Quemadmodum enim elementa, quae conveniunt ad mixtionem, refranguntur, et ex illis elementis refractis resultat unum tertium realiter distinctum ab illis. Quod tamen in virtute continet illa et in ea est resolutum, ita in intellectu ex talibus conceptibus resultat unum distinctum ab illis, quod continet illa in virtute, et in illos conceptus est resolubile.

(2) Alia est opinio, quae vult, quod propositioni correspondeant plures conceptus distincti ita, quod sit unus conceptus repraesentans praedicatum, alius subiectum et alius copulam, et dicunt, quod, si esset unus conceptus simplex, non esset una propositio, et dicunt ultra, quod secus est de propositione et de mixto ex elementis. Nec istud etiam tollit, quod propositio sit una et sit in praedicamento. Nam sicut domus est una propter unitatem formae, quae est in domo, ita etiam propositio est una propter unitatem copulae unientem unum cum altero, et sicut domus ponitur in praedicamento, quamvis sit hoc modo aggregata, ita etiam propositio poni poterit in praedicamento, et hoc est simile illi, quod ponitur de elementis, quod, licet remaneant in mixto formaliter, eis tamen supervenit alia forma realis superaddita istis et ab eis distincta, quae est forma mixti, propter quam mixtum efficitur unum.

(3) Utraque harum opinionum est probabilis, secunda tamen mihi magis placet.