BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum anima rationalis sit

forma substantialis?

 

(1) Ista quaestio est difficilis: Ex quo anima rationalis est separata a materia ad mentem Aristotelis et Averrois una numero? Est quaestio, an haec anima rationalis sit forma substantialis itaque det esse ipsi homini velne.

(2) In hac quaestione est duplex modus dicendi. Primus fuit Alexandri VIII Physicorum textu 52, ut citat Simplicius solvens ibi dubitationem, quia dicit Aristoteles, quod formae caelestes non moventur motu corporum caelestium, neque per se neque per accidens. Dubitat Alexander, quia formae caelestes sunt in suis orbibus eodem modo ut formae corporales in corporibus. Sed animae istorum corporum sensibilium moventur saltem per accidens, ita et formae caelestes moventur per accidens motu suorum orbium.

(3) Alexander dat duas solutiones, ut dicit Simplicius, quia non vidi Alexandrum, sed Simplicius citat eius verba.

(4) Primam solutionem omitto.

(5) Secunda vero solutio est ista: Istae formae caelestes sunt in suis orbibus, sicut istae inferiores formae sunt in suis corporibus, quia istae formae inferiores sunt in suis corporibus ut formae. Formae vero caelestes non sunt sic in suis orbibus ut formae. Ideo non moventur, neque per se neque per accidens, motu suorum orbium, et ita debemus dicere de anima rationali, sicut dicitur de anima caelesti secundum Alexandrum. Istae vero formae inferiores moventur motu sui corporis, quia sunt in ipsis ut formae.

(6) Haec fuit opinio Alexandri et Avicennae, et communiter attribuit Averroi sanctus Thomas II Contra gentiles 1 parte quaestione 15 articulo 4 et Gregorius Arminensis et Ioannes et omnes attribuunt istam opinionem Averroi, et citat Thomas verba Averrois, quia supra in hoc III commento 5 dicit, quod intellectus possibilis non unitur homini nisi per phantasiam. Quare per solam operationem unitur homini. Ergo non est eius forma substantialis.

(7) Ista opinio etiam attribuitur Platoni in Alcibiade, qui dicit, quod homo est anima utens corpore, non autem dicit, quod sit aggregatum ex anima et corpore, quibus verbis Aristoteles saepe alludit in Moralibus. Dicit enim: “Verus homo est intellectus, qui perspicuus est in nobis.” Et ita haec opinio est antiqua, non autem nova neque finxerunt eam Avicenna et Thomas, sed etiam fuit apud antiquos, ut Alexandrum. Plato vult, quod nulla substantia separata a materia sit forma dans esse corporibus ita, quod duplex est forma, una secundum esse et operationem, ut vegetativa et sensitiva, quae dant esse corpori et operationem; alia est forma, quae non dat esse, sed operationem tantum – aliis verbis vocantur forma assistens et forma informans; forma assistens est, quae dat tantum operationem, forma informans, quae dat operationem et esse.

(8) Pro hac opinione sunt fundamenta: primum ex Aristotelis II 21, ubi dicit Aristoteles: “Anima rationalis nullius corporis est actus.” Secundum, quia II Metaphysicae 35 contra Platonem dicit: “Nullum aeternum est forma rei generabilis et corruptibilis.” Tertium: Si ponatur anima rationalis forma substantialis hominis, sequeretur, quod pes et manus intelligerent et quaelibet pars hominis intelligeret, quod est falsum et contra communem modum loquendi. Quod autem hoc sequatur, ostendo, quia omne compositum ex anima rationali intelligit, quia ibi est intellectio. Si ergo forma rationalis informat totam materiam hominis, ergo est in qualibet eius parte. Ergo quaelibet pars intelligit. Ergo sic dicuntur pes et manus intelligere, sicut homo dicitur intelligere, quod est falsum. Tum etiam sequitur, quod idem indivisibile simul reciperet contradictoria. Patet, quia quiescente manu pes movetur, et ex quo anima rationalis eadem informat manum et pedem, idem numero quiescit manus quiescente pede et movetur eadem pede moto. Ergo movetur et non movetur, quia omnis forma movetur moto subiecto eius et omnis forma quiescit quiescente illo. Quartum et difficilius, quia secundum Peripateticos praeter animam rationalem in homine est alia anima, scilicet sensitiva. Si ergo Peripatetici ponunt animam sensitivam in homine praeter rationalem, et sensitiva est perfectior vegetativa. Perfectius ergo dat esse quam vegetativa. Ergo homo per ipsam habet perfectum esse. Ergo intellectus superveniens non est forma eius, quia non dat esse. Quodsi sic, esset accidens, quia omnis forma adveniens enti in actu est accidentalis, quia ille actus est completus et substantialis, ut dicitur. Et sic istis et aliis argumentis plures respondent secundum mentem Aristotelis et Averrois, quod anima rationalis et non tantum anima rationalis, sed quaelibet forma caelestis non sit forma substantialis dans esse corpori, sed tantum sit forma assistens et dans operationem, non autem dans esse.

(9) Sed contra insurgit divus Thomas Contra gentiles II, ubi discutit hanc materiam et ait: “Anima rationalis est anima; si anima, ergo actus primus corporis ex definitione universali animae data ab Aristotele; ergo si est anima, est forma substantialis hominis et corporis humani.” Probatur consequentia, quia dicit Aristoteles, quod anima est actus corporis primus; si est actus corporis primus, ergo principium essendi, quia actus primus est principium essendi, actus vero secundus est actus operandi. Et ideo anima sensitiva dicitur actus primus, quia dat esse corpori, dicitur autem secundus, quia dat operationem. Ideo si virtus rationalis est anima, ergo est forma substantialis, quia est actus primus, qui est principium essendi distinctum a principio operandi.

(10) Secundo probatur consequentia, quia anima rationalis est anima; sed anima est, qua vivimus, sentimus et cetera; ergo anima rationali vivimus. Sed “vivere viventibus est esse” ex Aristotele ex isto II. Ergo per animam rationalem corpus humanum habet esse, quia anima rationali corpus humanum vivit et “vivere viventibus est esse”.

(11) Secundo unius per se operationis est unum per se operans; sed intellectio per se est una operatio, ergo unum per se operans; homo autem est unum per se ens et non aggregatione, sicut navis et nauta; si ergo homo est unum per se ens non aggregatione, necesse est, quod una eius pars se habeat ut materia, alia vero ut forma informans illam, quia numquam ex duobus in actu fit unum per se, nisi unum se habeat ut forma informans, aliud ut materia. Ex navi enim et nauta non fit unum, quia unum non est ut forma, aliud ut materia, sed fit unum aggregatione. Homo vero est unum per se ens.

(12) Tertio arguit divus Thomas De caelo, quod caelum est animatum, ergo intelligentia est eius anima. Ergo si est eius anima, sicuti etiam prius dicebat, est forma substantialis, quia omnis anima est forma substantialis, tum quia est actus primus ex definitione universali animae, tum etiam quia anima est, qua vivimus, et “vivere viventibus est esse”. Ergo anima est forma substantialis. Quod autem caelum sit animatum, patet per Aristotelem II Caeli, primo, quia in ipso sunt sex differentiae positionis distinctae ex natura rei: dextrum, sinistrum, sursum, deorsum, ante et retro, sicut sunt illae differentiae distinctae ex naturae rei in hominibus, sed in nullo sunt illae differentiae distinctae in animali. In reliquis sunt reflexivae, non autem distinctae ex natura rei. Sed ex Aristotele II Caeli differentiae positionis ex natura rei sunt in caelo. Ergo caelum est animatum.

(13) Amplius VIII Physicorum nihil movetur ex se nisi animal, quia reliqua moventur ab extrinseco, ut a generante, sed caelum movetur ex se. Est enim caelum primum mobile et primum motum in natura; ergo est animatum. Et non tantum est animatum, sed est animal, non sensu, sed intellectu et appetitu. Ergo intelligentia est eius forma et anima; si eius forma et anima, ergo est principium essendi, ergo forma substantialis, quia omnis anima est actus primus et actus primus est principium essendi, ergo tum quia anima est, qua vivimus et sentimus, sed “vivere est viventibus esse”.

(14) Ideo est secunda opinio theologorum, quod anima rationalis est forma substantialis hominis et corporis humani. De corporibus caelestibus fuit problema. Maior tamen pars convenit, quod caeli sunt quanti et etiam sunt animalia. Ideo est decretum pontificale, quod haereticus censetur, qui credit, quod anima rationalis non sit forma substantialis hominis et corporis humani.

(15) Ex alia tamen parte est opinio, quae imponitur Averroi, Avicennae, Alexandro et Aristoteli. Et quaestio non est de veritate huius rei – patet –, sed quaestio est de mente philosophorum. Alias ego fui dubius et perplexus de hac difficultate. Nunc mihi magis placet ea pars, scilicet quod forma substantialis hominis sit anima rationalis et dans ipsi homini esse et operationem et sit forma informans, non tamen assistens. Ideo sustinendo istam partem dico etiam, quod est opinio Averrois neque habeo ex Aristotele expresse ex aliquo loco, quod hoc neget et dicat tantum animam rationalem assistere et dare operationem, non autem informare et dare esse. Et ideo dico, quod haec potest esse opinio Aristotelis.

(16) De Alexandro, qui dicit, quod animae caelestes non informant eo modo, quo istae animae corruptibiles, videlicet sensitiva et vegetativa, quia istae informant, quia sunt causatae a materia eductae de potentia eius, et sic percipiuntur a corpore. Formae vero non isto modo informant, quia non sunt causatae a materia nec eductae de eius potentia. Videtur tamen dicere Alexander, quod nullo modo formae caelestes informent, quia vult ipse evadere difficultatem, quomodo, si informant, non moventur, saltem per accidens, motu sui orbis, quod tamen negat Aristoteles. Et nescit Alexander evadere difficultatem. Ideo dicit, quod nullo modo informant.

(17) Ista tamen opinio Alexandri non confutatur a Simplicio ibi VIII Physicorum, et sic dico, quoa Alexander fuit huius opinionis, quod non informent. Etenim Avicenna sequitur Alexandrum, et sic forte opinio imposita Averroi fuit potius Avicennae quam Averrois. Et ideo dico, quod illa fuit opinio Alexandri et Avicennae.

(18) Sed mihi magis placet opinio diversa ab hac, scilicet quod anima sit forma substantialis hominis et sic informet et det esse, quia est actus primus ex definitione universali de anima data ab Aristotele. Sed actus primus est principium essendi, non operandi, et in hoc distinguitur ab actu secundo, quia actus secundus tantum dat operationem, non esse. Ideo dicit Aristoteles: “Anima est actus primus corporis.” Tum etiam quia anima est, qua vivimus.

(19) Si quis tamen vellet defendere aliam opinionem, scilicet quod anima rationalis tantum det operationem et assistat, non autem informat, patet. Neque enim sunt demonstrationes in illis rebus. In ista enim definitione universali potest unusquisque dicere suo modo, quia non sunt demonstrationes in istis.

(20) Sustinendo istam opinionem dico ad argumenta in oppositum. Ad primum. Cum arguitur ex Aristotele II huius 21: “Anima rationalis nullus est actus”, dico, sicut saepe dixit Averroes exponendo illum locum “anima rationalis” et cetera, id est univoce et eodem modo, quo anima vegetativa et sensitiva est actus corporis, quia vegetativa et sensitiva sunt actus, qui perficiunt corpus et inde perficiuntur, quia causantur a materia et extensione materiae et utuntur organo corporali. Anima rationalis perficit corpus, non autem perficitur. Inde non extenditur extensione materiae, non dividitur eius divisione, ut saepe dixit Averroes contra Alexandrum. Ideo expono “nullius corporis est actus” eo modo, quo vegetativa et sensitiva univoce cum istis. Tamen est actus primus, quia perficit materiam, quod redditur ex V Metaphysicae 35. Nullum aeternum erit forma rei corruptibilis. Si ergo ista virtus est aeterna, ergo non potest esse forma hominis, quia homo est generabilis et corruptibilis, quia corruptibilia sunt ut Sortes et Plato. Dico, quod nullum aeternum est forma rei generabilis. Verum est de eo, quod est simpliciter aeternum; verum quod non est simpliciter aeternum, est forma rei generabilis et corruptibilis. Et ideo apud Platonem erat simpliciter aeterna.

(21) Tu dicis: “Anima rationalis est omnino separata a materia et simpliciter aeterna.” Nego, quia aliquo modo est corruptibilis extrinsece, quia terminat generationem et corruptionem; Sortes, quia incipit esse in hac materia et desinit in ipsa esse, ergo aliquo modo extrinsece est generabilis et corruptibilis. Ita dicit Plato de idea: Est separata a singularibus; ideo non potest dici aliquo modo, neque in virtute neque extrinsece, generabilis et corruptibilis, sed omnino separata simpliciter. Ideo argumentum Aristotelis valet contra Platonem: Nullum simpliciter aeternum est forma rei generabilis et corruptibilis; anima autem rationalis non est simpliciter aeterna, sed aliquo modo generabilis et corruptibilis; ideo potest esse forma. Et sic ista ratio valet contra Platonem, non autem contra Aristotelem.

(22) Ad secundum dico: “Cum tu dicis: ‘Si anima rationalis est forma substantialis hominis, ergo pes, manus et quaelibet pars hominis intelligetur et diceretur intelligens sicut totus homo’, nego argumentum, quia non sequitur: Anima rationalis est forma hominis, ergo est in pede et in manu et ita pes et manus intelligerent et dicerentur intelligens sicut totus homo, sed ista est in manu et in pede sicut in toto corpore.” Concedo, quod est operatio in illa parte ut in toto corpore, nego consequentiam, quia ista forma et ista operatio non est nata denominare nisi totum, non autem tantum partem. Unde hoc est ex communi usu loquendi. Non enim dicimus, quod manus et pes intelligant, quantumcumque etiam sit in pede et in manu intellectio, sed dicimus, quod totus homo intelligit. Ideo non valet “intellectus est in pede et in manu, ergo pes et manus intelligit et dicetur intelligens sicut totum”.

(23) Quod addis, quod indivisibile simul accipit contradictoria, videlicet moveri et non moveri, nego. Probas, quia mota manu movetur anima rationalis, quiescente pede eadem numero quiescit. Dico, quod, si concedamus, quod hoc modo anima rationalis moveatur et non moveatur, ista non sunt contradictoria, quia contradictoria sunt eiusdem et secundum idem; sed animam rationalem moveri mota manu, quiescere pede quiescente non sunt ita contradictoria, quia non sunt ad idem et secundum idem, sed sunt diversa.

(24) Dico tertio negando, quod eodem indivisibili verificentur contradictoria. Tu dicis: “Quia mota manu movetur anima rationalis” et cetera, nego illud, quia dixi alias saepe, quod anima rationalis non movetur motu corporis. Ideo mota manu non movetur anima rationalis. “Reliquit hominem”; dico, quod non reliquit hominem, sed apposuit ipsum. Tamen non movetur moto corpore hominis, quia est forma separata a materia, et forma separata a materia est praescindens a materia. Praescindet etiam a condicionibus materiae; sed moveri est condicio materiae; ideo anima rationalis praescindit a motu et non movetur. Ita et formae caelestes, si informent orbes suos, is orbis movetur, non tamen movetur eius forma, quia illa forma praescindit a materia; ergo a condicionibus materiae. Et sic anima rationalis non movetur motu corporis, neque per se neque per accidens. Non per se, quia non est corpus neque virtus corporalis; non per accidens, quia praescindit a materia, ergo a condicionibus et passionibus materiae. Ergo separatur ab homine, si non movetur motu ipsius. Non separatur, sed remanet in ipso, et ipsa associatur et tamen non movetur, quia est forma separata a materia.

(25) Alias disputavi longius de hac materia VIII Physicorum 92, ubi Aristoteles dubitat de hoc in formis caelestibus, et ibi multa dixi de hac materia, quod addendum puto, quia in homine est alia forma substantialis, scilicet sensitiva, praeter animam rationalem, quae perfecte actuat materiam. Ergo ista forma est accidens, quia ex Aristotele VII Metaphysicae et Averroe in hoc II et in libro De substantia orbis omnis forma adveniens enti in actu est accidens. Quomodo ergo sequitur, quod anima rationalis sit forma substantialis? Dicam de hoc in quaestione de pluralitate animarum. Vide ibi!

(26) Et haec sint dicta.