BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Expositio super tertio libro

De anima

 

1499/1500

 

Textus:

Expositio super tertio libro de anima.

Post primam editionem a Maria Rita Pagnoni

curatam edidit Burkhard Mojsisch 2013.

(Pro textu digitalizato Burchardo Mojsisch magnas gratias ago. U.H.)

 

___________________________________________________________________

 

 

 

Excellentissimi philosophi ordinarii Petri Mantuani Pomponatii

Expositio super III libro DE ANIMA

Aristotelis Stagiritae, Peripateticorum principis,

feliciter incipit.

 

1

 

(1) De parte animae autem et cetera. Potest intelligi tam de parte subiectiva quam potestativa. Adverte: In commento dicit Commentator: “ ... et hoc in prima et ultima perfectione, et in actione et passione.” Li “et” tenetur expositive, quia ultima perfectio est vel actio vel passio, ut patet. Praesens commentum in duas secatur partes: In prima continuat, in secunda proponit intentionem suam. Secunda ibi Incepit perscrutari et et cetera. Prima in littera; secunda in duas adhuc secatur: In prima facit, quod diximus, in secunda vero dat modum procedendi. Secunda ibi Et quia intentio est eius talis et cetera. Secunda adhuc in duas: In prima aggreditur litteram, in secunda exponit quaedam verba posita in textu ibi Et videtur, quod intendebat.

(2) Adverte, quod dicit Commentator, quod homo per animam intellectivam distinguitur ab aliis animalibus! Hoc debet intelligi sumendo li “hominem” pro aggregato ex intellectiva et orbe; nam homo seclusa intellectiva per animam cogitativam, per quam reponitur in praedicamento, distinguitur ab aliis secundum viam eius.

(3) Adverte contra Averroem, quia ex verbis Aristotelis positis in textu apparet, quod anima intellectiva dat esse! Nam Philosophus proponit, numquid anima sit secundum magnitudinem separata ab aliis virtutibus animae ita, quod in alio loco sit anima intellectiva, in alio loco sit vegetativa, sicut dixit Plato, qui posuit intellectivam in cerebro, concupiscibilem in hepate, irascibilem in corde. Anima vero intellectiva in hoc distinguitur sola ratione ab aliis animabus, sicut tenet sancta fides, quae tenet, quod sit una secundum essentiam et plures secundum virtutes.

(4) Modo videtur, quod anima, sive sit separabilis ab aliis subiecto sive secundum solam rationem, semper videtur, quod anima intellectiva det esse. Nam si ipsam verbi gratia ponas in loco et subiecto, puta in cerebro, sicut dixit Plato, patet, quod dat esse, sicut aliae, ut vegetativa, sensitiva, existentes in aliis subiectis dant esse; si vero ratione distinguantur ab aliis, nulli dubium est, quod dabit esse.

(5) Ad hoc secundum Averroem potest dupliciter dici: primo, quod Philosophus ideo sic loquitur hic, quia nondum determinationis locus occurrit; vel aliter, quod Philosophus hic per li “ separabili” non intelligit, quod anima intellectiva sit in alio subiecto, sed quod sit separabilis secundum essentiam ita, quod essentia eius sit realiter separata et distincta ab aliis. Et hoc Commentator concedit. Sed secundum fideles anima intellectiva sola ratione distinguitur ab aliis. Et sic argumentum concludit veritatem.

(6) Adverte, quod Commentator in calce per “cognitionem” intelligit ‘intellectum speculativum’ et per “intellectum” intelligit ‘intellectum practicum’!

 

 

2

 

(7) In textu commenti 2 Philosophus proponit duas quaestiones, quarum prima est, numquid intellectus sit de virtutibus passivis, sicut sensus, aut de activis; secunda quaestio: Supposito tamquam per se noto, quod intellectus sit de virtutibus passivis, est quaestio, numquid intellectus sit transmutabilis sicut sensus, qui ab excellenti sensibili corrumpitur, aut non.

(8) Praesens commentum in duas secatur: In prima continuat et proponit intentionem Philosophi in hoc textu, in secunda aggreditur litteram ibi Et dixit: Dicamus. In prima duo facit: In prima proponit primam, in secunda secundam quaestionem. Secunda ibi Et si est de passivis et cetera. Adverte in hoc commento, quod per “formare per intellectum” non intelligit simplicium apprehensionem tantum, sed intelligere simpliciter!

 

 

3

 

(9) In textu commenti 3 Commentator primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Oportet igitur et cetera. Secunda in duas, secundum quod dupliciter introducit litteram. Secunda ibi Et potest intelligi, quod dispositio eius et cetera. Tertio Commentator ponit rationem primae expositionis ibi Et coegit nos et cetera.

(10) Pro quo adverte, quod pater Gaetanus non intellexit hoc commentum! Nam dicit ipse, quod Commentator intendit dupliciter introducere litteram: primo, ut sit sicut conclusio, secundo, ut per hoc confirmentur praemissae. Sed, sancte deus, adhuc nec Aristoteles nec Commentator aliquem facerent syllogismum, sed tantum proposuerunt illas duas quaestiones. Quomodo igitur potest recte hoc dicere Gaetanus, quod scilicet hoc, quod dixit hic Philosophus, potest se habere ut conclusio vel ut confirmatio praemissarum, cum nullibi sit factus syllogismus?

(11) Ideo aliter exponit Commentator. Nam Commentator dupliciter introducit textum: Nam secundum primam expositionem Commentatoris hic Philosophus respondet ad primum quaesitum. Nam cum in textu 2 posuerit Philosophus duas quaestiones – prima, an intellectus sit sicut sensus, scilicet quod sit de virtutibus passivis,, secunda dato, quod sic, an intellectus sit cum transmutatione corruptiva, sicut est in sensu ab excellenti sensibili, an non, sed solum intelligere sit recipere, et in hoc solum convenit cum sensu –, Philosophus autem in hoc textu 3 in prima parte solvit secundam quaestionem, cum dicit: “In potestate ergo oportet esse” et cetera, “sed non hoc”, id est intellectus non transmutatur sicut sensus, sed solum convenit cum sensu, quia recipit, sicut sensus recipit.

(12) In illa parte textus et similiter se habere Philosophus secundum expositionem primam Commentatoris solvit primam quaestionem, an, sicut sensus est de virtutibus passivis, ita etiam intellectus. Et respondet Philosophus ad hoc primum, quod sic. Nam sicut sensus se habet ad sentire in potentia passiva, ita etiam intellectus. Unde, sicut dicit Commentator, intellectus est in potentia sicut illud, non illud, id est sicut sensus, quoad recipi, et intellectus est sicut non illud, id est non se habet sicut sensus, quia non transmutatur.

(13) Adverte, quod, ubi nos habemus “et similiter se habere”, littera Commentatoris habet “et erit dispositio eius”. Commentator autem in commento ponit alia verba. Dicit enim “et erit essentia eius” sicut exemplum. Hoc ideo est, quia ipse habebat plures litteras tantum eadem sicut propria. Et dicit Commentator: “Potest intelligi sic”, sicut secundum primum modum exponendi. “Et tunc erit transpositio in sermone”, id est: Sicut exponemus hunc textum ita, quod Philosophus primo solvat secundam quaestionem et deinde solvat primam, erit sermo transpositus propterea, quia Philosophus prius debuisset solvere primam quaestionem et deinde secundam, quia solutio quaestionis secundae dependet a prima.

(14) Et sequitur, ut ibi patet: Et potest intelligi. Pro quo adverte, quod ista expositio salvet litteram Aristotelis, et est: Nam ex quo nos solvimus secundam quaestionem dicentem, quod intellectus non est transmutabilis, videtur, quod ex hoc sequitur, quod non sit passivus sicut sensus. Philosophus autem hoc advertens respondet tacitae obiectioni, quod ex hoc, quod nos diximus intellectum non esse transmutabilem, non sequitur, quod non sit in potentia passiva sicut sensus, immo intellectus se habet ad intelligibilia, sicut sensus ad sensibilia. Ecce, quomodo ista expositio salvat, quod non sit in littera transpositio!

(15) Sequitur in hoc commento: Et coegit nos ad illam expositionem et cetera. Hic Commentator reddit rationem primae expositionis. Dicit, quod ratio, quae cogit nos ad primam expositionem, ut dicerem, quod sermo Aristotelis sit transpositus, est, quia intellectum esse passivum sicut sensum est manifestum per se, et est principium solutionis secundae quaestionis, scilicet an intellectus sit transmutabilis. Ideo diximus, quod littera est transposita. Quare et cetera.

 

 

4

 

(16) Cum posuit. Hoc commentum in duas secatur: Primo exponit, secundo digreditur. Secunda ibi Sed modo considerandum est et cetera. Prima adhuc in duas partes: In prima continuat, in secunda exponit. Secunda ibi Et dixit: Necesse ergo. Patet de hoc. De secunda intendit talem rationem: Syllogismus est continuativus destructivus: Si intellectus cognoscit omnia extra animam existentia, non est corpus neque virtus in corpore; sed intellectus est huiusmodi; igitur et cetera. Minor supponitur hic tamquam nota: Nam licet unus non cognoscit omnia, omnes tamen cognoscunt omnia. Nota, quod est intentio Philosophi et Commentatoris probare, quod intellectus non sit virtus corporea, nec naturalis nec animalis: naturalis, sicut sunt corpora simplicia et mixta; animalis, sicut sunt virtutes naturales animatae, sicut plantae et bruta.

(17) Sequitur in commento: Sicut dixit Anaxagoras. Ubi adverte, quod est transpositio in littera! Nam iacet in commento ordine praepostero, videlicet “sicut dixit Anaxagoras”. Ubi considera, quod Philosophus et Commentator probat illam maiorem primi syllogismi ex auctoritate Anaxagorae, qui in isto suo chaos posuit primum principium, quod est deus gloriosus, immixtum et immateriale. Et sic vult probare Philosophus, quod intellectus possibilis, qui omnia cognoscit, sit immixtus, sicut Anaxagoras dixit, quod primum principium, quod distinguebat unam rem ab alia, erat immixtum.

(18) Et probat etiam illam maiorem primi syllogismi per locum ab opposito consequentis ad oppositum antecedentis: videlicet si ista non est vera, da oppositum, videlicet quod sit corpus et omnia cognoscat. Sed contra inquit Commentator, quia ista repugnant inter se; nam si intellectus est corpus et materialis, habet igitur formam materialem, et tunc omnia iudicaret secundum illam formam materialem; et sic illa forma impediet eum a receptione aliarum formarum, sicut etiam est in sensu visus de hycetrico, qui omnia iudicat citrina. Igitur patet, quod maior est vera, quod, si intellectus intelligit omnia, et non sit corpus neque virtus in corpore.

(19) Sed modo considerandum. In hac parte Commentator digreditur, et haec pars in duas secatur: In prima Commentator ponit quaestionem, an intellectus materialis sit de virtutibus passivis, in secunda facit auditorem attentum dicens, quod multum debemus insudare intelligendo haec duo, quae declaravit Philosophus de intellectu, et cetera. Et adducit auctoritatem Platonis in hoc.

(20) In secunda parte aggreditur rem. Secunda ibi Dicamus igitur: Quoniam et cetera. In hoc loco Commentator solvit quaestionem propositam. Et videtur prima facie secundum aliquos, quod faciat hanc rationem ad probandum, quod intellectus materialis sit passivus, quia, cum res sensibilis sit in actu et intelligentia possibilis sit in potentia, igitur intellectus possibilis patitur ab eis, quia agens agit, secundum quod est in actu, et patiens patitur, secundum quod est in potentia.

(21) Sed si sic dicatur, Commentator peccaret per fallaciam petitionis principii, quia vult probare, quod intellectus sit passivus, et assumit hoc in minori rationis suae, dum dicit, quod intellectus possibilis sit in potentia.

(22) Ideo aliter declaratur solutio Commentatoris secundum Ioannem Gandavensem – et melius – sic: Cum intellectus possibilis sic se habeat, quod quandoque intelligit et quandoque non, oportet igitur, quod moveatur ab aliquo, et tunc, cum hoc possit esse dupliciter, vel quia ipse intellectus movet phantasmata aut quia phantasmata movent ipsum; sed non potest dici primum, quia tunc intellectio esset actio transiens, si intellectus moveret phantasma; ergo relinquitur secundum.

(23) Adverte, quod dicit Commentator, quod virtutes passivae sunt mobiles ab eo, cui attribuuntur, videlicet ab obiecto, ad quod referuntur, sed active movent illud, cui attribuuntur, id est agunt in suum obiectum! Nam ex V Metaphysicae capitulo de potestate 17 potentia passiva est principium transmutandi ab altero inquantum alterum, potentia vero activa est principium transmutandi alterum inquantum alterum.

(24) Deinde cum dixit: Sed tamen videtur, quod formae, hic Commentator declarat, quomodo sit verum illud, quod promisit, videlicet quod intellectus possibilis patitur a rebus sensibilibus, et dat modum, quia mens, videlicet intellectus agens, agit in phantasmata et sicut phantasmata mediante intellectu agente movent intellectum possibilem. Sed considera in hoc, quia, quando dicimus, quod intellectus agens agit in phantasmata denudando ea a condicionibus materiae, non est intelligendum, ut plebeii intelligunt, videlicet quod ipsum phantasma remaneat denudatum, quia hoc est impossibile, cum sit in ipsa cogitativa. Non enim intellectus agens denudat phantasma sic removendo corticem a cortice, donec substantia phantasmatis remaneat denudata; sed si hoc aliquando dicit dominus Albertus, metaphorice locutus est. Nec etiam potest dici, quod sit in intellectu possibili, quia sic non ageret in ipsum. Sed rei veritas est, quod intellectus agens agit movendo phantasma et sic phantasma motum agit in intellectum possibilem. Quomodo nunc sit ista actio, inferius declarabit.

(25) Deinde dixit: Sed hic incipit notificare. Occurrit tacitae quaestioni, quia Philosophus prius egit de intellectu possibili. Deinde dixit: Quoniam substantia recipiens has et cetera. Hic Commentator declarat rationem Aristotelis, quam adduxit ad probandum intellectum esse immaterialem, et dicit, quod fundatur super duas propositiones. Vide in commento!

(26) Et quando dixit: Et sua substantia, li “et” tenetur copulative, non expositive. Notandum, quod ista secunda propositio habet duas partes, videlicet quod recipiens non debet habere aliquid de natura recepti quantum ad existentiam, et hoc est primum. Secundum est, quod essentia recipientis non sit essentia recepti. Et probat hanc secundam propositionem Commentator, quia, si recipiens esset de natura recepti, tunc aliquid reciperet se, et tunc movens esset motum.

(27) Sed contra istam rationem Commentatoris faciliter instatur, quia peccat per fallaciam aequivocationis. Nam propositio loquitur de identitate specifica, scilicet quod recipiens debet esse denudatum a natura recepti secundum speciem, et in probatione loquitur de identitate numerali, cum dicat, quod idem reciperet se.

(28) Respondeo negando. Nam ratio sua consistebat in hoc, quia, si recipiens et receptum essent eiusdem naturae et speciei, patet ‘a’, ‘b’; cum sint eiusdem speciei, non est maior ratio, quod ‘a’ recipiat ‘b’, quam e contra, et tunc, quod ex consequente idem reciperet ipsum. Et haec fuit probatio quantum ad unam partem, videlicet quod recipiens debet esse denudatum a natura recepti.

(29) Ibi autem Unde necesse est probat, quod recipiens secundum esse et subsistentiam debet esse denudatum a natura recepti, quia videlicet nihil debet habere de recepto, per exemplum de sensu visus. Ex his ergo sequitur conclusio, quae sequitur ex illis duabus propositionibus, scilicet quod intellectus non est forma materialis.

(30) Deinde cum dixit: Et quia formae materiales sunt et cetera, ubi Commentator facit aliam rationem ad probandum, quod non sit corpus vel virtus in corpore. Et arguit in prima figura ex minori negativa: Omnis forma materialis est corpus vel virtus in corpore; sed intellectus possibilis non est forma materialis; igitur nec corpus nec virtus in corpore.

(31) Patet autem, quod talis modus arguendi non valet. Respondetur, quod, quando arguitur in terminis convertibilibus, non inconvenit, quod arguamus ex minori negativa in prima figura. Nam ex quo arguitur in terminis convertibilibus, potest reduci ad secundam figuram, sic arguendo: Omne corpus vel virtus in corpore est forma materialis; sed intellectus possibilis non est forma materialis; ergo non est corpus nec virtus in corpore. Discursus est in quarto secundae. Et patet secundum Commentatorem, quod sunt duae rationes: una, per quam probavit, quod intellectus non sit forma materialis, altera, per quam probavit, quod non sit corpus nec virtus in corpore.

(32) Sequitur in commento: Et debes scire. Hic Commentator universalizat, quod dictum est, et est quasi epilogus dictorum, ubi Commentator probat, quod intellectus possibilis non sit compositus ex materia et forma. Et arguit sic: Illud, quod est receptivum omnium formarum materialium, non est compositum ex materia et forma; sed intellectus possibilis est huiusmodi; ergo et cetera.

(33) Deinde probat Commentator, quod non sit forma simplex, scilicet elementaris, nec forma supponens formam simplicem, id est quod non sit forma mixti. Et arguit sic: Nulla forma simplex vel supponens formam simplicem in materia est separabilis a materia; sed intellectus est huiusmodi; igitur et cetera. Maior patet, quod tales formae simplices sunt dependentes a materia et ex consequente non sunt separabiles ab ea. Minor patet per ea, quae dicta sunt; nam ex quo intellectus recipit omnes formas materiales, oportet ipsum esse separabilem; quare et cetera.

(34) Deinde cum dixit: Neque etiam est ex formis et cetera, probat, quod non sit materia nec forma materialis neque compositum ex materia et forma, et arguit sic: Omne compositum ex materia et forma et omnis forma materialis et etiam ipsa materia recipit signate; sed intellectus non recipit signate; ergo et cetera.

(35) Sed statim in hac probatione dubitatur. Nam Commentator non probavit intellectum non esse materialem et statim infert, quod non sit materia et cetera. Ad hoc respondetur, quod, ex quo probavit, quod intellectus non sit compositum nec forma materialis, relinquitur tamquam clarum, quod non sit materia. Materia recipit signate, ut de se patet.

(36) Item dubitatur, quod Commentator non probavit, quod intellectus non sit virtus in corpore; nam aliquis potest dicere, quod sit qualitas et harmonia vel complexio quaedam, sicut dixit Galenus. Ad hoc respondetur, quod Commentator dimisit hoc tamquam notum, quia de se patet, quod intellectus est substantia.

(37) Etiam ex alio dereliquit hoc Commentator; nam ex quo probavit, quod formae materiales recipiunt signate, de se patet, quod qualitates insequentes tales formas materiales et signate recipiunt; quare et cetera.

(38) Item dubitatur contra Commentatorem, quia ipse probans, quod intellectus non sit forma materialis nec compositum, probavit ex eo, quia recipit universaliter et illa recipiunt signate. Sed contra, quia nec Philosophus nec Commentator adhuc probavit intellectum recipere universaliter. Quia assumunt dubium, respondetur, quod Commentator ad meliorem doctrinam fecit istud. Item ex verbis, quae Commentator dixit in commento, apparet, quod intellectus universaliter recipiat; nam dixerat, quod res sensibiles non movent intellectum, nisi fuerint denudatae a materia et condicionibus materiae. Ex quibus verbis clare patet, quod intellectus possibilis universaliter recipiat. Item, cum intellectus sit denudatus a materia, ut patet ex demonstratione Aristotelis, clare patet, quod intellectus sit denudatus a condicionibus materiae et ex consequente, quod universaliter recipiat.

(39) Deinde sequitur in commento: Utrum autem substantia et cetera. Et est dubium: Ex quo declaratum est, quod intellectus materialis non habet formam materialem, surgit difficultas, numquid possit habere formam immaterialem.

(40) Pro quo dubio solvendo adverte, quod in via Commentatoris sunt tres viae: Una tenet, quod intellectus agens et possibilis sint una substantia; alia tenet, quod sint duae substantiae in actu; tertia via, quam credo esse de mente Commentatoris, tenet, quod intellectus agens et possibilis sint duae substantiae realiter distinctae, et una est forma alterius realiter, et ex eis fit unum per se sicut ex materia et forma. Unde intellectus possibilis realiter informatur ab intellectu agente sicut a forma eius. Et ad hanc viam videtur Commentator declinare in calce commenti; concedit enim, quod intellectus possibilis habeat aliquam formam.

(41) Sequitur in commento: Et cum talis est dispositio. Hic Commentator epilogat circa totum et tria intendit: primum, quod non sit passivus, id est transmutabilis. Et arguit per locum a causa super effectum sic: Omne transmutabile est corpus vel virtus in corpore; sed intellectus possibilis nec est corpus nec virtus in corpore; ergo non est transmutabilis.

(42) Deinde probat, quod intellectus possibilis sit simplex, et arguit per locum ab effectu ad causam; nam ex eo, quod intellectus possibilis non est mixtus, arguit, quod est simplex.

(43) Tertio concludit, quod sit separabilis, etiam per locum ab effectu ad causam, ex eo videlicet, quod non est mixtus cum materia.

(44) Et sic sit finis quantum ad expositionem litterae.

(45) Sed dubitatur in hoc commento: primo quantum ad partem expositivam, secundo quantum ad partem digressivam.

(46) Quantum ad primum Philosophus fecit hanc rationem ad demonstrandum, quod anima sit immortalis: Si intellectus omnia intelligit, non est corpus nec virtus in corpore; sed intellectus intelligit omnia; ergo et cetera. Minor habetur tamquam nota. Maior autem probatur a Philosopho per locum ab opposito consequentis ad oppositum antecedentis; nam, si esset corpus vel virtus in corpore, non intelligeret omnia, quia haberet formam materialem propriam, quae esset intellectus, et talis forma prohiberet eum a cognitione aliorum.

(47) Sed contra istam rationem instatur, quia, si ista ratio valeret, sequeretur, quod nulla virtus cogitativa iudicaret recte de aliis, sed de se solum. Consequens est falsum, igitur illud, ex quo sequitur. Nam pro te, si intellectus esset mixtus, haberet unam formam propriam, quae prohiberet eum a iudicio aliarum formarum; ergo a pari, quando quicquid cognoscit aliud, habeat unam formam determinatam, ut deus et intelligentiae sunt formae determinatae; ergo non poterunt aliquid cognoscere, sed solum se. Quod si tu dicas, ad hoc dicendum, quod non est similitudo inter deum et intellectum possibilem; nam ratio Aristotelis convenit de intellectu, quod, si esset materialis, impediretur; tamen deus et intelligentiae sunt formae separatae a materia, et ideo non impediuntur; sed si intellectus ponatur materialis, male iudicaret de aliis.

(48) Sed contra hoc arguitur; nam sequeretur totum oppositum, si ponatur intellectus materialis: Bene iudicaret de aliis et non de se, quia ad hoc, quod aliquid cognoscat se, arguit maximam immaterialitatem. Formae enim materiales magis iudicant aliena quam propria. Et ideo intellectus si ponatur materialis, non sequitur, quod solum se ipsum cognosceret et non alia, ut dicit Philosophus, immo oppositum sequitur. Quodsi dicatur, quod ratio Philosophi intelligitur respectu rerum, quas cognoscit, et non respectu sui – nam si intellectus est materialis et cognoscit se ipsum, ut est de facto, non cognosceret alia; sed aliae formae materiales sunt sicut bestiae, non cognoscunt se ipsas –, ideo non est simile.

(49) Sed contra ista respondeo: Est mihi dubium, quod bestiae non cognoscunt se, immo lupus innate in odoratu. Item anima cogitativa hominis secundum Averroem est materialis et cognoscit hunc hominem et se ipsam, et cum hoc, quod cognoscit se ipsam, non prohibetur a cognitione aliorum.

(50) Quoad partem digressivam huius commenti dubitatur, quia Commentator videtur formare rationem Aristotelis ad probandum, quod anima sit immortalis. Nam ratio Aristotelis fuit illa, quam supra posuimus, videlicet si intellectus intelligit omnia, est immixtus; nam per oppositum, si esset mixtus, haberet formam propriam, qua intellectus prohiberetur a cognitione aliorum. Sed Commentator aliter format rationem, quia inquit: “Omne recipiens est denudatum a natura recepti.” Et similiter etiam Thomas exponit. Philosophus autem non ponit hoc in littera. Ergo isti non formant rationem Aristotelis in hoc loco.

(51) Tertio dubitatur, quia Commentator dicit, quod ista propositio ‘recipiens debet esse denudatum a natura recepti’ habet locum duplici condicione, scilicet quod tam secundum subsistentiam quam secundum essentiam recipiens debet esse denudatum a natura recepti secundum speciem.

(52) Sed arguitur contra primam condicionem probando, quod in actione reali recipiens non debet esse denudatum a natura recepti secundum subsistentiam. Nam si qualitas aliqua intensa debet recipi in aliquo subiecto, oportet, quod prius acquiratur qualitas remissa. Ergo falsum est, quod debet esse denudatum secundum subsistentiam. Nam intensum et remissum non variant speciem et sunt eiusdem naturae. Nec valet dicere ad hoc, quod ipsa media specie distinguantur ab extremis, ut dicit Commentator in calce commenti. Nam sumo unam speciem coloris vel alterius speciei et quaero, an talis species consistat in esse indivisibili vel esse divisibili. Non primum, quia tunc ad eam esset motus per se. Si secundum, habes propositum, quod, cum divisibilis sit, habet gradum et numquam gradum intensum, nisi prius acquiratur remissus.

(53) Item arguitur in actione spirituali, quod non est verum. Nam ego video speciem albedinis ‘a’ et speciem albedinis ‘b’, et tamen sunt eiusdem speciei istae duae species. Item in sensu tactus patet, quod dicitur; nam debet habere illas qualitates tangibiles, quae sunt eiusdem speciei. Item sensus visus est coloratus, similiter organum odoratus habet odorem, et tamen ista recipiunt colorem et odorem. Antecedens patet; nam omne mixtum est coloratum.

(54) Deinde arguitur contra secundam condicionem huius propositionis, videlicet secundum essentiam dicitur recipiens esse denudatum a natura recepti, quia hoc est falsum. Nam intellectus intelligit secundum esse spirituale et non secundum esse reale, et ideo non oportet, quod secundum essentiam sit denudatus a forma materiali. Praeterea una cogitativa cognoscit aliam et tamen non est denudata secundum essentiam ab eo, quod cognoscit. Item, licet in actione recta idem non cognoscat se, tamen in actione reflexa non inconvenit. Item illa ratio Commentatoris, per quam probat, quod recipiens est denudatum a recepto eiusdem speciei secundum essentiam, quia tunc idem esset movens et motum, nulla est, quia ipse in III Caeli dicit, quod forma elementi movet et movetur. Praeterea, quia, cum intellectus possibilis sit forma immaterialis, realiter recipit intellectum agentem, qui etiam est forma immaterialis, et tamen, si ponatur, quod sit forma materialis, quod non potest recipere formam materialem, quae est ratio diversitatis.

(55) Ad primum argumentum potest dici secundum opinionem Ioannes de Gandavo in XII Metaphysicae, qui tenet, quod deus et intelligentiae non cognoscunt aliud a se. Sed haec opinio meo iudicio non est ad mentem Commentatoris, qui tenet ipse XII Metaphysicae 51 capitulo, quod deus cognoscit omnia secundum speciem.

(56) Ideo aliter respondetur ad argumentum dicendo, quod aliter est de forma materiali et aliter de forma immateriali; nam in forma immateriali relucent omnia ista inferiora, quia eminenter continentur in ipsa, et ideo intelligendo se intelligit alia per suam essentiam. Sed de intellectu possibili secus est, quia, si ponatur materialis, cum talis non contineret eminenter omnia alia, et ideo cognoscendo unum non potest alia cognoscere.

(57) Ad replicam de anima quidam scholaris dicit, quod Philosophus dixit, quod, si intellectus possibilis esset materialis, prohiberetur a cognitione aliarum formarum; hoc intelligitur: id est ‘immaterialium’.

(58) Contra hanc responsionem instatur, quia Philosophus non dicit hoc, quod esset denudatus a formis immaterialibus, sed dicit solum, quod talis forma prohiberet alia. Item Commentator et expositores dicunt, quod recipiens debet esse denudatum a natura recepti.

(59) Aliter respondetur ad argumentum, quod, si intellectus esset materialis, per casum, ex quo de facto cognoscit se ipsum, prohiberetur a cognitione aliorum, sicut oculus ictericus cognoscit colorem citreum, et quicquid cognoscit, cognoscit per talem colorem et prohibetur ab aliis coloribus inspiciendis. Sed de anima materiali non est sic, quia ipsa non cognoscit se ipsam, et ideo non impeditur a cognitione aliorum; nam si cognosceret se ipsam, quicquid cognosceret, cognosceret secundum illam dispositionem, per quam cognoscit se ipsam; quare et cetera.

(60) Pro solutione istorum adverte: Pro ista famosa propositione ‘recipiens debet esse denudatum a natura recepti’ intelligens secundum essentiam potest intelligi vel in actione reali vel in actione spirituali; et si in actione reali, clarum est, quod secundum essentiam est denudatum a natura recepti et quod non sunt eiusdem speciei. Et ratio est ista, quia, si ‘a’ et ‘b’ sunt eiusdem speciei, non est maior ratio, quod ‘a’ recipiat ‘b’, quam e contra. Et ista est ratio Aristotelis in I De generatione, quod simile non agit in simile, quia, inquit, non est maior ratio de uno quam de altero, quod unum agat magis quam alterum, ex quo sunt eiusdem rationis. Et ideo bene dicit Commentator, quod recipiens et receptum specie distinguuntur.

(61) Si vero intelligitur illa propositio in actione spirituali, patet etiam, quod secundum essentiam dicitur recipiens esse denudatum a natura recepti. Et patet, quod in actione spirituali recipiens et receptum non sunt idem secundum numerum, quia tunc idem esset in actu et in potentia respectu eiusdem. Si enim ‘a’ reciperet speciem suimet, ‘a’ esset in potentia. In actione etiam spirituali recipiens et receptum non sunt idem secundum speciem, quia non est maior ratio, quia ‘a’ recipiat speciem ‘b’ quam e contra, cum sint eiusdem rationis.

(62) Intelligitur etiam ista propositio, quod recipiens debet esse denudatum a natura recepti, secundum subsistentiam, licet Ioannes de Gandavo neget hoc, et hoc vel in actione reali vel spirituali. Unde si in actione reali recipiens secundum subsistentiam debet esse denudatum a natura recepti non simpliciter, sed ab illo gradu, quem recipit, unde subiectum receptivum caliditatis gradus ut 8 non oportet, quod sit denudatum ab omni gradu, sed ab illo, quem recipit, ut gradu ut 8. Nam oportet, quod prius habeat gradum ut 6.

(63) Si vero loquamur in actione spirituali, non oportet, quod recipiens sit denudatum a tota specie recepti secundum subsistentiam, immo similiter in oculo meo possunt esse decem species albedinis. In talibus enim actibus non prius ductis per motum idem subiectum potest plura accidentia numero simul recipere. Tamen in actione reali hoc non est possibile, quod duae albedines secundum esse reale numero sint in eodem subiecto.

(64) Ulterius pro resoluto in textu istius propositionis est quaerendum, utrum ex hoc, quod aliquod obiectum participat de aliquo secundum esse reale, quod non propter hoc impediatur a receptione ipsius spirituali, ut si oculus ex hoc, quod habet colorem, realiter prohibeatur a receptione spirituali coloris.

(65) Ad quod respondetur, quod, quando ad actionem spiritualem consequitur actio realis, tunc dico, quod prohibetur, et ideo in sensu tactus, ubi actionem spiritualem consequitur actio realis, prohibemur. Unde dicit Philosophus, quod aequaliter calida non sentimus. Nam si in tactu nostro sit caliditas ut 4, non sentimus obiectum calidum ut 4, quia oportet, ut caliditas ut 4 realiter agat in tactum, non solum spiritualiter. Et quia simile non agit in simile, ideo est, quod non sentimus, quando actionem spiritualem non sequitur actio realis ex hoc, quod aliquid habet, sed aliquid secundum esse reale; licet quoquomodo impediatur a receptione illius secundum esse spirituale, non tamen totaliter impeditur a receptione spirituali illius, sicut patet de oculo icterici, qui habet secundum esse reale colorem citreum, non tamen ex toto impeditur a receptione spirituali coloris, quia iudicat quoquomodo de tali colore tantum bene; verum est, quod aliter impeditur.

(66) Tunc per hoc respondetur ad argumenta in oppositum.

(67) Ad primum, quod probat, quod in receptione reali recipiens non debet esse denudatum a natura recepti secundum subsistentiam, respondeo: Intelligitur secundum subsistentiam quantum ad illum gradum, quem recipit, et non ex toto debet esse denudatum.

(68) Ad illud de actione spirituali respondetur, quod non inconvenit, quod in receptione spirituali aliquid habeat aliquam speciem et mille alias recipere possit.

(69) Ad aliud de oculo et odoratu et tactu, qui habent odorem et colorem secundum esse reale, respondetur, quod non ex toto impedit a receptione spirituali, licet quoquomodo impediat aliqualiter.

(70) Ad argumenta probantia, quod recipiens debet esse denudatum a natura recepti secundum essentiam, respondetur, quod, si oculus tuus videt oculum meum, non est eadem natura, quae agit et quae patitur; nam color est, qui agit, ipsa potentia passiva est illa, quae patitur; unde non est eadem natura recipiens et recepti.

(71) Ad argumentum de cogitativa negatur, quod cogitativa se ipsam cognoscat nec aliam, sed intellectus est, qui cognoscit. Et quando dicitur, quod experimur nos cogitare, respondetur, quod est ab intellectu, qui cognoscit ipsam cogitativam.

(72) Ad dubium vero, per quod quaerebatur, quare est, quod, si intellectus habet formam materialem, impeditur a cognitione aliarum rerum, si vero immaterialem, non impeditur, respondetur, quod ratio diversitatis est ista, quia materia est nimis impeditiva intellectionis nobis, non sic autem de immaterialitate; quare et cetera.

(73) Ad dubium, per quod quaerebatur, quod Commentator in isto commento 4 in fine dicit, quod media differunt specie ab extremis, respondetur, quod Commentator large locutus est. Non enim vult, quod media vere secundum speciem distinguantur; sed si distinguuntur specie, habent diversas denominationes, sicut si diceremus, quod mas et femina distinguuntur specie. Et est solutio Pauli Veneti.

 

 

5

 

(74) Super textu commenti 5 adverte, quod praesens commentum in duas secatur: Primo exponit, secundo digreditur. Secunda ibi Et cum ista est definitio intellectus. Prima adhuc in duas secatur: In prima continuat, in secunda exponit. Secunda ibi Et dixit: Et non habet naturam. In secunda duo facit: Primo proponit definitionem intellectus materialis, secundo removet quandam aequivocationem, secundum quod et Aristoteles facit in textu; in secunda ibi Et dico intellectum. Ultimo versu Commentator epilogat iam dicta. Tertia ibi Non est actu aliquod entium et cetera.

(75) Quantum spectat ad primam partem expositivam, dicit Commentator, quod intellectus denudatur ab omnibus materialibus et intelligibilibus, supple tu: per propriam speciem, quia non est in potentia ad se ipsum nec ad intellectum agentem, sed ad formas materiales intelligibiles per propriam speciem, et a talibus oportet eum esse denudatum, non autem a se ipso nec ab intellectu agente.

(76) Quantum ad secundam partem Commentator dicit, quod per “intellectum” ad praesens non intelligit ‘imaginativam’, sed ‘intellectum possibilem’, id est ‘speculativum’ et ‘practicum’. Ex quo sequitur, quod de mente Commentatoris tam habitus speculativi quam practici sunt in intellectu.

(77) Et cum ista est definitio. Ista est pars digressiva, in qua Commentator deducit ex ista definitione quattuor corollaria: primo differentiam inter intellectum et materiam primam, quia intellectus recipit universaliter, materia signate; item intellectus cognoscit formas, quas recipit, non autem materia. Etiam ex hoc apparet. Hic Commentator infert quoddam corollarium ex dictis; nam ex diverso modo recipiendi contingit diversum modum essendi naturarum recipientium sic: Omne corpus vel virtus in corpore signate recipit; sed intellectus non recipit signate; ergo et cetera.

(78) Deinde dixit: Et ideo necesse est. Hic Commentator infert aliud corollarium, quod ex diversitate obiectorum arguit diversitatem modorum recipiendi. Nam ex eo, quod diximus supra, quod intellectus recipit universalia, materia singularia, cum ista sint distincta obiecta, relinquitur, quod sint distincti modi recipiendi; et ideo materia recipit signate, intellectus universaliter.

(79) Et dicit Commentator: Quarum conclusio a materia est terminatio primae materiae in eis. Sensus est: “quarum”, supple tu: ‘formarum’, “conclusio” vel ‘conclausio’, id est quia tales formae clauduntur in “materia” et dant esse materiae, “est terminatio” a materia, id est formae materiales dantes esse materiae terminantur, sicut materia prima terminatur. Nam materia prima terminatur per quantitatem et quicquid recipit mediante quantitate; et ideo formae, quae clauduntur in materia, earum terminatio est a materia, quia omnis forma dans esse materiae secundum Averroem terminatur per materiam modo exposito.

(80)  Deinde dixit: Et ideo non est necesse et cetera. Hic infert quartum corollarium, per quod probat, quod intellectus sit essentia distincta a natura materiae. Nam quorum modi recipiendi sunt distincti, illa sunt distincta; sed intellectus et materia habent modos recipiendi distinctos, ut patet; ergo natura materiae est distincta a natura intellectus. Unde per ordinem probavit Commentator: Ex diversitate obiectorum intellectus et materiae conclusit distinctos modos recipiendi, et ex distinctis modis recipiendi conclusit distinctas essentias recipientium.

(81) Deinde dixit: Hoc igitur movit Aristotelem et cetera. Hic Commentator epilogat quantum ad praedicta et cetera

(82) Deinde sequitur: Et hoc idem induxit Theophrastum. Ista pars in quattuor partes secatur. Primo recitat opinionem Theophrasti, secundo opinionem Alexandri. Secunda ibi Alexander autem. Tertio recitat opinionem Avempeche et Abubacher. Tertia ibi Abubacher autem et et cetera. Quarto recitat propriam opinionem. Quarta ibi Et cum haec omnia, quae possunt dici.

(83) Quantum ad primam partem duo facit: Primo facit, quod dictum est, scilicet recitat opinionem Theophrasti et Themistii, secundo impugnat. Secunda ibi Et super hoc sunt quaestiones non paucae. In prima adhuc duo facit: Primo recitat opinionem ipsorum quantum ad esse intellectus possibilis, secundo recitat opinionem ipsorum quantum ad esse intellectus speculativi. Secunda ibi Sed quando post viderunt.

(84) Quantum ad primum duo facit: Primo dicit, quod intellectus possibilis secundum eos est aeternus, secundo confirmat hoc ex Aristotelis sententia ibi Et induxit eos ad hoc. Quantum ad primum probat, quod intellectus sit aeternus, sic in secunda figura: Omne generabile et corruptibile est hoc, id est corpus vel virtus in corpore; sed intellectus non est hoc; ergo et cetera.

(85) Deinde dixit: Ista enim intentio est. Hic confirmat suum dictum dupliciter: primo ex demonstratione Aristotelis, secundo ex verbis eiusdem. Secunda ibi De verbis vero et cetera. Quantum ad primum patet, quod intellectus sit aeternus, ex demonstratione Aristotelis in textu commenti 4, quia ex hoc, quod recipit omnes formas materiales, conclusimus intellectum non esse corpus et ex consequente immaterialem. De verbis vero Aristotelis probatur, cum loquens de intellectu materiali ei attribuit tria vocabula: Apellavit eum “non passivum”, “separabilem” et “simplicem”, quae verba non possunt attribui generabili et corruptibili, cum verba metaphorica non usitentur in doctrina demonstrativa.

(86) Sed quando post viderunt. In ista parte recitat opinionem ipsorum de intellectu speculativo, et dividitur in duas: In prima determinat de intellectu speculativo quantum ad esse eius, in secunda, qualis sit et quid sit. Secunda ibi Et cum post hoc viderunt. Quantum ad primum dicit, quod, dum viderunt, quod Aristoteles probavit in textu commenti 17 dari intellectum agentem, qui extrahit intellectum possibilem de potentia in actum, unde intellectus possibilis est sicut tabula rasa, in qua nihil est depictum, intellectus agens vero est sicut pictor, qui depingit in intellectu possibili omnes formas materiales intelligibiles, sicut artifex ponit formas artificiales in materia artificum.

(87) Deinde dixit: Et cum post viderunt. Hic narrat, qualis sit. Cum autem intellectus agens et possibilis sint aeterni, oportet intellectum speculativum esse aeternum, cum sit causatus ab istis. Nam cuius per se et immediate et sufficienter causae sunt aeternae, tale est aeternum; huiusmodi autem sunt intellectus agens et possibilis respectu intellectus speculativi; quare et cetera. Et sic patet, qualis sit intellectus speculativus, quia est aeternus.

(88) Deinde dixit: Et quia opinati sunt hoc. Hic Commentator duo facit: Primo ponit unam dispositionem, quae magis videtur negativa quam affirmativa de intellectu speculativo, in secunda narrat, quid sit intellectus speculativus. Secunda ibi Et quod intellectus speculativus et cetera. Quantum ad primum removet quasi tacitam obiectionem. Nam tu dixisti ex sententia eorum, quod intellectus speculativus sit aeternus. Contra, quia talis intellectus speculativus dicitur agere et pati; illa autem non attribuuntur enti aeterno.

(89) Ad hoc respondet Commentator secundum eos, quod, si dicitur agere vel pati, hoc non est proprie, sed metaphorice et secundum similitudinem, cum agere et pati proprie loquendo sunt generare et corrumpere et tempore et novitate, quae sibi non competunt.

(90) Et quod intellectus speculativus. Hic definit intellectum speculativum secundum illos, et patet.

(91) Et hoc, quod videtur, quod intellectus agens. Hic Commentator recitat tertiam dispositionem de intellectu speculativo, et est, quare est, quod quandoque intelligit et quandoque non et quare intellectus agens quandoque intelligit et quandoque non. Et dicit, quod hoc accidit ei propter mixtionem cum intellectu materiali, id est hoc accidit ei propter mixtionem, quia deservit nobis generabilibus et corruptibilibus et quia phantasmata nostra non sunt semper in actu.

(92) Sed contra hoc instatur subtiliter. Nam isti dicunt, quod intellectus agens quandoque intelligit, quandoque non, et similiter de intellectu speculativo. Sed contra primum; nam Aristoteles expresse in hoc III 19 dicit, quod intellectus in actu semper intelligit et semper est felix; quomodo igitur isti possunt dicere hoc, id est quod quandoque intelligit et quandoque non? Quod in hoc dicunt de intellectu agente, quod quandoque intelligit et quandoque non, hoc est intellectus possibilis, non intellectus agens, ut patet per Philosophum in hoc III De anima: “De parte autem animae, qua anima intelligit” et cetera. Arguitur contra hoc, quod dicunt, quod intellectus agens quandoque intelligit, quandoque non.

(93) Contra, quia intellectus agens, quando intelligit, fit speculativus. Quae omnia sunt absurda et inconvenientia.

(94) Et quoniam igitur Commentator noluit ista illis verbis, pro intellectione istius partis est sciendum, quod secundum Theophrastum et Themistium intellectus agens, possibilis et speculativus sunt una et eadem res et non nisi ratione distinguuntur. Et si sic est, patet, quod nulla ibi est novitas realiter. Et quando quaeritur, unde est, quod quandoque intelligimus et quandoque non, respondetur secundum opinionem illorum, quod est una anima intellectiva numero assistens in omnibus hominibus, sicut sol, et illa anima quando irradiat phantasmata, tunc fit intellectio. Et ideo, quando irradiantur phantasmata mea, ego dicor ‘intelligens’, et quando tua, diceris ‘intelligere’. Unde intellectio secundum illos non fit intus suscipiendo, quia intellectus possibilis secundum illos nihil recipit, sed potius fit extra mittendo intellectio secundum illam viam, ut bene dicit dominus Albertus hic.

(95) Sed secundum opinionem Commentatoris intelligere fit recipiendo. Unde quia phantasma meum agit in intellectum, ideo ego dicor ‘intelligere’ et tu non. Et ideo secundum viam Theophrasti intellectus agens, qui realiter identificatur materiali, quandoque intelligit et quandoque non propter mixtionem cum intellectu materiali, quia deservit nobis generabilibus et corruptibilibus, quorum phantasmata non semper irradiantur ab anima intellectiva, et ideo quandoque intelligimus et quandoque non. Et sic patet ad obiectiones, quomodo isti dicebant, quod intellectus agens quandoque intelligit et quandoque non, quia secundum ipsos intellectus agens et intellectus possibilis sunt idem realiter, et ideo, quod attribuitur uni realiter, attribuitur alteri, quia non distinguuntur nisi ratione. Nam anima intellectiva, quando agit, dicitur ‘intellectus agens’, quando patitur, dicitur ‘intellectus possibilis’.

(96) Deinde dixit: Et confirmaverunt hoc per hoc, quod propalavit Aristoteles, id est, ex quo diximus ex sententia istorum, quod intellectus speculativus non est generatus, confirmaverunt hoc ex sententia Aristotelis, qui dicit in hoc III, quod intellectus agens creat intellecta, id est facit de potentia intellectis actu intellecta; anima enim intellectiva est redacta ad nostrum arbitrium; ideo intelligimus, quando volumus.

(97) Sed dubitatur contra istam opinionem. Nam isti supra dixerunt, quod intellectus speculativus non dicitur agens et patiens. Modo illa auctoritas Philosophi, quam adducunt pro se, est contra eos: Nam cum sint duae operationes intellectus, scilicet creare intellecta et recipere ea, cum facere aliquid de potentia ad actum et recipere illud arguat novitatem, sequitur, quod in ipso intellectu est novitas, cuius oppositum dicunt.

(98) Ad hoc respondetur, quod est secundum similitudinem et secundum nostrum modum intelligendi, quod intellectus facit de potentia intellectis actu intellecta et recipit ea, et non est ex parte rei. Unde talis novitas est ex parte obiecti et phantasmatum, non ex parte intellectus, qui est aeternus. Unde sicut nos Christiani dicimus de deo, ita de intellectu secundum istos; nam dicimus, quod deus videt me scribere et immediate ante hoc non videbat me scribere; ergo est novitas in deo. Non valet, quia talis novitas est ex parte obiecti cogniti, non autem ex parte cognoscentis; ita intellectus dicitur nunc intelligere et prius non, quia phantasmata irradiantur nunc ab eo et prius non irradiabantur; quare et cetera.

(99) Et cum viderunt hanc actionem. Hic definit, quid sit intellectus speculativus secundum illos, et dicit, quod est intellectus agens. Pro quo nota, quod videtur contradictio, ut dicit dominus Albertus, in opinione illorum. Nam supra dixerunt, quod intellectus speculativus est compositus ex intellectu agente et possibili; nunc autem dicunt, quod est intellectus agens. Sed ego salvo ipsos a contradictione. Nam, ut supra dixi, idem sunt realiter secundum illos intellectus agens, speculativus et possibilis, sed differunt ratione. Nam quando intellectus cognoscit, dicitur ‘speculativus’; quando imperfectus, dicitur ‘possibilis’; quando perfectus, dicitur ‘agens’. Unde cum eadem sit operatio intellectus agentis et speculativi, concluserunt, quod intellectus speculativus sit intellectus agens, ut patet in commento.

(100) Deinde dixit: Sed accidit debilitas et cetera; id est, quod intellectus speculativus quandoque plura intelligit, quandoque pauciora, hoc est propter mixtionem, scilicet cum intellectu materiali. Unde pro intellectu materiali potest intelligi ‘cogitativa’, quae est corruptibilis, vel potest intelligi ‘intellectus possibilis’, qui ex se dicit imperfectionem; nam est ultimus in genere abstractorum, ut dicit Commentator in commento 14 huius III. Unde, quod intellectus speculativus plura quandoque intelligit et quandoque pauciora, hoc est propter eius admixtionem cum intellectu possibili, qui est talis intelligentia nobis deserviens et ex consequente imperfecta. Unde ista additio et augmentatio in intellectu, quod nunc plura intelligit, nunc pauciora, est ex parte phantasmatum inspectorum.

(101) Deinde dixit: Hoc igitur movit Theophrastum et cetera. Hic epilogat, ut patet.

(102) Sequitur secunda pars principalis quantum ad hanc opinionem ibi Et supra hoc sunt quaestiones non paucae. In qua Commentator arguit contra illam opinionem, et primo per auctoritatem, secundo per rationem. Secunda ibi Et contradicit veritati in se. Ubi nota, quod Commentator arguit contra ipsos in isto dicto, quod intellectus possibilis nihil recipit, et arguit per auctoritatem Aristotelis in textu 3, qui dicit, quod, qualis proportio sensati ad sentiens, talis est proportio intellecti ad intelligens; cum autem sensus patiatur a sensibili, ergo intellectus ab intelligibili, et dicit: “Sensus recipit speciem sensibilem, ita intellectus recipit.”

(103) Ex quo nota verum contra modernos paedagogos, qui tenent secundum Averroem, quod intellectus possibilis nihil de novo recipit. Nam si hoc esset verum – in quo igitur Commentator argueret contra illos, scilicet Theophrastum et Themistium, et in quo esset differentia inter Commentatorem et illos? Ego non video. Quodsi dicatur, quod intellectus possibilis recipit secundum similitudinem et non secundum veritatem, contra: quia, ut supra diximus, etiam Themistius et Theophrastus dicebant intellectum possibilem recipere secundum similitudinem et non veritatem, igitur nulla esset propria differentia inter Averroem et ipsos. Praeterea beatus Thomas, Albertus, Aegidius, Ioannes de Gandavo dixerunt, quod intellectus possibilis recipit species.

(104) Et contradicit veritati. Hic Commentator arguit per rationem. Et licet alii faciant tres rationes hic, mihi tamen videtur, quod sit una in virtute. Ratio Commentatoris est ista, et est per deductionem ad impossibile: Si intellectus speculativus esset aeternus, tunc egeretur, quod virtutes materiales essent aeternae et intelligentes et intellectae et ex consequente abstractae. Consequens est impossibile. Probo consequentiam praesupponendo, quod, sicut se habet sensus exterior ad ipsum sensibile extra, sic se habet sensus interior ad sensum exteriorem, et sic se habet sensus interior, puta cogitativa, ad intellectum ita, quod, sicut operatio sensus exterioris in actu dependet a sensibili extra in actu, ita sensus interior non est in actu, nisi sensus exterior fuerit in actu, et intellectus non est in actu, nisi sensus interior sit in actu. Stante hoc supposito deduco consequentiam sic: Si intellectus speculativus est aeternus, igitur intellecta speculativa sunt aeterna, et si speculativa sunt aeterna, igitur intentiones imaginatae sunt aeternae, et tunc ultra igitur sensationes sunt aeternae; igitur sensata sunt aeterna. Patent istae consequentiae, quia est essentialis ordo et dependentia inter ista. Tunc ultima sensata sunt aeterna; sed quod est aeternum, caret materia, et quod caret materia, est intelligens et intellectum; ergo a primo ad ultimum si intellectus speculativus est aeternus, sensata essent intelligens et intellectum sicut intelligere. Et dicit Commentator: “Si sensationes sunt aeternae, sensata sunt aeterna aut sensationes essent intentiones aliae ab intentionibus rerum existentium extra animam. Impossibile enim” et cetera. Hoc est dictu: Patet, quod ista consequentia est bona, quod, si sensatio est aeterna, sensata sunt aeterna, nisi forte tu ponas, quod sensationes non sunt rerum existentium extra animam, quod nullus diceret.

(105) Quando vero dicit: Impossibile est ponere eas et cetera, ista verba non videntur posse continuari cum praecedentibus. Tamen scias, quod debent referri ad totam consequentiam. Nam diximus, quod sensatio et sensatum se consequuntur. Unde bene valet: Sensatio est aeterna, et sensatum aeternum; sed si sensatio est corruptibilis, et sensatum est corruptibile, quia illa se consequuntur essentialiter. Et dicit Commentator, quod istorum duorum oportet dari alterum. Nam impossibile est, ut utrumque admittatur. Nam nihil potest esse aeternum et corruptibile, nisi natura aeterna transmutaretur et reverteretur corruptibilis vel e contra, quod est impossibile secundum ipsum.

(106) Sed adverte, quod consequentia ista Commentatoris contra Theophrastum nulla est! Nam non valet: “Si sensatum est abstractum a materia, ergo est intelligens et intellectum”, quia do instantiam de caelo, in quo non est materia, et tamen non est abstractum, intelligens et cetera. Unde plus oportet addere: Si illa consequentia debet valere, est abstractum a materia et a condicionibus materiae.

(107) Respondetur, quod consequentia Commentatoris tenet pro tanto, quia de se notum est, quod sensata non sunt corpora caelestia, et ideo valet consequentia, quod, si sensata sunt aeterna et patet, quod non sunt de natura caeli, ipsa essent abstracta et intelligens et intellectum.

(108) Sequitur: Hoc igitur est unum impossibilium, id est, si ponatur, quod intellectus speculativus sit aeternus, sicut isti posuerunt. Ex alia parte videtur, quod intellectus speculativus sit aeternus, quia, quando agens fuerit aeternum et etiam patiens aeternum, factum erit aeternum. Et est ratio Themistii. Ecce igitur: Ista est prima quaestio in hac materia, quae pro utraque sui parte est dubia; nam ex una parte intellectus speculativus est aeternus secundum illos, ex altera parte non per rationem, quae sequitur.

(109) Et est secunda quaestio magis difficilis. Et haec pars dividitur in duas: In prima probat, quod anima non sit immortalis, in secunda, quod sit immortalis. Secunda ibi Et cum nos finxerimus et cetera. Prima adhuc in duas: In prima facit rationem ostensivam, in secunda facit rationes ducentes ad impossibile. Secunda ibi Et si non, tu esses per esse mei et cetera.

(110) Prima ratio ostensiva sic formatur: Ubi actus primus et secundus, si unum multiplicatur, et aliud; sed anima intellectiva est primus actus et intelligere est actus secundus, ut patet ex definitione animae in II huius, et intelligere multiplicatur; ergo et anima. Maior est nota, quia, quando sunt actus multiplicati in eodem tempore et respectu eiusdem obiecti, patet, quod actus primi sunt multiplicati; sed supple tu: Si anima est multiplicata, non est nisi per materiam quantam, ut patet de mente Aristotelis; et si sic, ergo materialis, ergo generabilis et corruptibilis. Huius rationis ostensivae Commentator primo ponit minorem, secundo maiorem. Adverte et in hoc, quod dicit, quod unus homo est unus in numero per suam postremam perfectionem, id est per actum secundum, ut patet per intelligere. Hoc verum est a posteriori; nam homo est unus numero per suam formam.

(111) Sequitur secunda pars: Et si non, tu esses per esse mei. Hic Commentator arguit per impossibile, quod nunc sit una anima et ex consequente, quod non sit immortalis. Nam in via Peripateticorum valet ‘immortalis, ergo una’, quicquid dicat Scotus in hoc. In hac parte Commentator facit quattuor rationes ad impossibile. Prima ratio est ista: Si anima esset immortalis et una, sequitur, quod tu esses per esse mei et ego per esse tui. Consequens est falsum. Ergo et cetera. Istam consequentiam deducit per supposita: primum, quod formae est dare esse, secundum, quod anima intellectiva sit forma hominis. Tunc arguitur sic: Si anima intellectiva non multiplicaretur, tunc igitur est una forma per secundum suppositum; ergo erit unum esse per primum suppositum; ergo tu esses per esse mei et ego per esse tui.

(112) Et universaliter homo esset ens, antequam esset. Ista est secunda ratio per impossibile. Nam cuius forma est, ipsum est; cum igitur filius meus, qui nondum est, ita se habeat, quod sua forma, id est anima intellectiva, est, ergo filius meus esset, antequam esset.

(113) Et sic homo non esset. Ista est tertia ratio per impossibile. Si anima intellectiva, quae est forma hominis, esset immortalis, sequeretur, quod homo non esset corruptibilis in eo, quod homo, sed in eo, quod animal. Consequens est falsum. Ergo et cetera. Probatur consequentia, quia, cum li ‘inquantum’ et “in eo, quod” reduplicent causam formalem, cum forma hominis pro te sit immortalis, ergo homo non est mortalis in eo, quod homo, quia est homo per suam formam et sua forma est anima et haec immortalis; ergo et cetera. Et dicit Commentator, quod existimatur verum, quod, si actus primus multiplicatur, etiam actus secundus. Et sic sequitur, et patet.

(114) Quoniam si prima perfectio. Ista est quarta ratio per impossibile. Nam si anima est una in omnibus, sequeretur, quod, quando ego acquirerem aliquam perfectionem, quod tu illam acquireres, et quando obliviscereris, ego etiam obliviscerer. Omnia haec sunt absurda. Patet consequentia, quia, si sit una anima in omnibus, omnes intellectiones in ea recipiuntur.

(115) Sequitur secunda pars principalis: Et cum nos finxerimus ista impossibilia. In qua Commentator probat, quod anima non sit mortalis, et est clara. Et dicit Commentator: Quomodo igitur possumus evadere et cetera.

(116) Deinde dixit: Alexander autem sustentatus. Ista est secunda pars digressionis principalis, in qua narrat opinionem Alexandri, et dividitur in duas: In prima narrat opinionem Alexandri, in secunda persuadet istam opinionem per quandam rationem. Secunda ibi Et dat testimonium super hoc.

(117) Quantum ad primum dicit, quod Alexander posuit animam intellectivam esse mortalem et generabilem et corruptibilem, et hoc sibi videtur naturaliter esse verum, et dat testimonium super hoc. Hic persuadet illam opinionem dicentium, quod ex varia mixtione elementorum resultat alia et alia forma minus et magis perfecta, sicut ex varia mixtione qualitatum primarum resultat aliud et aliud elementum, ut dicitur I De generatione. Et alia patent.

(118) Videas: Et ista opinio discrepat. In hac parte impugnat opinionem Alexandri, et haec pars secatur in duas. Secunda ibi Et induxit Alexandrum ad hanc et cetera. In prima duo facit: Primo impugnat, secundo dat rationem Alexandri ibi Alexander autem exponit.

(119) Quantum ad primum primo proponit, quod verba et demonstratio Aristotelis est contra Alexandrum. Et dividitur in duas partes: Primo probat, quod discrepat a verbis, secundo a demonstratione. Secunda ibi a demonstratione vero. Quantum ad primam partem patet clare. A demonstratione vero: patet.

(120) Alexander autem exponit. In hac parte Commentator adducit rationem Alexandri ad haec motiva et quantum ad demonstrationem et verba Aristotelis. Et dividitur in duas: In prima facit, quod dictum est, in secunda improbat illam rationem ibi Sed hoc, quod dixit Alexander, nihil est. In prima duo facit: Primo recitat opinionem eius, in secunda adducit locum, in quo Alexander posuit illam rationem, ibi Et ideo dixit in suo libro De anima. Nota hic unum, quod Alexander per ‘praeparationem’ intellexit ‘privationem omnium subiectorum intelligibilium’ ita, quod illa dispositio, per quam intellectus caret omni specie intelligibili et est tantum aptus recipere omnem speciem, dicitur ‘praeparatio’. Per ‘subiectum praeparatum’ intelligit ‘intellectum taliter dispositum et privatum’.

(121) Sequitur: Sed hoc, quod dixit Alexander. In hac parte impugnat rationem Alexandri duabus rationibus, et secatur in duas partes secundum duas rationes. Secunda ibi Et illud, quod conclusit ratio Aristotelis. Prima ratio, quam facit Commentator, est ista, quia data ratione Alexandri sequitur Aristotelem esse superfluum et insufficientem et vaniloquum, quia illa verba vel attribuuntur intellectui possibili vel praeparationi; si primum, tunc ratio nulla est, quia habeo intentum contra te; si secundum, sequitur, quod ratio Aristotelis sit vana et insufficiens, cum procedat ex communibus. Praeparatio enim non tantum dicitur de praeparatione intellectus, sed etiam de aliis. Probatur: Nam illa verba, quod non sit corpus vel virtus in corpore, non solum verificantur de praeparatione intellectus, sed de omni praeparatione.

(122) Et istud, quod conclusit demonstratio et cetera. In hac parte facit secundam rationem contra Alexandrum, et dividitur in duas: In prima format rationem, in secunda confirmat illam ibi Et ideo, cum fuerit receptio. In prima adhuc duo facit: In prima proponit, in secunda aggreditur rationem. Secunda ibi Et hoc manifestum est ex demonstratione. Quantum ad primam partem patet.

(123) Et hoc manifestum est. Hic format rationem contra Alexandrum, quae talis est et patet in commento. Et dicit Commentator, quod praeparatio non est recipiens, sed esse praeparationis est sicut accidentis proprii. Ubi nota, quod ‘praeparationem’ appellat ‘accidens proprium’!

(124) Sequitur: Et ideo, cum fuerit receptio, non erit praeparatio. Haec est secunda particula, quae est confirmatio secundae rationis. Dicit, quod praeparatio est accidens. Hoc probat a signo, quia adest et abest et cetera. Potest et introduci haec particula, quod facit aliam rationem ad probandum, quod praeparatio et subiectum non sunt idem realiter, sic: Illa non sunt eadem realiter, quorum unum remanet altero non remanente. Sic etiam Commentator probavit in I Physicorum commento 70 de materia et privatione.

(125) Sequitur: Et ideo receptio, id est subiectum recipiens, cum fuerit, non erit praeparatio. Sed hic occurrit dubium. Nam Commentator dixit, quod praeparatio est accidens proprium, et modo dicit, quod corrumpitur, cum ista implicant se, cum accidens proprium numquam derelinquit subiectum. Ad hoc dicitur, quod duplex est accidens proprium, quoddam in fieri et quoddam in facto esse. Modo praeparatio est accidens proprium in fieri. Numquam enim subiectum reciperet formam, nisi fuerit dispositum et privatum eo, quia privatio est condicio necessaria in fieri.

(126) Sequitur: Aliquid enim non esse corpus et cetera. Hic ponit quattuor modos, secundum quos dicitur, quod aliquid non est corpus nec virtus in corpore, et patet.

(127) Sequitur: Et induxit Alexandrum. Ista est secunda pars principalis, in qua ponit motiva et causas erroris Alexandri, et dividitur in duas iuxta duas causas. Secunda ibi Et etiam videmus Alexandrum. Quantum ad primum patet.

(128) Sequitur: Et cum videmus et cetera. Hic ponit secundum motivum, et fuit ratio positive. Et haec pars dividitur in duas: In prima format rationem Alexandri, in secunda solvit eam ibi Et hoc, quod ipse finxit. In prima duo facit: Primo format rationem Alexandri, in secunda infert quoddam corollarium. Secunda ibi Et per hoc destruit, ut in primis et cetera.

(129) Quantum ad primum duo facit: Primo praemittit duo supposita; primo supponit Alexander definitionem de anima, secundo supponit, quod talis definitio de anima sit univoca aut prope, ubi per li “prope” non intelligas, quod sit analoga, quia hoc negavit Alexander, sed sensus est, quod definitio est vere univoca sicut species aut prope, id est generica, quia definitio de anima vel est univoca univocatione specifica aut generica. His duobus suppositis format rationem ibi Et quia forma est in eo sic: Omne, quod est inseparabile a materia, est materiale; anima intellectiva est inseparabilis a materia; ergo est materialis. Minor probatur: Omnis terminus est inseparabilis a terminato; et omnis forma est terminus materiae; ergo forma est inseparabilis a materia; sed anima intellectiva est forma materiae ex definitione animae “anima est actus corporis” et cetera.

(130) Sequitur: Et per hoc destruit, ut in primis. Hic Commentator infert quoddam corollarium ex dictis Alexandri, videlicet quod nulla anima est separata a materia nec est aliqua anima, quae sit sicut nauta navi et quod nulla pars animae dicitur secundum diversam intentionem animae quam aliae, sed omnes dicuntur univoce.

(131) Sequitur: Et hoc, quod ipse finxit. Hic Commentator solvit rationem Alexandri. Dicit, quod anima dicitur analogice de intellectiva et aliis. Et Aristoteles II De anima 2 dubitative locutus est; dicit enim: “Utrum sit aliqua anima sicut nauta navi, nondum manifestum est.” Quare et cetera.

(132) Abubacher autem et Avempeche. Ista est tertia pars principalis huius digressionis, et dividitur haec pars in duas partes: Primo enim proponit eorum intentiones seu opiniones, secundo impugnat ibi Revertamur igitur ad nostrum. In prima duo facit: Primo enim recitat opinionem, secundo ponit motiva, quibus movebantur ad hoc. Ibi secunda Abubacher autem videtur intendere.

(133) Quantum ad primum dicit, quod Abubacher et Avempeche “in manifesto sui sermonis” videntur dicere haec verba. Dupliciter expono “in manifesto sui sermonis”, videlicet ut suus sermo prima facie praetendit et, ut sua verba sonant, ita, quod Commentator dubitative sit locutus, vel aliter “in manifesto sui sermonis”, id est manifestissime, absque dubio, dicunt. Et vides, quod sunt duae expositiones oppositae. Opinio autem ipsorum erat, quod intellectus materialis quantum ad suam substantiam est virtus imaginativa, prout in ea sunt intentiones imaginatae, inquantum de potentia intellectis fiunt actu intellecta.

(134) Sequitur: Abubacher autem et cetera. Hic Commentator primo ponit motivum huius opinionis, secundo apostrophat se ad Alexandrum ibi Et magis inopinabile de opinione. Quantum ad primum dicit, quod Abubacher motus fuit ad istam opinionem, ut evaderet ea inconvenientia, quae accidunt opinioni Alexandri, qui posuit, quod subiectum recipiens formas intellectas est corpus. Sed arguebat Abubacher hoc motivo: Si subiectum formarum intellectarum est corpus vel virtus in corpore, sequeretur, quod anima intellectiva non esset comprehensiva vel quod intellectus uteretur instrumento corporali. Primum probatur, quia virtus talis materialis vel recipit secundum esse materiale vel secundum esse spirituale; sed neutrum potest dici, si ponas, quod subiectum specierum intelligibilium sit corpus vel virtus in corpore. Ergo nam si reciperet realiter, prout habet esse extra animam, hoc videtur absurdum, quia tunc lapis, qui est extra animam, esset in anima secundum idem esse. Si vero recipiat spiritualiter, cum tale subiectum pro te sit materiale et recipiat omnes formas materiales, ex quo est ipsum subiectum materiale, impediretur a receptione formarum materialium, sicut supra probavit Philosophus. Nam si esset materialis, signate reciperet et impediretur a receptione universalium, aut sequeretur, quod, si subiectum reciperet formas spirituales, esset corpus, quod uteretur instrumento corporali, sicut visus utitur oculo, quod est organum corporale.

(135) Sequitur: Et magis inopinabile est. Hic se convertit ad Alexandrum, qui dicit virtutes comprehensivas produci ex mixtione elementorum, quia hoc est contra Philosophum II De generatione animalium capitulo 1, ubi ex intento probavit oppositum, quia forma animati, cum sit perfecta, non potest produci a formis elementaribus, quae sunt ita imperfectae. Unde dicit Philosophus, quod producuntur a motore extrinseco, scilicet a sole et orbe declivi.

(136) Sequitur: Et ista opinio. Hic Commentator assimulat istam opinionem opinioni illorum, qui ponebant omnia a casu.

(137) Sequitur: Sed Alexander est maioris nobilitatis. Hic Commentator excusat Alexandrum ab ista opinione.

(138) Sequitur: Revertamur igitur ad nostrum. Ista est secunda pars principalis, in qua Commentator impugnat opinionem Abubacher, et dividitur in duas: Primo proponit, quid facturus est, in secunda aggreditur rem. Secunda ibi Sed quod accidit ei impossibile. Et haec pars in tres secatur secundum tres rationes, quas facit.

(139) Prima ratio est ista: Vos dicitis, o Abubacher et Avempeche, quod intellectus materialis est virtus imaginativa, prout in eo intentiones imaginatae fiunt ex potentia intellectis actu intellecta. Contra: Hoc, quod dicitur de potentia intellectis fieri actu intellecta, est dicere quoddam pati et quod ipsae intentiones imaginatae se habent in genere causae materialis et non efficientis. Nam secundum vos intentiones imaginatae sunt motae ab intellectu agente et non moventes, quia vos non ponitis intellectum possibilem formam abstractam. Sed dicere formas imaginatas esse motas et non moventes est destruere iudicium Aristotelis, quia Aristoteles dicit, quod, sicut se habet sensibile ad sensum, ita intentiones imaginatae ad intellectum. Et certum est, quod sensibile se habet ad sensum in genere causae efficientis. Ergo etiam sic intentiones imaginatae se debent habere effective respectu intellectus, cuius oppositum vos dicitis, quia secundum vos solum sunt in genere causae materialis, quia sunt motae solum et non moventes.

(140) Et si esset recipiens intellecta. Ista potest esse alia et secunda ratio contra eos, quia, si intellectus materialis esset virtus imaginativa – et vos dicitis –, cum intellectus recipiat omnes formas materiales, tunc igitur reciperet se et tunc movens esset motum, quod inconvenit. Vel hoc aliter potest exponi ita, quod sit una ratio, quae possit dari contra Abubacher. Tamen melius est, quod sit alia ratio contra ipsum.

(141) Et cum declaratum est. Ista est tertia ratio contra ipsos dicentes, quod intellectus materialis est virtus imaginativa. Contra inquit Commentator: Omne receptivum omnium formarum materialium non est materiale; intellectus est huiusmodi; ergo, ut patet ex his, quae determinavimus in textu commenti 4. Haec quantum ad istam opinionem!

(142) Sed est dubium circa dicta Commentatoris: Hic dicit, quod virtutes comprehensivae non producuntur ab elementis, ut patet ex dictis Philosophi II De generatione animalium capitulo 1 et XII Metaphysicae commento 18; sed circa hoc dubitatur, quia a pari videtur, quod ipsa inanimata non producuntur ab elementis, sed ab intellectu et caelo, et sic nulla erit differentia inter productionem animatorum et inanimatorum. Probatur consequentia: Nam ignis, quando generat ignem alium, quaero, an faciat in virtute propria an caeli et intelligentiarum; si secundum, habeo intentum, quod non est differentia inter virtutes comprehensivas et non comprehensivas; si primum, hoc non potest dari, quia ignis est causa secunda et non movetur nisi mota, ut patet ex VIII Physicorum. Quodsi dicatur, ut finxit Scotus, quod forma inanimata est productiva inanimati, tamen forma animata producitur a deo, licet quoad dispositiones hoc sit ab animato. Sed contra: Hoc non est Peripateticum; nam VII Metaphysicae 31 idem est agens disponens et inducens.

(143) Ideo aliter dico ad hoc dubium, quod differentia est inter ista. Nam ad productionem inanimatorum requiritur solum influxus universalis ipsius caeli et ipsa causa secunda particularis, sed ad productionem animatorum requiritur una specialis dispositio et qualitas ipsius caeli nobis ignota, ut dicit Averroes, ita, quod alia qualitas et dispositio requiritur ad generationem unius animalis et alia ad productionem alterius. Sed ad productionem rei inanimatae requiritur et sufficit solum virtus elementaris, ut est instrumentum ipsius caeli, non requisita aliqua speciali dispositione ultra influxum universalem ab ipso caelo. Et haec est ratio diversitatis.

(144) Sed advertas in opinione Abubacher et Avempeche, quia videtur, quod Commentator non sit intelligibilis in isto loco vel quod sibi contradicat; nam recitans opinionem illorum dicit, quod ipsi voluerunt, quod intellectus est imaginatio, et post dicit, quod hoc posuerunt, ut evitarent Alexandri inconvenientia.

(145) Sed contra: quia illa etiam fuit opinio Alexandri; nam Alexander etiam dicit, quod intellectus est virtus imaginativa et cogitativa, et apud Graecos imaginativa accipitur pro cogitativa. Praeterea ea inconvenientia, quae sequuntur ad opinionem Alexandri, sequuntur ad opinionem illorum quoad illud, quo probatur, quod, si intellectus esset virtus materialis, non esset virtus comprehensiva et quod idem reciperet se et moveret se, quia illi etiam posuerunt intellectum esse virtutem materialem, quando dixerunt, quod est imaginativa. Quomodo ergo dicit, quod illi moti sunt ad illam opinionem, ut evitarent inconvenientia, quae sunt contra Alexandrum?

(146) Sed forte dices, quod Alexander, Abubacher et Avempeche conveniunt in hoc, quod posuerunt intellectum virtutem cogitativam, tamen differunt, quia Alexander posuit, quod cogitativa reciperet species, sed Avempeche et Abubacher voluerunt, quod ipsa cogitativa non reciperet species intelligibiles – et in hoc est differentia –, sed solum posuerunt, ut potentia intellecta fiant actu intellecta.

(147) Sed contra: Si sic dicas, quaero, an intentiones imaginatae secundum illos respectu intellectionis sint in genere causae materialis vel efficientis vel sicut obiectum intellectus vel ipsaemet fiunt de potentia intellectis actu intellectae et universalia.

(148) Non primum, quia vel ipsa imaginativa actu intentiones imaginatas reciperet et postea reciperet species intelligibiles, et si sic dicatur, ista opinio tunc in nullo discrepat ab opinione Alexandri, quia ipse ita sensit etiam.

(149) Vel dixerunt, quod ipsae intentiones imaginatae subiective recipiunt species intelligibiles, ut illis in sequentibus Commentator ascribit, et si sic dicatur, hoc est in extremo fatuitatis neque hoc est opinabile, quod tanti philosophi hoc dixerunt.

(150) Si vero ipsi dixerunt, quod concurrerent in genere causae efficientis, scilicet ipsae intentiones imaginatae, tunc ista etiam est opinio Commentatoris, quia secundum ipsum sunt obiectum motivum intellectus nostri. Et praeterea, si sic ipsi posuerunt, quomodo ratio Commentatoris procedit contra ipsos, per quam arguit, quod talis opinio est contra Aristotelem, qui dicit, quod intentiones imaginatae respectu cogitativae se habent sicut sensibile respectu sentientis?

(151) Aut forte dices, quod ipsi dixerunt, quod ipsa intentio imaginata eradicatur et extrahitur ex cogitativa et est abstracta et universale et nullibi est, sicut universalia sunt ubique et semper, et quod tale universale non est substantia neque accidens. Et sic dicit dominus Albertus, dum recitat opinionem illorum.

(152) Sed nec hoc videtur probabile, quod tanti philosophi hoc dixerunt. Nam proprium accidens non potest eradicari a subiecto nec migrare de subiecto in subiectum. Praeterea, si non est substantia nec accidens nec alicubi, videtur, quod nihil sit. Et quod dicitur, quod universalia sunt ubique et semper, hoc intelligitur quoad modum significandi, quia significant universaliter et abstracte non concernendo aliquam differentiam temporis; sed universalis conceptus subiective est in intellectu; quare non videtur probabile, quod tanti philosophi dixerunt universale nullibi esse subiective.

(153) Forte dices, quod ipsi posuerunt, quod intentiones imaginatae existentes in imaginativa fiunt de potentia intellectis actu intellectae; quare videtur in dubium vocari ista opinio, quid sit et quid posuerit.

(154) Alibi autem videtur dicendum, quia re vera Alexander ex una parte et Abubacher et Avempeche ex alia conveniunt in hoc, quod uterque posuit, quod intellectus esset virtus cogitativa, sed intentionibus imaginatis, ut videbimus a Commentatore infra, quicquid dicat Albertus in hoc.

(155) Sequitur: Et cum haec omnia. Ista est quarta pars principalis huius digressionis, in qua Commentator tria facit: primo auditores attentos demonstrans rei difficultatem ex diversitate opinionis et ex verbis Aristotelis; secundo facit auditores dociles, tertio benevolos. Secunda ibi Quarum una. Tertia ibi Et cum omnia ista sint, ideo visum est. In secunda facit dociles, pro quanto omnes difficultates in hac materia reducit ad tres quaestiones. Et tu dividas, dico, istam partem in tres iuxta quaestiones. In tertia vero facit auditores benevolos erga personam suam, pro quanto pollicetur suam operam pro declaratione tantarum difficultatum.

(156) Sequitur: Quaestio autem dicens. Hic Commentator perfecta prima parte principali exsequitur solutionem duarum quaestionum, et dividitur in duas principales: Primo facit, quod dictum est, secundo epilogat quantum ad omnia. Secunda ibi iuxta calcem commenti Et iste modus, secundum quem posuimus. In prima tria facit: Primo solvit primam quaestionem, secundo secundam, tertio tertiam. Ibi secunda Quaestio autem secunda. Tertia ibi Tertia autem quaestio.

(157) Quantum ad primum duo facit: Primo proponit primam quaestionem, secundo solvit. Ibi secunda Illa quaestio non contingeret. Quantum ad primum quaestio talis est: Videtur, quod intellectus speculativus vel ipsum intelligere sit aeternum, quod idem est. Nam cuius causae sunt aeternae, ipsum aeternum est. Sed intellectus speculativi causae sunt aeternae. Igitur ipsum aeternum est, quia intellectus agens et possibilis aeterni sunt. Ergo et cetera.

(158) Sequitur: Illa quaestio non contingeret. Haec in duas secatur: Primo ponit fundamenta, per quae potest solvi quaestio proposita, secundo formaliter solvit et respondet ad argumentum. Secunda ibi Et cum omnia ista sint, sicut narravimus. In prima duo facit: Primo proponit fundamentum solutionis, secundo illud declarat. Ibi secunda quod dictum fuit in hoc, est secundum cursum naturalem. Quantum ad primum fundamentum est tale, quod illa propositio – ‘quorum causae sunt aeternae, illa sunt aeterna’ – est vera, si sint causae adaequatae ipsius intellectus speculativi sive ipsius intelligere, quia requiritur aliquod generabile et corruptibile ultra illa, scilicet ipsum phantasma.

(159) Sequitur: quod dictum fuit in hoc, est et cetera. Et haec in duas secatur: Primo declarat illud fundamentum, secundo ponit differentiam inter illam similitudinem, quam adduxit in declaratione illa. Ibi secunda Nulla enim est differentia in ho. Quantum ad primum, quod illud, “quod dictum est in hoc”, videlicet quod ad intelligere concurrat aliquod generabile, est secundum cursum naturae; nam sicut est sentire, ita intelligere, et sicut sentire constituitur per duo subiecta, ita etiam intelligere constituitur per duo subiecta.

(160) Pro quo advertatis, quod Commentator per duo subiecta non intellexit duo subiecta vere ita, quod sensatio et intellectio subiective essent in duobus subiectis, sicut ascribit divus Thomas Commentatori in Quaestionibus disputatis de anima quaestione 3, sed Commentatorintelligit per duo subiecta sic, videlicet obiectum sensationis et subiectum, quod recipit sensationes. Nam subiectum nonnumquam accipitur pro obiecto. Et sic etiam Ioannes de Gandavo exponit in I De anima quaestione 4 hunc locum.

(161) Et dicit Commentator, quod unum est sensationis, “quorum unum est, per quod sensus fit verus”, et hoc est obiectum; nam quando obiectum est praesens, tunc vere dicimur sentire ipsam rem; loquimur enim de sensibus exterioribus. Aliud est subiectum, per quod est ens, et hoc est subiectum, quod recipit sensationes; nam accidentis esse est inesse; und accidentis esse est a subiecto non duo formaliter, ut bene declarat Scotus in VII Metaphysicae, sed in genere causae materialis et efficientis. Similiter dicitur de intellectooo: Habet duo subiecta in actu, id est ipsum obiectum et subiectum ipsum, quod recipit intentionem, quod est intellectus possibilis. Et tu nota hoc contra chimaerizantes in via Commentatoris, qui dicunt, quod intellectus possibilis nihil recipit.

(162) Sequitur enim: Nulla enim est differentia. Hic Commentator ponit differentiam et convenientiam inter intellectum et sensum, et dividitur in duas: In prima facit, quod dictum est, in secunda manifestat, cui sensui magis assimuletur intellectus. Ibi secunda Et ista proportionalitas. In prima duo facit, primo, quod dictum est, secundo infert corollarium ibi Et hoc subiectum in intellectu. In quo corollario dicit, quod hoc subiectum, id est obiectum intellectus, scilicet intentiones imaginatae, fuerunt illud obiectum, quod dixit Avempeche, quod sit recipiens species intelligibiles, sicut etiam nos exposuimus supra in expositione opinionis Abubacher et Avempeche, quia in nullo discrepat alio opinio ipsorum ab opinione Alexandri nisi in hoc. Et dicit, quod Avempeche dixit intentiones imaginatas esse subiectum recipiens, quia quandoque intelligimus et quandoque non; nam ista est condicio naturae recipientis, quod quandoque sit in actu et quandoque in potentia.

(163) Et existimavit conversionem, videlicet quod omne recipiens quandoque sit in actu et quandoque in potentia. Sed adverte, quod, si littera est affirmativa, tunc Avempeche bene iudicabat in existimando conversionem, si iacet: Et ista est dispositio subiecti recipientis, et existimavit conversionem. Ideo melius est, ut sit negativa: Et ista non est condicio recipientis, et ipse existimavit conversionem. Nam quod phantasmata quandoque sint in actu et quandoque in potentia, ista non est condicio naturae recipientis vel materialis, sed efficientis. Avempeche autem existimavit oppositum, quod sit condicio recipientis. Et ideo dicit: est.

(164) Sed contra istam expositionem instatur. Nam videtur condicio recipientis, quod phantasmata sint quandoque intellecta in actu et quandoque non, cuius oppositum tu dicis. Respondeo negando, quod ista sit condicio naturae recipientis. Nam quod intentiones imaginatae quandoque sint intellectae in actu et quandoque non, nihil aliud est, ut bene etiam exposuit Ioannes de Gandavo, quod quandoque moveant intellectum possibilem et quandoque non. Hoc autem est in genere causae efficientis, et ideo littera negativa est verior.

(165) Sequitur: Et ista proportionalitas. Hic Commentator declarat, cui sensuum exteriorum magis assimuletur intellectus, et duo facit: primo, quod dictum est, secundo ponit convenientiam inter intellectum et visum. Secunda ibi Quemadmodum color, qui est in potentia. In prima duo facit: primo, quod dictum est, secundo infert corollarium ex dictis. Ibi secunda Et propter hoc fuit necessarium.

(166) Quantum ad primum nota, quod notanter dicit: Et ista proportionalitas. Nam differentia est inter proportionem et similitudinem, quia similitudo est inter ea, quae sunt eiusdem generis et naturae, non sic proportio. Sequitur secunda pars: Quemadmodum color, qui est in potentia, non est prima perfectio coloris, qui est intentio comprehensa. Sic debet facere littera, et est sensus: Sicut species coloris non est perfectio coloris, qui est extra animam, sed est perfectio visus, sic species intelligibilis non est perfectio phantasmatum, sed intellectus, in quo est subiective. Et ista est convenientia inter visum et intellectum.

(167) Sequitur: Et cum omnia ista sint, sicut narravimus. Ista est secunda pars solutionis huius primae quaestionis, in qua Commentator specialiter respondet ad argumentum in oppositum, quando dicebatur: Cuius causae sunt aeternae, ipsum aeternum est. Respondetur, quod causae adaequatae intellectus speculativi non sunt intellectus agens et possibilis, sed requiritur esse phantasma. Et ideo intelligere vel intellectus speculativus, quod idem est, est novum et corrumpitur ratione obiecti, per quod est ens verum, id est ratione fundante, non ratione subiecti, per quod intelligere est ens, id est non ratione intellectus materialis, in quo est subiective, quia merito eius esset aeternum ipsum intelligere.

(168) Et sic patet solutio primae quaestionis.

(169) Sequitur: Quaestio autem secunda dicens. Ista est solutio secundae quaestionis, et haec pars dividitur in duas: In prima assumit quaestionem, in secunda solvit. Ibi secunda Dicamus igitur, quod manifestum est, quod homo. In prima duo facit: Primo resumit quaestionem, secundo dissertat eam ad utramque partem. Ibi secunda Si enim posuerimus.

(170) Quantum ad primum dicit, quomodo est possibile, quod sit unus intellectus materialis in omnibus et tamen intellectus speculativus, scilicet ipsum intelligere, sit multiplicatum.

(171) Sequitur secunda: Si enim posuerimus. Haec pars in duas secatur: In prima arguit ad utramque partem, in secunda ostendit, quod, quomodocumque ponatur, sequuntur inconvenientia. Ibi secunda Et indifferenter sive posueris, quod postrema perfectio. Prima adhuc in duas: In prima arguit, quod detur unitas intellectus, in secunda arguit partem oppositam, quod sit plurificatus. Secunda ibi Et si posuerimus, quod non numeratur.

(172) Quantum ad primum ponit istam conclusionem, quod, si intellectus esset numeratus per numerationem individuorum, sequeretur, quod esset corpus vel virtus in corpore. Consequentia apud Peripateticos nota est, quia non fit plurificatio nisi per materiam quantam.

(173) Sequitur: Et cum fuerit aliquid hoc. Hic Commentator ostendit impossibilitatem consequentis. Nam si intellectus esset corpus vel virtus in corpore, esset intentio intellecta in potentia, quia ad hoc, quod intelligeretur actu, oporteret, quod causaret speciem intelligibilem sui in intellectu. Sed hoc est maximum inconveniens dicere de intellectu. Nam intentio est subiectum movens, id est obiectum, et non subiectum motum, id est recipiens, quod intellectui attribuitur. Si autem, inquit Commentator, ponatur, quod intellectus esset corpus, sequeretur, quod reciperet se, quia ut sic causaret speciem; pro quanto vero species causata recipitur in eo, sic dicitur ‘motus’. Hoc autem est impossibile. Ex quo loco elicias, quod nulla virtus materialis se ipsam cognoscit, quia tunc idem in actu esset et in potentia.

(174) Et etiam si concesserimus. Hic Commentator alia ratione ostendit impossibilitatem consequentis, quia, si intellectus esset virtus materialis, reciperet ut divisa, id est signate, quia hoc est proprium materialis virtutis.

(175) Sequitur alia pars ibi: Et si posueris, quod non numeratur. Hic arguit ad aliam partem, quod detur multiplicatio intellectus, quia, si non, tunc esset unum intelligere in omnibus et tunc, quando unus addisceret, omnes addiscerent, et quando unus oblivisceretur, omnes obliviscerentur, quod est inconveniens. Nam, inquit Commentator, quemadmodum, si esset una anima sensitiva, esset una sensatio, ita, si unus esset intellectus, unicum esset intelligere et una intentio.

(176) Deinde dicit: Et indifferenter. Hic ostendit rei difficultatem, quia, utcumque ponatur, sequuntur inconvenientia. Et haec pars in duas secatur: In prima facit, quod dictum est, in secunda dissertat ibi: Et ideo opinandum est. In qua quidem parte Commentator arguit contra unitatem intellectus, in secunda contra pluralitatem. Ibi secunda Et universaliter existimatur, quod impossibilia.

(177) In prima duo facit: Primo proponit hanc quaestionem, quod, si est unus intellectus, est unus homo, quod est immpossibile. Secundo probat illam sequelam ibi: Quoniam si ex eis, id est ex eadem specie. In qua quidem parte primo probat sequelam per impossibile, secundo ostensive ostendit illam sequelam per locum ab opposito consequentis ad oppositum antecedentis. Secunda ibi Et haec est intentio eius, quod fuit dictum. Prima probatio per impossibile: Talis est probatio, quod, si sit unus intellectus, quod sit unus homo, quia, si essent plures homines, stante unitate intellectus sequeretur, quod esse aliquid otiosum et superfluum in natura, quod est falsum. Probatur sequela, quia, sicut uni nautae in una hora superflueret plus una navi ad exercendam artem navigandi, ita de intellectu dicatur, quod ad intellectionem sufficeret unus homo et phantasma unius hominis.

(178) Et haec est intentio eius. Hic probat illam eandem sequelam ab opposito consequentis ad oppositum antecedentis sic: Si esset unus intellectus, esset unus homo. Probatur, quod, si essent plures homines, ergo essent plures intellectus, cuius oppositum dicis. Probatur sequela: Nam sic se habet intellectus ad homines, sicut intelligentia ad orbem; sed Aristoteles in I De caelo dicit, quod, si esset alius mundus, esset aliud caelum et, si esset aliud caelum, esset alius motor, et sic esset materialis, quia multiplicatio fit per materiam quantam; ergo a pari, si sunt plures homines, sunt plures intellectus.

(179) Sequitur secunda pars: Et universaliter existimatur. Hic dicit Commentator, quod pluralitati intellectus etiam contingunt multa inconvenientia, quae enuntiavit Avempeche.

(180) Sequitur: Dicamus igitur, quod manifestum. Ista est pars secunda principalis huius opinionis, in qua solvit illam secundam opinionem, in qua primo ponit qaedam supposita et solvit. Secunda ibi Declaratum est igitur, quod prima perfectio intellectus et cetera. Quantum ad primum ponit suppositum tale, quod intellectus non continuatur nobiscum et homo non dicitur intelligens in actu nisi per conexionem intellectus cum eo; talis autem conexio non fit nisi mediante cogitativa et intentionibus imaginatis, quae movent intellectum materialem. Secundum suppositum est ibi: Et est etiam manifestum, quod materia et forma. Quod tale est: Sicut ex materia et forma fit unum, ita ex intellectu et intentione fit unum, et fit verius unum, quam ex materia et forma fiat unum. Nota, quod iste est locus perscrutationis!

(181) Scotus in Universalibus quaestione 9 exposuit hoc, quod ex intellectu et intelligibili fit verius unum quam ex materia et forma, quia ipse intellectus potest esse intelligibilis, sed materia non potest esse forma vel e contra. Sed licet ista glossa sit subtilis, non tamen est ad mentem Commentatoris in hoc loco, quia loquitur de intellectu et intentione imaginata.

(182) Gaetanus autem dat duas responsiones; nulla tamen est ad mentem Commentatoris hic neque quadrat dictis et verbis Commentatoris, ut poteris videre.

(183) Supervenit quidam subtilis modernus, qui dixit, quod, pro tanto ex intellectu et intelligibili fit verius unum, pro quanto duo intellecta speculativa ex intellectu minus differunt quam duo composita ex materia et forma; nam Sortes et Plato differunt et ratione materiae, sed speculatio tua et mea differunt per solam formam, quia intentiones non autem distinguuntur per ipsam materiam; nam utraque est in uno intellectu materiali secundum numerum in via Commentatoris. Sed licet ista opinio in se verum dicat secundum viam Commentatoris, non tamen est ad propositum Commentatoris in hoc loco; nam Commentator hic non comparat duo individua speculativa ad duo individua composita ex materia et forma, sed tantum unum individuum speculativum ad unum individuum compositum ex materia et forma. Dicit enim, quod ex intellectu et intelligibili fit verius unum quam compositum ex materia et forma.

(184) Ideo aliter expono, quod pro tanto ex intellectu et intelligibili fit verius unum, quia fit immediatius unum, quam fiat unum ex materia cum forma, sicut dicit Commentator in finali commento III et in De caelo et mundo, quod ex intelligentia et orbe fit verius unum quam ex materia et forma. Et ibi dubitat, quomodo hoc sit verum, cum ibi fit unum per se ex forma dante esse sibi, in caelo vero non est dans esse forma, sed assistens. Et respondet ibi, quod intelligentia unitur orbi immediate, forma vero rerum generabilium applicatur materiae mediantibus qualitatibus intellectis, et ideo ex intelligentia et orbe fit verius unum. Expono commentum: Quando dicit: “Ex intellectu et intelligibili fit verius unum, quia ex talibus non resultat aliquod tertium”, id est non requiritur aliquod tertium sicut ad hoc, quod materia uniatur formae, requiritur aliquod tertium, quia unitur mediantibus dispositionibus facientibus pro tali forma.

(185) Sequitur: Continuatio igitur cum homine intellecti. Tertium est suppositum, et dicit, quod hoc tertium suppositum sequitur ex duobus primis. Dixerat enim in primo, quod homo non dicitur intelligere in actu nisi per copulationem intelligibilis in actu, et in secundo, quod fiat verius unum cum eo quam ex materia et forma. Sequitur igitur, quod continuatio et multiplicatio in nobis aut erit ex parte intellectus possibilis aut ex parte intentionum imaginatarum. Et hoc est tertium suppositum.

(186) Sequitur: Et cum declaratum est. Hic Commentator duo facit: Primo concludit, per quid fiat ista continuatio et multiplicatio in nobis, an ex parte intellectus an intentionum, in secunda infert ex hoc duo corollaria. Ibi secunda Et dicere puerum esse intelligentem in potentia. Nota hic, quod “puerum” accepit infantes, qui nesciunt loqui et carent discursu! Et adverte, quod “puerum esse intelligentem in potentia” dupliciter intelligi potest: uno modo, quod habeat phantasmata in phantasia, quae sunt in potentia ad movendum intellectum; alio modo dicitur “puerum intelligere in potentia”, quia habet cogitativam virtutem cum intentionibus imaginatis, quae est in potentia remota ad intellectum movendum. Primo modo intelligi non potest, quia pueri ipsi non cogitant nec sunt in potentia propinqua ad intelligendum, sed solum remota, et ideo secundo modo intelligi debet et non primo. Et hoc est, quod dicit Commentator. Pondera unum in hoc pro corollario, dum dicit: Et ideo dicere puerum, li “et ideo” est nota; illatio sequitur ex dictis; ex quo enim diximus in suppositis, quod nos non intelligimus nisi per continuationem intellecti in actu nobiscum, ideo sequitur, quod puerum intelligere in potentia intelligitur dupliciter.

(187) Sequitur: Declaratum est igitur. Hoc est secundum corollarium, et hic Commentator duo facit: Primo deducit illud corollarium, secundo confirmat illud per Aristotelem. Ibi secunda Et ideo dixit Aristoteles in definitione animae.

(188) Sed dubitabit hic aliquis, quomodo ex dictis a Commentatore hic apparet solutio dubitationum. Respondeo, quod primo duo quaesivit, quod, si est unus intellectus, est una intellectio in omnibus; nam ex multiplicatione actus secundi sequitur multiplicatio actus primi et e contra. Modo per oppositum: Si una est anima, unica erit intellectio, sicut si una est anima sensitiva, una erit sensatio. Ad hoc apparet solutio ex dictis Commentatoris hic, quando in secundo corollario dixit, quod anima dicitur aequivoce de intellectiva et de aliis; et ideo formaliter dicas ad argumentum negando, quod ex multiplicatione actus secundi sequatur multiplicatio primi, sed bene sequitur e contra. Et quando dicitur: Si esset una anima sensitiva, esset una sensatio, ergo a pari si unus intellectus, una intellectio, negatur similitudo, quia, ut diximus, anima dicitur aequivoce de intellectiva et sensitiva: Etenim ista dat esse materiae et est multiplicata, intellectus vero non est sic. Quare et cetera.

(189) Similiter apparet solutio ad aliud argumentum. Si una est anima intellectiva in omnibus, sequeretur, quod, quando ego obliviscerer, tu etiam obliviscereris et, quando ego addiscerem, tu etiam addisceres. Patet ex dictis Commentatoris solutio, quia intellectus non continuatur nobiscum nisi per intentiones imaginatas, et sic fit multiplicatio respectu intellectionum per multiplicationem intentionum imaginatarum, quae sunt quasi forma, et non respectu intellectus materialis, qui est quasi materia. Igitur patet solutio ad argumentum, quae sibi adduxerat Commentator.

(190) Sequitur: Praeparatio autem, quae est. Hic Commentator duo facit: Primo ponit convenientiam inter virtutem imaginativam hominis et alias virtutes aliorum animalium, in secunda parte ponit differentiam. Secunda ibi Et differunt in hoc, quod illa. Nam imaginativa hominis per intentiones imaginatas movet intellectum possibilem, sed aliae virtutes sensitivae aliorum animalium sunt motae et sunt passivae solummodo et non activae.

(191) Sequitur: Et propter hanc similitudinem. Hic Commentator duo facit: Primo infert errorem Avempechis, secundo declarat, quid sit tenendum secundum opinionem Aristotelis, ibi Et ideo opinandum est.

(192) Quantum ad primum dico, quod, quia est similitudo inter imaginativam hominis et alias virtutes sensitivas aliorum animalium, Avempeche dixit, quod intentiones imaginatae et ipsa imaginativa hominis est mota et non movens, ut supra patuit. Et dixit Commentator, quod est maxima differentia sicut caelum a terra; nam imaginativa hominis est motor, sed aliorum animalium virtutes sunt recipientes tantum.

(193) Sequitur: Et ideo opinandum est, quod iam apparuit. Et in duas secatur: In prima praemittit viam Aristotelis, in secunda declarat errorem Themistii. Ibi secunda Et ideo opinatus est Themistius. In qua quidem parte ponit errorem Themistii, in secunda improbat. Ibi secunda Et non est, sicut existimavit. Quantum ad primum dicit, quod secundum Themistium nos sumus intellectus agens. Nota, quod est synecdoche: Sumit enim totum pro parte, id est in nostra potestate est intellectus agens.

(194) In secunda duo facit: Primo improbat dictum Themistii et propriam opinionem declarat, in secunda ostendit, quod illud, quod dicunt leges, non est ex toto falsum. Secunda ibi Et universaliter ista intentio animae. In prima duo facit: Primo narrat, secundo probat illud ibi Quoniam opinati sumus. Et haec pars in duas secatur: In prima probat per rationem suum dictum, in secunda per auctoritatem. Secunda ibi Et hoc innuit Aristoteles in I istius libri. Prima adhuc in duas: Primo probat hoc de intellectu speculativo, secundo de intellectu agente. Secunda ibi Et universaliter ita est de intellectu agente.

(195) Quantum ad primum ponit tria supposita: primum, quod anima sit una numero; secundum, quod species humana sit aeterna; tertium, quod infert ex his, est, quod intellectus humanus non est denudatus a principiis speculativis et practicis. Principia intellectus speculativi sunt: de quolibet dicitur esse vel non esse et non contingit idem simul esse et non esse, principia intellectus practici sunt quod tibi non vis, aliis fecisse cavete et quod tibi vis, aliis facias.

(196) Nota, quod dixit formationibus singularibus communibus omnibus, quod per “formationes” potest intelligere ‘conclusiones’, per “formationes communes” potest intelligere ‘ipsas maximas propositiones’; vel aliter per “formationes singulares” intelligit ‘principia speculativa’ – nam pauci tenent intellectum speculativum –, per “communes” vero intelligit ‘principia intellectus practici’. Materia igitur istius loci est; nam Commentator intendit probare intellectum speculativum esse unicum et aeternum, alio modo generabilem et corruptibilem. Nam ex parte passivi et subiecti recipientis, id est intellectus possibilis, est aeternus, ex parte vero obiecti, id est fundamenti, si loquamur secundum individuum, est generabilis et corruptibilis, quia forma corrumpitur ad corruptionem individui; si vero loquamur secundum speciem, sic intellectus speculativus est aeternus; nam cum species humana sit aeterna, phantasmata humana sunt aeterna secundum speciem. Et hoc est, quod dicit Commentator. Secundum igitur modum, secundum quem sunt unica et necessaria, sunt aeterna, cum esse non fugiat a subiecto recepto, id est obiecto, quod est motor.

(197) Sequitur: Et ideo, cum in respectu alicuius individui. Hic infert doctor quoddam corollarium, quod, si corrumpitur intellectus speculativus, hoc est ratione individui, in quo corrumpitur ad corruptionem eius phantasma, per quod erat copulatus nobis intellectus possibilis; et ideo dixit “per corruptionem sui subiecti”, id est obiecti, “per quod est copulatus cum nobis”. Unde breviter intellectus speculativus potest dici unus et aeternus secundum speciem, plures vero et corruptibilis secundum individuum.

(198) Sequitur: Hoc erit, si fuerit positum, quod dispositio. Ubi littera debet stare affirmativa et non negativa. In hac parte Commentator proponit, quod hoc, quod dixerat de intellectu speculativo, est satis possibile; in secunda confirmat illud ratione. Ibi secunda Immo dicens hoc potest habere rationem. Quae ratio probat, quod, sicut in artificiis mechanicis est, quod ipsa semper fuere, ita est de scientiis speculativis, ubi philosophia semper fuit aeterna et erit secundum ipsum semper; fuit Plato et Aristoteles et Cicero in mundo. Nota etiam hic, quod dicit, quod, si una quarta terrae caruerit philosophia, aliae non carerent; pro quo vide II Meteororum, in quo Aristoteles vult, quod ultra zonam torridam sunt aliae quartae mundi habitabiles. Nam mundus est figurae sphaericae; unde in istis nostris quattuor quartis mundi, quas nos habitamus, est oriens, occidens, septentrio et meridies, quae est pars, et non meridies, quae est totum; nam post zonam torridam, ubi secundum Aristotelem sunt aliae quartae habitabiles, est meridies pro toto. Dicit igitur Commentator, quod, si philosophia non fuerit perfecta in istis quattuor quartis mundi habitabilis apud nos, est completa in aliis quartis mundi post zonam torridam.Et dicit, quod est perfecta “in maiori parte subiecti”. Hoc potest referri vel ad philosophiam – unde per “philosophiam” appello omnem habitum practicum vel speculativum ad praesens, et talis philosophia quoad maiorem sui partem est perfecta – vel hoc potest referri ad homines – nam omnes homines omnia sciunt. Et dicit Commentator: sicut homo invenitur ab homine et equus ab equo. Hoc sic exponitur a quibusdam, quod unus homo fit doctus ab alio homine, sicut equus ab alio equo. Sed ista expositio non multum quadrat, cum plures homines fiant docti a se ipsis, sicut Aristoteles, qui fere omnem scientiam speculativam invenit.

(199) Ideo aliter expono, quod ipsa philosophia fit a maiori parte hominum, quia unus homo est doctus in naturali, alius in mathematica, alius in metaphysica, sicut nunc Patavii est bona philosophia, Parisius bona theologia. Unde sicut equus fit ab equo in genere causae efficientis, sic homo facit unam partem philosophiae et alter aliam.

(200) Sequitur: Et universaliter est de intellectu agente. Haec pars dupliciter potest introduci: uno modo, quod sit confirmatio praedictorum, alio modo, quod sit per similitudinem. Legenda haec pars primo modo sic legatur: Ex quo supra diximus, quod intellectus speculativus est aeternus, hoc probatur sic et confirmatur, quia intellectus agens semper agit et intellectus possibilis semper recipit et distinguit; ergo intellectus speculativus est aeternus. Si vero introducatur secundo modo, sensus est et continuatur sic: Nam sicut diximus, quod intellectus speculativus est aeternus secundum speciem, ita etiam intellectus agens semper agit et operatio eius est aeterna secundum speciem.

(201) Sequitur: Et hoc innuit Aristoteles. Hic confirmat superius dicta per Philosophum in I De anima et III huius 20, ubi dicit, quod non reminiscimur post mortem, quia corrumpitur cogitativa, in qua sunt phantasmata; ex quo videtur, quod secundum Aristotelem speculatio intellectus secundum individuum est corruptibilis. Et dicit: Unde dicit Plato. Et dicit Commentator, quod iste sermo Platonis aliquo modo est verus; nam universalia, pro quanto corrumpuntur non secundum speciem, sed secundum individuum, sic sunt generabilia; vel aliter, quod ipsa universalia non generantur, sed per opus intellectus agentis abstrahuntur a singularibus. Alio modo sermo Platonis est falsus, si intelligatur, sicut imposuit ei Aristoteles.

(202) Sequitur: Et universaliter ista intentio animae. Hic declarat, qualiter dicta legum non sunt ex toto falsa. Nota hic, quod apologus est aliqua res ficta colorata aliquibus veritatibus ita, quod apparet vera, et sic sunt leges secundum perfidum Averroem; nam apologus et apologia differunt; apologia enim est defensio.

(203) Sequitur: Tertia autem quaestio, quae est. Ista est ultima pars huius commenti, in qua solvitur tertia quaestio. Et haec in duas secatur: Primo enim proponit quaestionem, secundo vero solvit eam ibi Opinandum est enim, quod istud est quartum genus esse. Pro solutione ista adverte, quod ens dividitur in ens sensibile et in ens abstractum; ens autem sensibile dividitur in materiam et formam, ens autem abstractum dividitur similiter in aliquod simile materiae et in aliquod simile formae. Illud autem, quod est simile materiae, est intellectus possibilis, et hoc est quartum genus esse, quia est quartum membrum istarum divisionum; nam est vera materia et vera forma et simile materiae et simile formae. Quando igitur quaeritur, quid sit intellectus possibilis, respondetur ut supra.

(204) Sed dubitatur, quomodo in entibus abstractis a materia est aliquod proportionale materiae. Ad hoc respondet aliquis, quod intellectus ex natura rei non est aliqua realis compositio ex aliquo proportionali materiae et aliquo proportionali formae, sed respectu hoc debet intelligi; nam superiores intelligentiae, sicut est deus, dicuntur formae, infimae vero intelligentiae per respectum ad superiores habent similitudinem materiae, mediae vero intelligentiae respectu superiorum sunt similes materiae, respectu inferiorum sunt similes formae.

(205) Alii vero dicunt, quod omnes aliae intelligentiae praeter primam sunt compositae ex intellectu agente et possibili et ex actu et potentia. Et huius opinionis fuit Aegidius in textu suo De esse et essentia et Quodlibetis de intelligentiis, et huius opinionis fuit etiam Nicoletus et Sexa.

(206) Alii vero dicunt, quod deus est actus primus et omnes intelligentiae praeter animam intellectivam sunt simplices. Anima autem intellectiva est composita ex intellectu agente et possibili tamquam ex aliquo proportionali materiae et aliquo proportionali formae. Et hanc credo fuisse opinionem Commentatoris, et etiam solvitur quaestio, quid sit intellectus possibilis. Dico, quod est materia intelligibilium, et differentia est inter materiam primam et ipsum, quia materia est in potentia ad sensibilem formam, sed intellectus possibilis est in potentia ad species intelligibiles, quae sunt accidentia. Secundum autem secundam viam solvitur, quod, quia materia signate recipit, intellectus universaliter, sic differunt.

(207) Sequitur: Et hoc necesse est in omni intelligentia abstracta. Hic Commentator incipit loqui de dispositionibus extrinsecis, secundo intrinsecis ibi Et iste intellectus recipiens necesse est. Quantum spectat ad primum, Commentator proponit, ubi reperiatur intellectus possibilis, et dicit,quod in omni intelligentia, quae intelligit aliud, est intellectus possibilis. Pro quo nota, quod secundum Philosophum XII Metaphysicae 51 solus deus nihil debet intelligere extra se, quia intelligit suam essentiam, in qua eminenter sunt omnia, et sic intelligendo se omnia intelligit; ipsa autem individua et singularia non cognoscuntur sub propriis rationibus, sed sub ratione speciei secundum Philosophum. Hoc autem dictum facit pro opinione Aegidii tenentis, quod in omni intelligentia praeter primam sit intellectus agens et possibilis et realis compositio ex actu et potentia.

(208) Sed secundum aliam viam, quae tenet, quod in intelligentiis non est compositio ex actu et potentia nec intellectus possibilis et agentis, etiam sic exponetur iste locus: In omni intelligentia praeter primam est intellectus possibilis imperfectio; quae quidem imperfectio non competit istis intelligentiis secundum naturam propriam, quia ut sic sunt perfectae et actus puri et secundum naturam propriam non sunt privatae aliquo gradu perfectionis, quia secundum naturam propriam non sunt aptae recipere aliquem gradum perfectionis, sed dicuntur ‘imperfectae’ et ‘privatae aliquo gradu perfectionis’, inquantum entia sunt, quia ipsis inquantum entia non repugnat intensissimus gradus perfectionis, sicut dicimus, quod talpa est privata visu, inquantum talpa est, quia ut sic non est apta nata videre, sed non est privata visu, inquantum animal est, quia ut sic non repugnat ei visus. Et quia omnes intelligentiae praeter primam non continent eminenter omnem perfectionem entis, inquantum ens est, ideo dicuntur habere intellectum possibilem, id est privationem et imperfectionem; intellectus enim possibilis imperfectionem designat. Et ideo dicit Commentator, quod, si non esset intellectus possibilis, non esset multitudo in formis abstractis, id est nisi esset imperfectio eo modo, quo declaravimus, non esset multitudo, quia solum esset una intelligentia, in qua nulla est imperfectio, scilicet deus. Unde imperfectio arguit multitudinem in rebus.

(209) Et dicit Commentator: In omni intelligentia praeter primam quiditas et essentia sua non sunt idem, sed in solo deo quiditas essentiaque sunt idem. Iste locus dupliciter exponi potest. Nam essentia divina non dependet ab aliquo nec habet suum esse ab aliquo; sed aliae intelligentiae praeter primam sunt dependentes a prima; ideo quiditas et sua essentia non sunt idem. Sed aliam expositionem dedit; nam, ut habet Commentator VII Metaphysicae 34, materia non est pars quiditatis; unde patet, quod in istis materialibus quiditas et esentia non sunt idem ratione materiae. In intelligentiis vero citra deum, si teneamus viam Aegidii, ex quo in ipsis est compositio ex aliquo proportionali materiae et aliquo proportionali formae, quia componuntur ex intellectu possibili et agente, ideo, cum eis sit aliquod proportionale materiae, ideo quiditas et essentia non sunt idem. In ipso vero deo non est ista compositio, et ideo in eo sua quiditas et essentia sua sunt idem omnibus modis. Et ideo dicit Commentator: “Aliae autem diversificantur in sua essentia et quiditate quoquomodo.” Dicit “quoquomodo”, pro quanto in eis est aliquod proportionale materiae; unde sicut materia, quae vera est in istis generabilibus, non est pars quiditatis, sic in intelligentiis, cum sit materia “quoquomodo”, etiam sua quiditas non est sua essentia “quoquomodo”

(210) Si vero teneamus aliam opinionem, quae tenet, quod non est ista realis compositio in intelligentiis ex intellectu possibili et intellectu agente, sed est in eis imperfectio secundum rationem, quia videlicet non habent omnem perfectionem possibilem competentem enti, sic, ex quo carent aliquo gradu perfectionis, inquantum entia sunt, taliter carentia et privatio secundum rationem facit, quod istae intelligentiae suam essentiam et quiditatem diversificatas habeant secundum rationem; sed deus gloriosus nec secundum rationem nec secundum se caret aliquo gradu perfectionis, ideo sua essentia et sua quiditas sunt idem.

(211) Sequitur: Et nisi hoc esset genus entium. Dicit, quod, si non esset intellectus possibilis, nos non possemus intelligere multitudinem in rebus abstractis. Ista consequentia tenet per illud IV Metaphysicae: “Sicut res se habet ad esse, ita et ad cognosci.” Diximus supra, quod, si non esset intellectus possibilis in substantiis abstractis, non esset multitudo in ipsis. Igitur, si non esset intellectus possibilis, nos non possemus intelligere multitudinem in ipsis. Unde, quia cognovimus naturam intellectus possibilis,, quod dicit imperfectionem, cognovimus ex consequente, quod potest esse imperfectio in ipsis intelligentiis, et ex consequente, quod sit multitudo et pluralitas; nam ubi imperfectio, ibi multitudo. Nam oportet, quod in universo una sit intelligentia perfectissima, et est deus. Cum autem nos cognoverimus, quod intellectus possibilis dicit ‘imperfectionem’, arguimus, quod sit pluralitas ibi. Et dicit, quod, si nos non cognovissemus naturam intellectus, nesciremus, quod substantiae moventes sunt intelligentiae. Nam in VIII Physicorum demonstravit, quod sunt substantiae abstractae. Hic vero cognoscimus, quod tales substantiae abstractae habent intellectum.

(212) Sequitur: Et hoc latuit multos modernos. Ista pars introducitur a quibusdam sic, quod Commentator invehat contra ponentes spiritus malignos, quod hoc secundum ipsum est erroneum, quia non datur intelligentia, quae sit non applicata. Et continuatur sic secundum istam expositionem, quod bene diximus, quod, si non cognovissemus naturam intellectus, nesciremus multitudinem intelligentiarum. Et moderni ignorarunt hoc, id est naturam intellectus possibilis, et ideo negaverunt, quod ex numero orbium sumitur numerus intelligentiarum, quia ponunt spiritus. Sed licet hoc, quod dicit ista expositio, sit verum in via Commentatoris, videlicet quod non dantur isti spiritus, non tamen est ad propositum Commentatoris in isto loco. Unde magis sequitur oppositum, quod ex ignorantia intellectus possibilis moderni opinati sunt tantum unum ens abstractum a materia omnino, scilicet deum. Et isti non potuerunt videre multitudinem intelligentiarum, quia ignorarunt naturam istius intellectus. Nam si cognovissent, utique posuissent multitudinem in intelligentiis. Nam nisi esset iste intellectus possibilis et imperfectio in ipsis, non cognovissemus multitudinem in ipsis, et ideo moderni hoc ignorantes negaverunt, quod dicit Aristoteles, quod ex numero orbium sumitur numerus intelligentiarum, quia dicentes, quod sit tantum unum ens abstractum, de facto negant illud dictum.

(213) Et ideo scientia de anima. Hic infert corollarium, quod scire de anima est necessarium, antequam addiscamus divinam scientiam.

(214) Sequitur: Et iste intellectus recipiens. Hic Commentator narrat dispositiones intrinsecas intellectus possibilis, et narrat tres dispositiones ipsius. Secunda ibi Immo debes scire, quod accipiens respectus. Tertia ibi Et cum intellectus materialis fuerit copulatus. Quantum ad primum duo facit: Primo narrat primam dispositionem intellectus possibilis, quae est, quod intelligit intellectum agentem et, postquam intellexit formas materiales, intelligit formas immateriales; secundo ipse removet duo dubia. Secunda ibi Propositio autem dicens, quod recipiens.

(215) Quantum ad primum dicit: et illud, quod intelligitur ex formis abstractis. Hic occurrit uni dubio: Nam supra diximus, quod intellectus possibilis ad hoc, ut intelligat omnes formas materiales, debet esse denudatus ab omni forma materiali; ergo a pari, si debet intelligere omnes formas immateriales, debet esse denudatus ab omni forma immateriali; igitur falsum, quod dixisti. Videtur esse videlicet, quod intellectus materialis prius intellectis formis materialibus mediante substantia intellectus agentis debet intelligere alias formas immateriales, quia videtur, quod potius impediat quam expediat.

(216) Ad hoc respondet Commentator, quod secus est de formis materialibus, secus de immaterialibus: Nam materia ratione suae materialitatis et opacitatis et confusionis offuscat et impedit intellectionem, sed formae immateriales non impediunt, immo adiuvant ratione suae simplicitatis et immaterialitatis. Et ideo intellectus possibilis per substantiam intellectus agentis tamquam per speculum, in quo relucent omnia superiora, sicut causa relucet in suo effectu, et relucent omnia inferiora, sicut effectus in sua causa, ibi intellectus possibilis in postremo beneficatur, et non intelligit per speciem, sed per substantiam intellectus agentis. Et dat exemplum de visu: Nam visus noster, si apponatur ei aliquod corpus opacum, impeditur a visione; si autem ei apponatur aliquod corpus transparens, non impeditur; ita intellectus possibilis, si esset forma materialis vel haberet eam, impediretur, sed per intellectum agentem non impeditur.

(217) Sequitur: Propositio autem dicens. Hic removet aliud dubium: Nam cum intellectus possibilis recipiat formam, non igitur debet esse forma, quia recipiens debet esse denudatum a natura recepti. Ad hoc respondet Commentator, quod recipiens secundum speciem debet esse denudatum a natura recepti et non secundum genus, et ideo hoc nihil est.

(218) Sequitur: Immo debes scire. Ista est secunda dispositio intellectus possibilis, et est similitudo inter intellectum agentem et possibilem et inter lucem et diaphanum. Pro quo est sciendum, quod, sicut intellectus agens per aliquod accidens perficit intellectum possibilem, antequam recipiat species intelligibiles, ita lux perficit diaphanum ad hoc, ut recipiat colores. Unde, sicut dicit Thomas, quod beati in patria ad hoc, ut fruantur essentia divina, praeparantur per aliquod lumen spirituale derivatum a deo in nostro intellectu, sic praeimaginandum in via Commentatoris, quod intellectus possibilis, qui est pura potentia, ad hoc, quod recipiat speciem, disponatur per lumen et per quandam qualitatem derivatam ab intellectu agente in ipso.

(219) Sequitur: Et cum intellectus materialis. Hic narrat tertiam dispositionem intellectus possibilis, et est, quod, postquam fuerit informatus omnibus habitibus, unietur ei ut forma intellectus agens, et tunc intelliget per essentiam ipsius intellectus agentis. Unde, sicut nos Christiani ponimus, quod, postquam anima nostra in hoc saeculo per bonos mores et bona opera fuerit praeparata in praemium suorum laborum, in alio saeculo unitur deo et intelligit per essentiam divinam, quicquid intelligit, ita somniavit ille maledictus Averroes: Quod est de intellectu nostro, est hoc saeculo.

(220) Sequitur: Et iste modus, secundum quem posuimus. Hic Commentator quasi gloriatur sua subtilitate, immo fatuitate, qui inquit, quod omnes difficultates contingentes in hac materia de intellectu solvuntur. Nam vidimus, quomodo intellectus est unicus in omnibus, scilicet intellectus agens et possibilis, et quomodo est multa, scilicet intellectus speculativus, qui est plurificatus secundum individuum, licet sit idem et unus secundum speciem. Unde per diversitatem phantasmatum intelligere plurificatur. Et dicit: Nam si intellectum apud te et apud me esset omnibus modis idem, sequeretur, quod, cum ego addiscerem, tu addisceres et e contra. Sed hoc non sequitur propterea, quia intellectio tua et mea non sunt idem omnibus modis, quia sunt diversa phantasmata.

(221) Sequitur: Et si posuerimus eum esse multa. Hic dicit Commentator novis argumentis contra opinionem, quae tenet intellectum esse plurificatum. Nam si intellectus tuus et meus essent numero distincti, tunc intellectio tua et mea essent unius speciei et numero distinguerentur. Nota, quod ista consequentia sic deducitur a Ioanne Gandavensi in quaestione propria, quam fecit de unitate intellectus, et Gaetanus, et in hoc secutus est Ioannem: Si intellectus tuus et meus essent numero distincti, tunc species intelligibiles, quae sunt in me et in te, essent distinctae numero, et, cum a quibuscumque numero distinctis licet abstrahere unum commune eis, potest ergo abstrahi una species communis iis. Et tunc volo, quod tu a specie tua abstrahas unam et ego a mea abstraham aliam. Tunc patet, quod istae duae species abstractae a nobis erunt eiusdem, pro numero distinctae, et tunc a quibuscumque numero distinctis licet abstrahere unum commune. Potest ergo abstrahi, et tunc tu abstrahas a tua et ego a mea, et iterum illa abstracta, ex quo sunt in numero uno, erunt eiusdem speciei; et sic erit processus in infinitum in ipsis speciebus.

(222) Sed ista expositio non placet. Unde Apollinaris melius interpretatus est hunc locum. Dicit enim ipse: Si intellectus meus et tuus essent numero distincti, ergo materiales, quia plurificatio fit per materiam quantam. Cum igitur ita sit, intellectio tua et intellectio mea essent subiective in rebus materialibus. Et certum est, quod res, donec est in materia, semper est intellecta in potentia. Ideo oportet abstrahere ab istis duabus intelligibilibus commune aliquod eis ad hoc, quod sit in actu intellectum. Et tunc, cum tale abstractum subiective esset in intellectibus nostris, qui sunt materiales, tunc non esset sufficienter tale abstractum a materia, et per consequens liceret adhuc abstrahere, et semper esset processus in infinitum. Et sic, si intellectus sit plurificatus, sequitur, quod non esset aliquod intellectum in actu, sed in potentia solum, quia esset processus in infinitum.

(223) Deinde dixit: Et erit impossibile, ut discipulus addiscat. Hic arguit alio motivo, quod non sit plurificatus intellectus in omnibus, quia tunc discipulus non posset addiscere a magistro, nisi sicut ignis generaret ignem. Consequentia probatur a Ioanne de Gandavo et Gaetano sic, quia, cum scientia, quae est in intellectu magistri, sit quidam actus et actus non possit transire de subiecto in subiectum, si scientia magistri deberet transfundi in discipulum, oportet, quod esset sicut generatio ignis ab igne, sic una scientia generaretur ab altera. Sed hoc est impossibile, quia scientia non est qualitas activa.

(224) Sed contra hanc expositionem dubitatur, quae sit ista impossibilitas. Dubitatur, quia secundum etiam viam Commentatoris, qui tenet unitatem intellectus, etiam ipse habet concedere, quod ignis generatur ab igne ac scientia a scientia. Nam hoc modo addiscimus a magistro: Magister profert suos conceptus et nos audimus, auditus generat species in sensus interiores, et a sensibus interioribus fit productio speciei intelligibilis in intellectu.

(225) Ad hoc communiter respondetur, quod hanc rationem adduxit Commentator tamquam probabilem. Nam non possumus negare, quia scientia aliquo modo generaretur, licet non ita vere sicut ignis ab igne, quia illa est generatio realis, ista vero spiritualis. Sed mihi videtur, quod Commentator faciat vim in hac ratione, et maxime, quia Themistius etiam facit hoc argumentum.

(226) Ideo aliter ego deduco consequentiam Commentatoris, quod ignis, quando ex ligno generat ignem, sic fit, quod deducit ipsum de pura potentia ad actum; sed hoc non potest esse in scientia; nam numquam discipulus addisceret a magistro, nisi ambo convenirent in aliquibus principiis communibus, quia principia non docentur modo stante unitate intellectus, tamen salvatur ista convenientia, quia, cum principia subiective sint in intellectu et cum talis sit unus, tam magister quam discipulus convenirent in illis principiis, quia essent sibi communia. Sed si intellectus fit plurificatus, non potest salvari ista convenientia in principiis, quia nihil, quod est in te realiter, est in me, et ideo, si intellectus esset plures, fieret scientia a scientia sicut ignis ab igne, quia de pura potentia educeretur ad actum, sicut est in igne, cum non esset in mundo aliquod principium praesuppositum commune magistro et discipulo. Et hanc expositionem istius loci extraxi ab obscurissimis verbis Themistii, qui fecit hoc argumentum.

(227) Et hoc, quod scitum est. Hic infert, quare est, quod aliquid, quod est in magistro, sit in discipulo secundum Platonem, quia nostrum scire est reminisci; et non dicit, quia est unus intellectus, in quo conveniunt, sicut nos dicimus. Quasi dicat: Plato aliam rationem assignabat, quare id, quod est in discipulo, sit idem numero, quod est in magistro; nam Plato semel interrogavit puerum principia grammaticae, quae numquam noverat, et ille puer concedebat, et Plato dixit, quod ideo est, quia nostrum addiscere est reminisci. Sed secundum Commentatorem et Themistium et Aristotelem, qui tenent unitatem intellectus, diceretur, quod ideo est, quod isti conveniunt in uno intellectu et in principiis, quae sunt ibi subiective.

(228) Cum igitur posuerimus rem intelligibilem. Hic Commentator solvit primum argumentum, quod fecerat, quod, si esset unus intellectus, tunc, quod esset in te, esset in me. Respondeo, quod non sequitur, quod phantasmata multiplicantur ad multiplicationes suppositorum et species intelligibiles multiplicantur ad multiplicationes phantasmatum; quare et cetera.

(229) Sequitur: Modus autem, per quem existimavit Avempeche. Hic Commentator dicit, quod solus modus solvendi, quem ipse adinvenit, solvit quaestiones propositas, et arguit hic, ut mihi videtur, per locum a maiori negative, quia, si aliquis esset bonus modus solvendi, maxime esset ille, quem adinvenit Avempeche, qui fuit vir subtilissimus; sed talis modus nullus est; quare et cetera. Et haec pars in duas secatur: In prima proponit, in secunda aggreditur rem. Secunda ibi Intellectus enim, per quem demonstravit. Et haec pars in duas secatur: In prima declarat solutionem Avempechis, in secunda melius declarat et impugnat eam. Secunda ibi Et ideo, si illud, quod intelligitur de hoc nomine.

(230) Quantum spectat ad primum, Avempeche sic solvebat: Dum quaerebatur, an intellectus sit unus vel plures, respondet, quod intellectus agens est unus et intellectus speculativus plures. Et ideo, si illud. Hic Commentator dicit istam solutionem et dicit, quod, si hoc nomen intellectus sit univocum ad speculativum et agentem, non solvitur quaestio per suam solutionem; si vero sit intentio aequivoca, tunc solutio sua erit sophistica per fallaciam aequivocationis et non erit disputativa, id est probabilis.

(231) Sequitur: Et non ideo credendum. Hic Commentator declarat, quod suae solutiones declarant quaestiones intellectus; nam dum quaerebatur, an intellectus speculativus sit unus, nos diximus, quod est unus secundum recipiens et est unus secundum speciem per aequivalentiam, sicut nunc dicitur esse unus Conradus et ille, qui fuit per centum annos, per aequivalentiam similes generare, sic intellectus speculativus est idem secundum speciem per aequivalentiam, quia est unum intelligere per aequivalentiam secundum speciem; tamen intellectus speculativus est plures secundum individuum. Et hoc modo solvendi quaestiones sunt disputativae, id est probabiles, et non sophisticae, id est secundum nostrum modum solvendi. Et dicit Commentator, quod declaratis his, ex quo fecimus longam parenthesim, revertamur ad exponendum verba Aristotelis. Et sic sit finis huius commenti 5 ad laudem dei et Virginis Mariae.

 

 

6

 

(232) Haec est alia demonstratio. Praesens commentum in duas secatur partes: In prima exponit demonstrationem, in secunda continuat antiquos iuxta duo, quae facit Philosophus in littera. Ibi secunda Deinde dixit: Recte igitur dixerunt dicentes. Prima in duas: Primo continuat, secundo aggreditur textum ibi Et dixit: Et ideo fuit necesse. Secunda in duas: Primo exponit demonstrationem, in secunda digreditur. Secunda ibi Et considerare debemus.

(233) Demonstratio Aristotelis talis est ad probandum, quod intellectus non est materialis: Si intellectus esset materialis, aut esset forma consequens complexionem aut forma superaddita complexioni; sed neutrum istorum potest dari; igitur intellectus non est materialis. Ratio est per impossibile, ut vides, vel est syllogismus hypotheticus destructivus. In hac ratione Philosophus primo proponit maiorem illius rationis. Ubi adverte, quod per formam insequentem complexionem intelligas qualitates secundas, quae resultant ex commixtione quattuor qualitatum, ut odor, sapor et huiusmodi, et formas inanimatorum, ut reubarbarum et huiusmodi; per formas vero superadditas complexioni intelligas formas animatas, quae non possunt deduci ex sola complexione primarum qualitatum, sed educuntur a caelo et ab intelligentia, sicut est anima vegetativa et anima sensitiva, quia tales formae excedunt virtutes primarum qualitatum, licet requirant huiusmodi qualitates tamquam dispositiones sui, et ideo dicuntur formae superadditae complexioni.

(234) Sequitur: Et considerare. Ista est pars digressiva et in duas secatur: In prima proponit, in secunda exsequitur. Ibi secunda Dicamus igitur: Quoniam.

(235) Quantum ad primum dicit, quod nos in hac demonstratione Aristotelis debemus duo considerare, scilicet illam consecutionem et illam sequelam, secundo debemus considerare destructionem consequentis quoad utramque sui partem. Et ideo haec pars in duas secatur: In prima declarat consecutionem, in secunda dicit destructionem. Ibi secunda Destructio vero manifesta est. In prima patet, quomodo sequitur, quod, si intellectus est materialis, quod vel erit forma insequens complexionem vel forma superaddita complexioni; nam omnis forma materialis est alterum istorum, dicit Commentator.

(236) Sequitur secunda: Destructio vero. Et haec pars in duas secatur: In prima dicit, quod non sit forma superaddita complexioni ipse intellectus, in secunda, quod non sit virtus insequens complexionem. Ibi secunda Quoniam autem intellectus materialis non est virtus.

(237) Quantum ad primum dicit Commentator, quod est manifestum, quod intellectus non sit forma superaddita complexioni, scilicet quod non sit virtus sensitiva vel imaginativa. Nam quinque sunt virtutes exteriores sensitivae et quattuor interiores, et declaratum est, quod non datur sextus sensus. Unde sicut sensus exteriores deserviunt sensui communi, et sensus communis imaginativae, imaginativa cogitativae, cogitativa memorativae sufficienter. Modo si tu ponas, quod intellectus sit una virtus interior sensitiva, non potes dicere, quod sit phantasia vel aliquid aliud istorum; erit ergo puta virtus interior, et tunc oporteret dare sextum sensum exteriorem, qui deserviret intellectui, quia unaquaeque virtus interior habet aliquam aliam sibi deservientem; modo quinque sensus exteriores deserviunt sensui communi, et ideo, si ponas intellectum virtutem sensitivam, oportet, quod sit sensus sextus.

(238) Themistius vero in loco isto adducit ad hanc conclusionem pulcherrimam rationem; nam si intellectus esset virtus materialis, esset ergo virtus affixa organo, et tunc intellectus non posset intelligere nisi unum, quod determinaretur per illud instrumentum ad unum tantum, sicut virtus visiva solum exercet visionem, quia est affixa oculo.

(239) Sequitur: Quoniam autem intellectus. In hac parte Commentator probat, quod intellectus materialis non sit virtus insequens complexionem. Et primo arguit per locum a fortiori negative: Nam magis videtur, quod anima sensitiva vel vegetativa sit forma insequens complexionem quam intellectus, et tamen anima sensitiva non insequitur complexionem; ergo a fortiori intellectus non insequitur.

(240) Sequitur: Et si esset attributa complexioni. Hic Commentator probat, quod intellectus non sit virtus insequens complexionem alia ratione, quia tunc intellectus reciperet realiter et signate, et sic idem esset lapidis esse in anima et extra animam, quod est inconveniens.

(241) Sequitur: Et quidam dubitavit. Hic Commentator adducit quoddam dubium, secundo solvit illud. Ibi secunda Sed declaratum est in hoc libro De sensu. Dubium est tale, quia videtur, quod intellectus habeat instrumentum, quia imaginativa virtus est in anteriori parte cerebri et memorativa in posteriori parte; nam istae virtutes se habeant per modum concomitantem secundum ordinem quendam secundum opinionem Galeni. Unde Galenus invenit situm istarum virtutum. Secundum experimentum vidit enim, quod cuidam laeso in parte posteriori cerebri ablata fuit memoria et ita de aliis. Sed Commentator deridet istam rationem Galeni. Unde dicit, quod est alia ratio facta ab Aristotele in De sensu et sensato, id est in libro De memoria et reminiscentia, quae dicit causam et esse istius rei. Et scies, quod nullam invenies rationem ab Aristotele in hoc, sed Avicenna in tractatu De virtutibus dedit rationem hic et invenit numerum virtutum; nam alia complexio debetur virtuti retentivae, alia virtuti apprehensivae. Et tu vides ab eo et cetera.

(242) Nota li “per modum concomitantiae”! Nam apud medicos refert dicere: Est partim secundum essentiam et est partim per concomitantiam. Nam si quis laborat ex capite et stomachus eius male se habet, praedictum est in stomacho per essentiam, in capite vero per concomitantiam.Ita in proposito! Quia vidit Galenus, quod laesa posteriori parte cerebri amitteretur memoria, dicit, quod memoria est ibi. Sed hoc est arguere per concomitantiam. Nam secundum essentiam omnes istae virtutes sunt in corde. Et ego vidi quendam, cui fuit laesa pars posterior capitis, et propter hoc amisit visum, tamen non propter hoc ibi est visus, sed hoc fuit concomitanter.

(243) Sequitur: Virtus igitur cogitativa. In hac parte Commentator duo facit: Primo proponit ea, quae faciunt ad solutionem, secundo excludit errorem Galeni ibi Et quia Galenus. In prima duo facit: In prima probat, quod virtus cogitativa sit virtus materialis ratione, secundo probat hoc auctoritate ibi Et hoc aperte dixit Aristoteles.

(244) Nota hic, quod differentia est inter imaginationem rei et intellectionem rei! Imaginatio rei est similitudo et species ipsa, sed intellectio rei est significatio illius, cuius est talis imaginatio. Unde cogitativa est magis spiritualis quam imaginativa, quia imaginativa cognoscit imagines, sed cogitativa cognoscit intellectiones rerum. Ubi nota, quod imaginatio est imago rei et sub imagine rei est confusa intellectio rei et cogitativa est illa, quae separat intellectionem rei ab imagine rei, et hoc secundum Commentatorem! Secundum vero alios in imaginativa est imago tantum, sed in cogitativa est intentio rei. Sed adverte, quod pro tanto imago rei est minus spiritualis quam intentio rei, quia imago rei est sensata, et ideo intellectio rei est magis spiritualis quam imago!

(245) Et hoc aperte dixit Aristoteles. Hic auctoritate probat idem. Adverte, quod est dubium in hoc, quod dicitur, quod memorativa est magis spiritualis; nam alibi Commentator dicit, quod cogitativa est magis spiritualis. Respondet communiter, et est Gaetanus, quod in actione recta, scilicet incipiendo a sensu communi, procedendo usque ad memorativam in hac actione memorativa est magis spiritualis; sed in linea reflexa cogitativa est magis spiritualis; nam potest fieri reflexio incipiendo a memorativa et deveniendo usque ad sensationes.

(246) Sed contra: Ista solutio est mihi dubia, quia a pari ego probarem, quod sensus communis in hac linea reflexa est spiritualior cogitativa, quia a cogitativa tandem devenimus ad sensum communem.

(247) Ideo aliter respondetur – et est responsio Neritonensis –, quod, licet memorativa magis spiritualiter recipiat quam aliae virtutes, tamen cogitativa habet alias virtutes perfectiores ipsa memorativa, et ideo simpliciter ipsa cogitativa est perfectior. Vel aliter, quod Commentator in hoc loco fuit istius opinionis, in aliis non. Tamen solutio Neritonensis satisfacit mihi.

(248) Licet igitur homo habeat proprie. Hic Commentator solvit formaliter difficultatem, et patet.

(249) Et quia Galenus. Hic excludit errorem duorum virorum. Secunda ibi Unus eorum, qui erraverunt. Quantum ad primum dicit, quod Galenus deceptus est per fallaciam consequentis propter conversionem universalis affirmativae in secunda figura. Nota hic, quod secunda figura reducitur ad primam per conversionem maioris! Unde si arguamus in secunda figura ex duabus affirmativis et velimus reducere ad primam, oportet convertere maiorem in terminis; verbi gratia: Omnis homo est animal; omnis asinus est animal; ergo omnis asinus est homo. Modo in ista reductione per conversionem factam nos arguimus a praedicato ad subiectum vel a positione consequentis ad antecedens; nam ex animali tamquam ex medio, in quo convenit asinus, arguimus, quod asinus sit homo. Ecce igitur, quomodo arguendo ex duabus affirmativis in secunda figura est fallacia consequentis per conversionem maioris in terminis, quia sic convertendo arguimus a positione praedicati ad positionem subiecti! Et iste locus a quodam, qui cristato capite incedebat, non fuit intellectus.

(250) Aliter et magis immediate possumus dicere, quod arguendo ex duabus affirmativis in secunda figura est fallacia consequentis; nam arguimus ex eo, quod aliqua conveniunt in praedicato, et inferimus, quod talia conveniant in subiecto; nam ex eo, quod homo et asinus conveniunt in animali, arguimus, quod inter se conveniant et quod unum sit alterum. Et sic est arguere a praedicato ad subiectum. Galenus autem sic arguebat: Virtus cogitativa est propria homini; virtus rationalis est propria homini; ergo virtus cogitativa est virtus rationalis.

(251) Sed hic insurgit difficultas, quia argunedo ex duabus affirmativis in secunda figura in terminis convertibilibus non est inconveniens; modo sic arguebat Galenus in proposito; nam cogitativa est propria homini; et virtus rationalis est propria homini; ergo et cetera.

(252) Ad hoc respondetur, quod non est eadem proprietas, qua cogitativa appropriatur homini et qua virtus rationalis appropriatur homini; nam virtus rationalis est propria homini extrinsece, quia ei applicatur ab extrinseco, sed virtus cogitativa est propria homini intrinsece, quia dat esse ei; unde sic arguere est arguere ex quattuor terminis, quia non est eadem proprietas hic et ibi; unde si esset verum primum argumentum, concluderet.

(253) Sequitur secunda pars ibi Deinde dixit: Recte igitur dixerunt dicentes. In qua Commentator iuxta tantum laudat antiquos, qui dixerunt animam esse locum specierum. Et si quis quaerat, quomodo ex hoc, quod anima non est virtus materialis, sequitur, quod propter hoc bene dixerunt antiqui dicentes animam esse locum specierum, vide Thomam et Themistium in hoc loco!

(254) Sequitur: Deinde dixit: Sed non universa, sed. In hac parte Commentator excludit iuxta tantum quendam errorem, qui posset accidere, et hoc de se patet; quare et cetera.

 

 

7

 

(255) Praesens commentum in duas secatur: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Quoniam autem privatio. In prima duo facit: Primo enim facit, quod dictum est, in secunda dat rationem illius. Secunda ibi Haec enim est condicio necessaria. In parte expositiva duo facit: Primo proponit, secundo probat. Ibi secunda Deinde dixit: Sensus enim non potest sentire.

(256) Sequitur: Et possumus ponere hunc sermonem. Haec pars est digressiva vel doctrinalis, in qua Commentator reducit rationem Aristotelis ad formam syllogisticam. Unde haec est tertia demonstratio ad probandum, quod intellectus non sit corpus nec virtus in corpore. Prima enim fuit in textu commenti 4, secunda in textu commenti 6, tertia vero est in hoc textu 7, et formatur per syllogismum hypotheticum destructivum sic: Si intellectus esset virtus materialis, tunc in sua operatione transmutaretur; sed non transmutatur in sua operatione; ergo intellectus non est virtus materialis. Huius rationis Commentator primo ponit maiorem, deinde minorem, tertio conclusionem, quarto ponit probationem maioris, et talis probatio maioris est ibi Omnis enim virtus recipiens in aliquo.

(257) Sequitur: Et ideo non oportet obicere huic argumento. In hac parte Commentator removet quoddam dubium. Pro quo adverte, quod intellectus non per se transmutatur, sed per accidens! Pro quo nota ad vitanda argumenta sophistica, quod transmutari per se in hoc loco sumitur pro eo, quod transmutatur subiective, et hoc modo intellectus non per se transmutatur, quia non est subiectum transmutationis! Transmutari vero per accidens in hoc loco sumitur pro eo, quo transmutatur ad transmutationem alterius, a quo dependet non tamquam a subiecto, sed tamquam ab obiecto. Et sic intellectus dicitur ‘transmutari’ non quidem subiective, sed quia dependet a cogitativa, quae transmutatur et fatigatur, et intellectus dependet ab ea tamquam ab obiecto et non tamquam a subiecto, quia videlicet intellectus ipsemet movetur a phantasmate existente in cogitativa.

 

 

8

 

(258) Et cum in eo fuerit unumquodque. Praesens commentum in duas secatur iuxta duo, quae facit Philosophus in littera. Secunda ibi Deinde dixit: Et ipse tunc potest intelligere. In prima Commentator absque continuatione exponit textum: Et est intellectus, postquam intellectio alia exit in actum, et potest exire in actum sine aliquo extrinseco. Unde differentia est inter potentias agentes propinquas et inter potentias agentes remotas: Potentia agens remota indiget aliquo extrinseco ad hoc, quod exeat in actum, sicut est intellectus ante intelligere; potentia agens propinqua est, quando est informata specie; sic est intellectus informatus specie intelligibili; absque extrinseco potest exire in suum actum. Et sic se habet inter potentiam et actum.

(259) Sequitur secunda pars: Deinde dixit: Et ipse tunc potest intelligere. Et haec pars dividitur in duas iuxta duas expositiones, quas ponit in secunda ibi Et possumus exponere istum locum. In prima duo facit: Primo proponit verba Philosophi, secundo ponit primam expositionem. Quantum ad primum dicit, quod intellectus intelligit se post intellectionem aliorum. Et dicit Commentator: “secundum quod ipse non est aliud nisi formae intellectae”, id est intellectus est ipsae res intellectae secundum esse spirituale; unde intellectus intelligens asinum est asinus spiritualiter. Et ideo dixit Commentator, quod intellectus est res intellectae, secundum quod “extrahit eas a materia”, id est secundum esse spirituale et non reale; unde intellectus intelligit se quasi modo actus. Et declarat hoc secundum expositionem Alexandri, quomodo intellectus intelligit se: Quod intellectus possibilis intelligit se, accipitur, quia accidit rei intellectae, quod sit ipsemet intellectus, quia multa sunt intellecta, quae non sunt ipse intellectus; unde ipse intellectus possibilis magis intelligit alia, quam se ipsum intelligit. Vel aliter: Accidit ei, quod sit res intellecta, quia non est res intellecta realiter, sed secundum esse spirituale, quod est esse secundum quid et diminutum.

(260) Sequitur: Et hoc est e contra in intelligentiis. Intelligentiae secundum primam expositionem primo se intelligunt et per accidens alia intelligunt, quia intelligunt alia, inquantum relucent in se ipsis; sed intellectus possibilis intelligit se, quia intelligit alia; unde species intelligibilis est quodammodo repraesentativa ipsius intellectus et quoquomodo ipse relucet in ea. Secundum vero secundam expositionem intelligentiae essentialiter se intelligunt, quia non intelligunt se, quia intelligunt alia, sed e contra.

(261) Et possumus exponere istum locum. Ista est secunda expositio Alpharabii, et est, quod intellectus possibilis informatus specie intelligibili intelligit se, pro quanto ab intellectu possibili informato specie intelligibili abstrahit unam aliam speciem repraesentativam ipsiusmet, sicut intellectus ad hoc, ut intelligat alia extra animam, abstrahit speciem. Et sic intellectum habebit intellecta, id est secundum istam expositionem “intellectum”, id est abstractum a materia, cuius modi est intellectus possibilis, “habebit intellecta”, id est habebit abstractionem speciei intelligibilis, et sic ab abstracto a materia fit abstractio. Et dicit Commentator, quod, utrum hoc sit possibile, ipse perscrutabitur de hoc infra, scilicet 13 vel 36.

 

 

9

 

(262) Cum complevit sermonem. Praesens commentum in duas secatur: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et incepit dicere. Quantum ad primum sic introducit Commentator et Themistius istum locum, quod, postquam Philosophus demonstravit immaterialitatem intellectus possibilis et posuit differentiam inter ipsum et sensum propter transmutationem in operatione illorum, nunc vult dare differentiam inter intellectum in actu, id est informatum specie, et inter imaginativam. Ratio haec est. Dicit Commentator: Quia nos supra in hoc III diximus in textu commenti 2 et 3, quod intelligere est sicut sentire et, sicut se habet intellectiva ad intelligibilia, sic sensus ad sensibilia, ex his verbis posset alicui videri, quod intellectus sit virtus imaginativa. Et ideo, ut excludat istum errorem, ponit differentiam Philosophus in hoc textu inter intellectum et imaginationem. Et ista etiam est opinio Themistii in hoc loco.

(263) Sed nostri Latini, ut beatus Thomas, Albertus, longe aliter introducunt istum textum. Volunt enim, quod Philosophus hic loquatur de obiecto intellectus nostri. Et videtur prima facie, quod expositio Latinorum sit melior expositione Commentatoris et Graecorum; nam Philosophus in calce II De anima ex intento declaravit, quod intellectus non sit phantasia, ad quod ergo reiterando hic Philosophus eandem conclusionem probat.

(264) Ad hoc sustinendo expositionem Commentatoris, quae melior est, respondetur, quod non inconvenit eandem conclusionem bis probari per diversa media. Et sic est in proposito. Unde necessario hic Philosophus debuit probare hoc propter errorem contingentem ex verbis ipsius in hoc III.

(265) Adverte, quod dicit Commentator, quod existimatur, quod motor et motum sint eiusdem speciei! Sed contra: quia illa, quae sunt eiusdem speciei, sunt similia; modo simile non potest agere in simile suum. Respondetur, quod motor et motum sunt eiusdem speciei in fine et non in principio. Vel aliter: Accepit “speciem” large, quia motor et motum sunt eiusdem speciei, id est eiusdem generis; unde, si motum est materiale, motor est materialis, et si immateriale, immaterialis. Secunda magis placet.

(266) Adverte, quod est contradictio in commento! Nam dicit hic Commentator, quod in simplicibus idem est quiditas et essentia, superius – nota in commento 5 – dixit Commentator, quod in aliis intelligentiis a prima quiditas et essentia non sint idem. Ad hoc respondetur, quod hoc, quod dicit Commentator hic, est verum realiter, scilicet quod omnes intelligentiae sunt simplices et non sunt compositae, et sic quiditas et sua essentia realiter loquendo sunt idem. Sed in commento 5 intellexit secundum rationem et secundum modum nostrum intelligendi, pro quanto videlicet ipsae intelligentiae aliae a prima non continent omnem perfectionem ipsius entis sicut prima. Unde in ipsis intelligentiis secundum Commentatorem non est realis compositio, neque ex materia et forma neque ex actu et potentia neque ex intellectu possibili et agente, sed secundum rationem, ut bene dixit etiam doctor subtilis ex intentione ipsius.

(267) Adverte etiam circa hoc, quod dicitur a Commentatore, quod, si singulare et universale per se comprehenduntur a duabus virtutibus, comprehenduntur scilicet ab intellectu et a sensu, si autem comprehenduntur comparative, tunc ab una virtute concipiuntur per diversas dispositiones tantum; nam intellectus est, qui cognoscit singulare in comparatione ad universale, diversimode tamen, quia percipit universale per se et singulare mediante sensu. Haec Commentator!

(268) Sed contra hoc instatur, quia videtur, quod intellectus per se et solitarie comprehendit singulare et non solum in comparatione, quia, si ponit differentiam inter universale et singulare, ergo utrumque cognoscit per se. Praeterea intellectus est, qui format istam propositionem ‘Sortes est Sortes’; similiter in syllogismo, in quo aliqua praemissarum est particularis; ergo et cetera.

(269) Ad hoc est quadruplex dicendi modus. Quidam concedunt, quod intellectus non cognoscat per se singulare, sed sensus per se cognoscat, et habent auctoritatem Aristotelis et Commentatoris hic. Sed ista opinio est erronea; nam intellectus cognoscit per se singulare, cum ponat differentiam inter universale et singulare. Et ad auctoritatem Philosophi in hoc loco dico, quod est vera de possibili et ut in pluribus et non est vera de necessario; nam in pluribus ita est, quod singulare per se a sensu comprehenditur, sed quod aliquando non apprehendatur ab intellectu per se, hoc non intellexit Philosophus.

(270) Aliter alii respondent dicentes, quod, quando dixit Philosophus, quod universale per se cognoscitur ab intellectu et singulare per sensum, dicunt, quod universale cognoscitur ab intellectu, et, si intellectus dicitur intelligere singulare, hoc est, pro quanto ipsum singulare a sensu comprehenditur. Unde isti tenent, quod singulare non comprehenditur a nostro intellectu, et dicunt, quod intellectus practicus est ipsa cogitativa, quae circa particularia discurrit.

(271) Sed contra istam opinionem instatur, quia Philosophus hic et Commentator expresse dicunt, quod singulare comparative intelligitur ab intellectu, cuius oppositum isti dicunt. Praeterea inductio, a qua fit, quod, si tu dicas, quod antecedens fit a cogitativa et consequens, quia est propositio universalis, fit ab intellectu, hoc non videtur esse verum; nam ratio, quam facit Philosophus in II De anima ad ostendendum dari sensum communem, nulla esset, quia arguit, quod aliqua virtus ponens differentiam inter aliqua duo utrumque cognoscit, et sic concludit dari sensum communem.

(272) Sed contra dicam ego, quod non oportet, quod detur una virtus, quae utrumque congoscat, quia sufficiunt esse sensus exteriores, sicut tu dicis in simili de intellectu, qui ponit differentiam inter universale et singulare, et negas ipsum cognoscere singulare. Praeterea: Nonne intellectus format istam propositionem ‘Sortes est Sortes’ et ‘Sortes est hic et nunc’?

(273) Aliter alii dicunt, quod intellectus cognoscit universale et singulare per dispositiones diversas, et talis diversitas nil aliud est, nisi quia intellectus cognoscit ipsam formam sive ipsum universale absque materia, quia materia non est pars quiditatis, sed ipsum singulare cognoscit cum materia. Sed contra istam opinionem instatur: Licet ipsa in se vera sit, tamen non est ad propositum Commentatoris in hoc loco. Nam Commentator declarat, quomodo intellectus per varias dispositiones cognoscat universale et singulare. Dicit, quod universale per se cognoscit et singulare cognoscit mediante sensu, et non dicit per materiam nec sine materia. Quare et cetera.

(274) Aliter alii, et videtur, quod sit expositio Themistii in hoc loco: Ista diversitas dispositionum attenditur sic, quod intellectus ad cognitionem universalis non indiget sensu, sed, si vult cognoscere singulare, indiget sensu. Sed contra: A pari intellectus indiget sensu ad intellectionem universalis, quia indiget phantasmate; oportet enim intelligentem phantasmata speculari, III De anima. Quare non videtur aliqua diversitas in hoc.

(275) Aliqui glossant Themistium sic: Nam intellectus ad cognitionem universalis indiget phantasmate, ut moveat ipsum ad cognitionem universalis; tamen universale ipsum prius non fuit cognitum a sensu; sed ad hoc, quod intellectus cognoscat singulare, indiget sic sensu, quod sensus prius cognoscat singulare. Et licet ista expositio vera sit, non tamen ad propositum videtur esse in hoc loco secundum Commentatorem.

(276) Aliter dicunt alii, quod ista diversitas dispositionum attenditur sic: Nam intellectus directe cognoscit universale, singulare autem cognoscit reflexe; unde intellectus semper indiget phantasmate, tam ad universale cognoscendum quam singulare. Quomodo autem fiat ista reflexio, difficultas est, quia aliqui dicunt, quod est quidam discursus, et huius opinionis fuit Neritonensis.

(277) Sed contra istam viam arguo sic: Iste discursus, quo intellectus cognoscit singulare, vel incipit a singulari et desinit ad singulare vel incipit ab universali et terminatur ad singulare. Si primum, tunc in tali discursu incipit a singulari; est petitio principii, quia a pari ego quaeram, quomodo intellectus devenit ad cognitionem ipsius singularis, a quo incipit, vel per singulare vel per universale, et sic erit processus in infinitum. Si autem dicas, quod in tali discursu intellectus incipit ab universali et terminatur ad singulare, tunc est fallacia consequentis, quia per universale concludit singulare.

(278) Ideo aliter dico, quod intellectus dicitur cognoscere singulare reflexe ad hunc sensum: Nam species intelligibilis existens in intellectu primo et per se repraesentat universale, et hoc habet ex natura recipientis intellectus et ex natura intellectus agentis. Nam intellectus possibilis, ex quo est abstractus a materia, primo et per se secundum sui naturam intelligit universale, quod est abstractum ab hic et nunc, et hoc idem habet species intelligibilis effective ab intellectu agente, qui competit ei universaliter in repraesentando.

(279) Ipsa species vero intelligibilis secundario repraesentat ipsum singulare, pro quanto ipsa species intelligibilis dependet a phantasmate in fieri et in conservari et est effectus ipsius phantasmatis; unde ille motus incipit a phantasmate et terminatur ad phantasma. Et ideo dicitur cognitio ‘reflexa’, sicut linea, quae incipit ab uno puncto et terminatur ad idem punctum, dicitur ‘reflexa’. Nam phantasma, pro quanto cum intellectu agente causat speciem intelligibilem, iste motus incipit a phantasmate, pro quanto vero ipsa species intelligibilis primo repraesentat universale, secundario et non primo repraesentat singulare, iste motus terminatur ad phantasma, et ideo dicitur reflexus motus et reflexe intelligit singulare, quia incipit ab eo et terminatur ad ipsum. Unde non inconvenit, quod aliquod naturale repraesentativum repraesentet duo vel plura non aeque primo, sed ordine quodam, sicut essentia intelligentiae repraesentat intellectum intellectione per se ipsam, secundario vero alia, pro quanto relucent alia in sua essentia vel sicut effectus in causa vel sicut causa in effectu.

(280) Et si quaeras, quomodo species intelligibilis, quae est abstracta a condicionibus individuantibus, potest repraesentare singulare, respondeo, quod, licet species intelligibilis sit abstracta a materia quantum ad condiciones, quae sunt hic et nunc, tamen non dicitur omnino abstracta a materia, quia dependet in fieri et conservari ab ipsa materia, videlicet phantasmate. Unde, ex quo species intelligibilis est effectus phantasmatis, potest ipsum phantasma secundario repraesentare, quia relucet sicut causa in effectu in ea; quare et cetera. Et ista quarta opinio est omnium Latinorum recte sentientium, Alberti, Thomae et Aegidii. Omnes enim dicunt, quod singulare reflexe cognoscitur ab intellectu; sed difficultas est, quid sit ista reflexio, ut dixi; quare et cetera.

 

 

10

 

(281) Dicit: Ipsa igitur. Praesens commentum in duas secatur: Prima pars correspondet primae parti textus, secunda secundae ibi Deinde dixit: Et experimentatur. In prima duo facit: Primo exponit, secundo infert illud, quod sequitur ex dictis. Secunda ibi Intelligens igitur. Adverte tamen tu, quod Commentator aliter exponit illum textum quam Themistius et beatus Thomas, qui insecutus est Themistium. Nam Commentator vult, quod in hoc textu Philosophus loquatur, quomodo intellectus intelligat ipsam formam sive ipsum universale relicto singulari; sed Themistius et beatus Thomas volunt, quomodo intellectus se habeat, quando cognoscit universale et quando cognoscit singulare; unde universale extendendo se cognoscit, videlicet directe, sicut est linea extensa, id est recta, quae non reflectitur supra se; sed singulare cognoscit per lineam reflexam, pro quanto reflectit se supra phantasma.

(282) Commentator autem vult, quod Philosophus loquatur hic solum de universali, et dicit, quod dupliciter se habet intellectus ad cognitionem ipsius, recte videlicet et reflexe: recte siquidem, quando cognoscit et comprehendit primam quiditatem abstractam a phantasmate, puta quando arguit quiditatem carnis; reflexe vero se habet, quando a carne abstrahit aliam quiditatem, puta sensitivum, et deinde a sensitivo vivens et a vivente corpus et a corpore substantiam et a substantia ens. Et sic ista secunda abstractio quiditatum assimulatur lineae reflexae propterea, quia incipit a quiditate, puta speciei specialissimae, scilicet carnis, et terminatur ad quiditatem genericam vel transcendentem. Nam sicut linea, quae incipit ab uno puncto et terminatur ad eundem punctum, dicitur ‘reflexa’, sic ista abstractio, quae incipit a quiditate et terminatur ad quiditatem, dicitur se habere per modum lineae reflexae.

(283) Adverte hic, quod iste locus facit pro opinione Scoti, qui tenet, quod species specialissima sit primum cognitum propterea, quia Commentator dicit, quod intellectus directe intelligit primam formam existentem in ipso singulari; talis autem est conceptus speciei specialissimae, ut patet.

(284) Ad hoc sustinendo viam beati Thomae, qui tenet, quod magis universalia sunt primo cognita ab intellectu nostro, potest dici, quod Commentator loquitur de cognitione abstractiva; unde et beatus Thomas in I Metaphysicae ad primum dixit, quod est duplex processus intellectus nostri: Primus est procedendo a generalissimo usque ad speciem, quia universaliora sunt nobis notiora in primo processu, et iste processus est imperfectus et diminutus; secundus processus est procedendo a specie specialissima, abstrahendo ab ea omnia praedicata quiditativa inclusa in ea usque ad gradum generalissimum vel ad ens, et iste processus est resolutivus et perfectus. Et de isto secundo processu loquitur hic Commentator, videlicet de abstractivo. Unde verum est, quod in tali processu primum, quod occurrit, est prima quiditas vel species specialissima. Vel aliter potest dici, quod Commentator in hoc loco fuit opinionis Scoti c a e, in aliis autem locis oppositum sensit; quare et cetera.

 

 

11

 

(285) Praesens commentum in duas secatur: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Et etiam in rebus. Et haec in duas secatur: In prima proponit, in secunda declarat proposita. Ibi secunda Deinde dixit: Si igitur. Et adverte, quod littera commenti est depravata. Dixit enim: “Tunc anima non experimentatur ea nisi per aliam virtutem aut secundum eandem, sed per dispositionem, quae diversificatur.” Sic debet iacere.

(286) Sequitur: Sciendum est enim, quod dispositio habita. Hoc est documentum.

(287) Sequitur: Et universaliter dispositio rerum. Et haec est alia pars textus.

 

 

12

 

(288) Praesens commentum in duas: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Et dubitat. Et hoc in duas: Primo exponit litteram, secundo resumit dubitationem. Secunda ibi Sumus igitur inter duo: aut ut non ponamus.

 

 

13

 

(289) Praesens in tria, secundum quod Commentator tria facit: Primo proponit dubitationem, quam movet Philosophus, secundo exponit, tertio facit abbreviationem dubitationis. Secunda ibi Et etiam utrum est in se. Tertia ibi Et abbreviatio dubitationis talis et cetera.

 

 

14

 

(290) Praesens commentum in duas secatur: Primo exponit, secundo digreditur. Secunda ibi Dicere autem, quod intellectus materialis. In prima duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Dicamus igitur. In secunda duo facit: Primo dat solutionem, secundo declarat per exemplum. Secunda ibi Et cum notificavit modum passionis. In prima duo facit: Primo dat solutionem quaestionis propositae iuxta litteram, secundo dicit quaedam de suo. Secunda ibi Et dicere ipsum esse in potentia est alio modo ab eis. Quantum ad hoc secundum duo facit: Primo ponit de suo quoddam, quod est clarum per se, secundo infert quaedam corollaria. Secunda ibi Et ex hoc modo fuit possibile, quod corpora caelestia. Prima pars in tres secatur. Secunda ibi Et hoc est, quod diximus prius. Tertia ibi Unde non est opinandum, quod materia.

(291) Quantum ad primum dicit, quod passio aequivoce dicitur de passione intellectus et de passione reali.

(292) Quantum ad secundum dicit, quod ista nomina ‘receptio’, ‘passio’ et ‘praeparatio’ sunt aequivoca, et ideo diversitas istarum intentionum est illud, ad quod ducit ratio, id est, si distinguerentur ista nomina, nos solvemus omnes rationes et dubitationes consequentes.

(293) Quantum ad tertium dicit, quod materia non est causa receptionis abstractae, sed receptionis transmutabilis; sed ista natura, id est intellectus possibilis, est causa receptionis simpiciter, id est universaliter et abstracte.

(294) Sequitur: Et ex hoc modo fuit possibile. Et haec pars in duas secatur. Secunda ibi Et ponendo istam naturam dissolvetur quaestio. Quantum ad primum duo facit: Primo proponit, secundo probat. Secunda ibi Et si non, non esset possibile.

(295) Quantum ad primum dicit, quod ex hoc, videlicet quod receptio dicitur alio modo de intellectu possibili et de receptione cum transmutatione, sequitur, quod possibile est, quod corpora caelestia recipiant intelligentias, et hoc potest sumi pro caelo seclusa intelligentia; talis enim receptio est assistentia quaedam. Et quando dicit: et intelligeret eas, hoc sumitur pro aggregato ex intelligentia et orbe, quia caelum seclusa intelligentia non intelligit.

(296) Et dicit, quod fuit possibile, quod intelligentiae abstractae perficerentur ad invicem. Pro quo adverte, quod iste locus potest tripliciter exponi: Primo modo est expositio Aegidii in textu suo de intelligentiis, ubi ipse vult, quod unaquaeque intelligentia praeter primam est composita ex intellectu agente et possibili et una recipit aliam spiritualiter; unde prima intelligentia producit suam speciem in secunda, et secunda producit suam speciem in tertia, et sic de aliis, et sic secunda intelligit primam et tertiam. Et ista est etiam via fidei et veritatis, quam nos Christiani tenemus. Et hanc opinionem tenebat ille vir clarissimus, qui hac tempestate florebat, dominus Nicoletus, etiam, et secundum istam expositionem potest exponi iste locus.

(297) Et si non, non esset possibile, ut illic intelligeretur recipiens. Ista est probatio dictorum, et secundum illam expositionem potest sic exponi: id est, nisi ita ponamus, quod una intelligentia agit et perficit aliam isto modo, ibi non intelligeretur recipiens neque receptum, unde sola prima intelligentia, quae est liberata ab hac natura, id est ab intellectu possibili, quia solus deus caret ista imperfectione, ideo intelligit per essentiam suam et non per speciem sicut aliae, quae sic intelligunt, quod inferior intelligit et perficitur per superiorem iuxta illud Dionysii in De caelesti hierarchia: Intelligentiae superiores dant se inferioribus, scilicet producendo speciem in inferioribus. Sed ista expositio Aegidii non videtur esse ad mentem Philosophi et Commentatoris; nam intelligentiae intelligunt per essentiam et non per speciem secundum ipsos; quare et cetera.

(298) Alia est opinio Gaetani in hoc loco, qui imaginatus est, quod secunda intelligentia intelligit primam per solam assistentiam primae, id est secunda intelligit primam per essentiam primae intelligentiae, et sic tertia per essentiam secundae intelligit secundam. Unde, sicut dicunt theologi, quod beati in patria intelligunt per essentiam divinam ita, quod essentia divina est repraesentativa ipsorum, ita imaginatur Gaetanus de ipsis intelligentiis.

(299) Sed contra istam expositionem arguitur sic: Nam non est imaginandum in via Aristotelis et Commentatoris, quod aliquid intelligat per essentiam alterius. Nam ipsis abstractis a materia idem est intelligens et intellectum. Unde, si intellectus possibilis in anima intellectiva dicitur intelligere per substantiam intellectus agentis in postremo, hoc est, quia intellectus agens est forma dans esse ipsi intellectui possibili. Sed de aliis intelligentiis hoc non potest dici secundum Commentatorem, quod prima sit forma dans esse secundae. Quare et cetera.

(300) Item secundum istam expositionem Gaetani diceretur, quod intellectus possibilis intelligit per assistentiam intellectus agentis, sicut tu dicis de aliis intelligentiis. Sed hoc non est verum in via Commentatoris. Nam intellectus possibilis intelligit per intellectum agentem, quia est forma dans esse ei. Quare et cetera,

(301) Aliter – et tertio – exponitur iste locus, quod, quemadmodum ponitur intellectus possibilis in aliis intelligentiis, ita ponitur etiam receptio in ipsis. Sed intellectus possibilis non ponitur in eis nisi per similitudinem quandam, quia videlicet, ex quo aliae intelligentiae a prima non continent totam perfectionem entis, ideo est aliqua imperfectio in eis secundum rationem et non secundum rem. Et ista imperfectio in eis dicitur ‘intellectus possibilis’. Unde est etiam receptio in eis per similitudinem, et una dicitur intelligere per receptionem alterius illo modo, quia, ex quo una dependet ex alia, secunda intelligit primam, pro quanto est effectus ipsius, et una intelligentia, quae est causa, relucet in alia sicut causa in suo effectu. Unde intelligentia inferior intelligit superiorem, inquantum intelligendo suam essentiam, quae est imago suae causae, intelligit superiorem; inferiora autem intelligit, pro quanto relucent in sua essentia, sicut effectus relucet in sua causa; unde breviter intelligentia suam essentiam intelligendo omnia intelligit, et superiora et inferiora.

(302) Sed sola prima intelligentia, quae a nullo dependet et est liberata ab ipsa natura, id est ab intellectu possibili, id est ab omni imperfectione, quae continet totam perfectionem entis, omnia intelligit per suam essentiam, quia omnia relucent in sua essentia, sicut effectus relucet in sua causa. Unde solum anima intellectiva, quae est postrema inter omnes intelligentias, vere recipit per intellectum possibilem, qui realiter est in ea, sed aliae intelligentiae recipiunt secundum similitudinem, sicut eae habent etiam intellectum possibilem similitudinarie. Et hanc credo fuisse sententiam Commentatoris.

(303) Sequitur: Et ponendo istam naturam, id est intellectum possibilem, in intelligentiis, dissolvetur quaestio: Quomodo in eis est multitudo? Nam ex quo in intelligentiis est intellectus possibilis, id est imperfectio, ideo in eis est pluralitas et multitudo.

(304) Sequitur: Et cum notificavit. In hac parte Commentator duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Ibi secunda Et quod dixit: Et quod accidit in intellectu. Et haec pars expositiva in duas secatur: In prima exponit, in secunda dat quoddam documentum ibi Et exemplum, quod induxit. In hac parte dicit Commentator, quod exemplum, quod induxit Philosophus, est valde ad propositum de tabula rasa: Non habet aliquam picturam in actu nec in potentia propinqua actui, ita etiam intellectus possibilis non habet aliquam speciem in actu nec in potentia propinqua actui.

(305) Sed iste est locus considerationis. Pro quo nota, quod quantum ad primum clarum est, quod intellectus possibilis de se nullam habet speciem in actu, puta respectu Sortis vel Platonis. Aliud vero: Intellectus possibilis de se nullam habet speciem in potentia propinqua actui: Hoc debet intelligi de potentia effectiva et non de potentia subiectiva, id est intellectus non habet aliquid, quod possit efficere immediate speciem in eo.

(306) Sed hic est difficultas: Quomodo anima intellectiva non est in actu nec in potentia propinqua actui? Pro quo Gaetanus in sua expositione videtur dicere unum verbum, quod solvit hanc difficultatem. Nam inquit ipse: “Anima intellectiva non sic se habet sicut sensitiva; nam anima sensitiva est medio modo inter potentiam remotam et ipsum actum, quia fuit in aliquo, in quo erat in potentia remota; nam ipsum semen est in potentia remota ad sentiendum; sed anima sensitiva, quae non actualiter sentit, se habet medio modo inter potentiam remotam ad sentiendum et inter actum sentire; sed anima intellectiva numquam fuit in potentia remota in aliquo, quia ipsa est aeterna; ideo anima intellectiva non se habet medio modo inter potentiam remotam et actum.” Et secundum hoc possunt exponi verba Commentatoris, quando subdit rationem, quare intellectus non est in actu nec in potentia propinqua actui, quia, inquit ipse, non est in eo intentio intellecta in potentia, id est, quia non est forma generabilis et corruptibilis.

(307) Sed contra istam expositionem instatur, quia data veritate huius rationis sequeretur, quod exemplum Philosophi non esset ad propositum de tabula rasa; nam Commentator dicit, quod, sicut tabula rasa non est in potentia actui propinqua nec in actu, ita etiam intellectus. Modo, si ratio, quam facit Gaetanus de anima sensitiva, valeret, sequeretur, quod, cum tabula rasa sit forma generabilis et corruptibilis sicut anima sensitiva, si propter hoc anima intellectiva non est media inter potentiam remotam et actum, quia est aeterna, a pari ego dicam de tabula rasa, quia ipsa etiam est forma generabilis et corruptibilis, sicut est anima sensitiva, et ita exemplum non est ad propositum, quod est contra Philosophum et Commentatorem.

(308) Aliter potest exponi iste locus – et ista expositio est ex dictis beati Thomae in plerisque locis –, quod aliter est de anima intellectiva et aliter est de anima sensitiva. Nam anima sensitiva reducitur in actum per solam praesentiam obiecti; nam ad hoc, quod aliquis videat, non requiritur, nisi ut habeat obiectum sibi praesens, sed ad hoc, quod aliquis utatur habitu geometriae, plura requiruntur; nam requiritur potentia et habitus et postremo actus, et ideo intellectus noster non est de se in actu nec in potentia propinqua actui, ut utatur habitu geometriae, sed est in potentia remota.

(309) Sed ista expositio non est ad propositum Commentatoris in hoc loco, quia Commentator assignans causam, quia intellectus non est in actu nec in potentia propinqua actui, non attribuit hoc habitui, sed dicit, quod non est in eo intentio intellecta in potentia; quare et cetera. Item secundum istam expositionem quomodo potest applicari exemplo de tabula rasa ista expositio? Non videtur. Quare et cetera.

(310) Ad hoc mihi videtur, quod responsio Gaetani potest sustentari. Et quando arguebatur de tabula rasa, quod ita se habet sicut anima sensitiva, respondetur, quod neque tabula neque materia, ex qua generatur tabula, est in potentia propinqua nec in actu ad ipsam picturam; nam pictura est artificialis quodammodo et tabula est quaedam res naturalis; res autem naturales non habent inclinationem naturalem ad res artificiales; sed anima sensitiva est in potentia propinqua respectu sentire, quia habet naturalem inclinationem; et ideo est ratio diversitatis de tabula et anima sensitiva.

(311) Vel potest dici, quod est ratio diversitatis inter tabulam rasam et animam sensitivam propterea, quia anima sensitiva effective concurrit ad ipsum sentire, sed tabula respectu picturae non concurrit effective.

(312) Vel alter potest exponi iste locus, quod anima intellectiva non est in potentia propinqua ad intellectionem, quia non est intentio intellecta in potentia in ea iuxta illud Commentatoris in digressione in commento 5, quando dicit, quod puer est in potentia remota ad intellectionem propterea, quia non habet cogitativam in actu nec phantasmata in actu, mediantibus quibus possit applicari ei iste intellectus possibilis. Et sic ista expositio quadrat litteram. Deinde dixit: “quia non est intentio intellecta in potentia in eo”. Et hanc expositionem praedixeram ego praeceptori, et ipse eam publice propalavit omnibus; et multo gavisus est animus meus in hoc.

(313) Sequitur: Dicere autem, quod intellectus materialis. Ista est secunda pars principalis huius commenti, et est pars digressiva. Et haec in duas secatur: In prima recitat opinionem Alexandri, in secunda impugnat eam. Ibi secunda Praeparatio enim est privatio aliqua. In secunda duo facit: Primo supponit quaedam supposita, secundo aggreditur contra Alexandrum. Ibi secunda Ego autem verecundor ex hoc sermone.

(314) Quantum ad primum supponit duo supposita. Secundum ibi O Alexander, reputas. Primum suppositum est tale, quod ipsa praeparatio sive ipsa privatio formaliter est nihil, tamen sua entitas est a connotato et respectu ipsius subiecti, et omnes privationes quantum ad suum formale significatum conveniunt, quia formaliter important negationem, et quantum ad hoc omnes privationes conveniunt; tamen differunt ratione subiectorum connotatorum; nam caecitas est privatio non cuiuscumque, sed oculi; similiter surditas est privatio non cuiuscumque, sed auris. Ecce igitur, quomodo privationes diversificantur ratione subiectorum!

(315) Sequitur: O Alexander, reputas. Hoc est secundum suppositum, quod est de mente Alexandri; nam secundum Alexandrum Philosophus demonstrat naturam praeparationis, non naturam praeparati.

(316) Sequitur: Ego autem verecundor ex hac expositione. Quae in duas secatur: In prima facit rationem ostensivam, in secunda declarat, quod talis positio fuit solius Alexandri et nullius alterius Peripatetici. Secunda ibi Et cum subiectum istius praeparationis. In prima duo facit: Primo deridet ipsum Alexandrum dicendo: Ego verecundor ex hac mirabili expositione Alexandri; secundo aggreditur rationem contra ipsum ibi Si enim Aristoteles intendebat.

(317) Pro quo nota, quod nos possumus reducere hanc rationem ad formam syllogismi sic: Vel Aristoteles intendebat tradere naturam ipsius intellectus possibilis vel non; sed quocumque dato tua expositio, o Alexander, est nulla; ergo et cetera. Forma est syllogismi hypothetici destructivi, potentia vero est syllogismi divisivi, quia maior datur per opposita; secundam partem maioris neglexit Commentator ponere et destruere, quia falsitas eius unicuique patet de se; nam ex quo iste liber vocatur ‘de intellectu’, falsa esset ista appellatio, si in eo non traderetur natura intellectus.

(318) Prima vero probatur per affirmativum syllogismum hypotheticum destructivum: Si Philosophus intendit demonstrare naturam intellectus, vel hoc facit per praeparationem simpliciter vel per praeparationem propriam; sed neutrum potest dari secundum expositionem Alexandri; igitur et cetera. Probatur minor quoad utramque sui partem. Et primo probatur, quod non potest dari natura intellectus per praeparationem propriam; natura propria praeparationis non cognoscitur nisi per naturam praeparati subiecti, ut diximus in suppositis nostris – una praeparatio non diversificatur ab alia nisi ratione subiecti –; sed pro te, o Alexander, Philosophus hic non loquitur de ipso subiecto praeparato; ergo ista praeparatio propria cum non cognoscatur nisi per subiectum proprium, cum tale sit ignotum, non ergo per praeparationem propriam potest deveniri in notitiam intellectus. Nec etiam per praeparationem simpliciter et in communi potest deveniri in notitiam subiecti praeparati, quia omnia in sua communitate accepta non ducunt in cognitionem propriam alicuius rei; et ideo per naturam praeparationis in communi non potest deveniri in cognitionem intellectus.

(319) Et dixit Commentator: Et omne hoc est perturbatio, id est secundum hanc expositionem omnes textus Aristotelis erunt confusi et perturbati ita, quod non apparebit conclusio, neque praemissa.

(320) Sequitur: Unde Aristoteles, cum invenit. Hic Commentator declarat seu confirmat rationem suam ex dictis Philosophi dicens, quod, cum Philosophus videret, quod praeparatio intellectus est diversa ab aliis, per eam demonstravit naturam intellectus.

(321) Sed hic insurgit difficultas contra Commentatorem; nam Commentator arguens contra Alexandrum probavit, quod Philosophus hic non potest demonstrare naturam intellectus per naturam propriam, quia talis non cognoscitur non cognito subiecto. Modo ipse Commentator est in eadem damnatione; dicit enim, quod Philosophus demonstravit naturam intellectus per praeparationem propriam.

(322) Ad hoc respondetur, quod, quando Commentator probavit, quod non potest demonstrari natura intellectus per praeparationem propriam, intellexit hoc in demonstratione propter quid et a priori; hic vero – deinde dixit, quod per praeparationem propriam demonstravit naturam intellectus – intellexit in demonstratione quia, vel aliter, quod praeparatio propria non cognoscitur nisi per subiectum vel per aliquid proprium ipsi subiecto. Et sic intellexit hic Commentator, quod intellectus cognoscitur per praeparationem propriam, quia per aliquid, quod est proprium ipsi subiecto. Et tale proprium, dixit magister, nihil aliud est, quam quod intellectus non habet aliquam formam in actu nec in potentia proxima.

(323) Sed ego instavi ei dubium: Descenderet a cathedra. Nam hoc, quod est non habere aliquam formam in actu, est ipsa praeparatio et non est aliquod proprium ipsi subiecto distinctum ab ipsa praeparatione. Ideo aliter ego sentio in hoc. Ego dico, quod tale proprium ipsi subiecto est aliquod positivum, et est, quod intellectus recipit omnes formas materiales; et ex hoc concludimus, quod ipse est privatus omni forma materiali, ut patet in textu commenti 4. Et ex hoc, quod intellectus est privatus, cognoscitur natura intellectus in textu commenti 3, cum diximus: “Nullam habet naturam, nisi quia possibilis est vocatus.”

(324) Sequitur: Et cum subiectum ipsius praeparationis. Hic Commentator ostendit, quod illa positio fuit ficta solum ab ipso Alexandro; unde nullus Peripateticorum imitatus est eam. Et dixit Commentator: Et si istud non esset; id est dato, quod ista non fuisset opinio Aristotelis, quia posset dicere Alexander: ‘Licet haec non fuerit opinio Aristotelis, quam ego teneo’, tamen propter hoc non sequitur, quin sit vera, ex dixit Commentator, quod, etiam quodsi numquam fuisset Aristotelis, semper ista opinio Alexandri esset falsa; nam non est dubium, quin ista fuerit opinio Aristotelis, quam Commentator insequitur. Et dicit Commentator: Omnes enim opinantes; id est omnes loquentes de natura intellectus tenent istam viam, quia credunt ipsam esse Aristotelis. Et dicit, quod ista materia de intellectu adeo est difficilis, quod nullus potuit attingere ad hanc subtilitatem nisi solus Aristoteles. Et hic Commentator dicit magnam laudem de Aristotele.

(325) In postremo versu commenti dicit, quod Alpharabius, qui fuit vir magnus, insecutus est Alexandrum; credit enim, quod anima intellectiva sit corruptibilis et quod non datur illa continuitas intellectus agentis cum possibili, sed nostra felicitas consistit in speculatione, quam nunc habemus, sicut Plato et Aristoteles habuerunt. Et dicit, quod haec etiam fuit opinio Alexandri, videlicet quod non datur intellectus adeptus, et postea subdit, quod Avempeche exposuit sermonem eius, scilicet Alexandri, et dixit, quod opinio Alexandri est omnium Peripateticorum, id est quod detur continuatio intellectus agentis cum possibili. Et dicit Commentator, quod forte ista est una causa, quod philosophi sunt corrupti in hoc tempore, quia unus dicit unam rem et alius alteram rem; unde Alpharabius dixit de mente Alexandri non dari continuationem, et Avempeche de mente eiusdem dixit oppositum. Et etiam hoc, videlicet quare philosophi nostri temporis habent mores corruptos, habet plures alias causas, quas videas in prologo Ethicorum.

 

 

15

 

(326) Praesens commentum in duas secatur: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Et etiam est intellectum. Et in hac parte duo facit: Primo proponit conclusionem, quam intendit, secundo probat illam. Ibi secunda Deinde dedit demonstrationem super hoc. Ratio ista formatur per syllogismum hypotheticum destructivum: Si intellectus intelligit se ipsum, aut hoc est per suam essentiam aut hoc est per speciem superadditam; sed neutrum potest dari; ergo minor probatur.

(327) Quantum ad primam partem sui probatur, quod intellectus non intelligat se per suam essentiam, per syllogismum hypotheticum destructivum: Si intellectus intelligeret se per suam essentiam, sua scientia esset idem cum eo; sed hoc est impossibile, quia tunc semper se ipsum intelligeret; ergo et cetera. Quod hoc sequatur, probatur, quia in abstractis a materia idem est intelligens et intellectum. Falsitas consequentis ostenditur, quia, si intellectus ita se haberet, quod sua scientia esset idem cum sua essentia, semper se intelligeret, quia sua essentia semper est ei praesens.

(328) Thomas vero et Themistius aliter exponunt istum locum, et quasi reddit in idem.

 

 

16

 

(329) Praesens commentum in duas secatur: Primo abbreviat, secundo exponit. Ibi secunda Et hoc intendebat, cum dixit. Et haec in duas: Primo exponit textum, secundo iterum abbreviat. Secunda ibi Et hoc est complementum. Unde Commentatorin hoc commento saepe idem repetit, et est verbosus. Nota hic, quomodo per speciem alienam deveniat intellectus in cognitionem ipsius, quia hoc non facit per discursum, ut quidam reputant. Nam si anima sensitiva cognoscit se sentire absque discursu, licet per aliam et aliam vietutem sentiat, et sentiat se sentire, a fortiori intellectus poterit se intelligere absque discursu. Nam unaquaeque species intelligibilis est apta ducere intellectum in cognitionem sui. Quare et cetera.

 

 

17

 

(330) In textu commenti 17 Philosophus et Commentator probant dari intellectum agentem, quia, sicut in rebus naturalibus datur agens et patiens et factum, ita in natura intellectuali datur intellectus possibilis et agens et intellectus speculativus, qui est factus. Commentum autem secatur in duas partes, et patet.

 

 

18

 

(331) Praesens commentum in duas secatur: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Oportet. Pars expositiva in duas secatur: In prima describit intellectum agentem, in secunda declarat per exemplum. Ibi secunda Deinde dixit: quia est quasi lux. Et haec pars in duas secatur: In prima declarat exemplum, in secunda digreditur. Secunda ibi Et fuit necesse attribuere et cetera. Prima adhuc in duas: In prima facit, quod dictum est, in secunda accommodat sententiam textui. Ibi secunda Et quia haec intentio cogens.

(332) Nota hic unum contra Ioannem Gandavensem, qui posuit, quod solum phantasma movet intellectum possibilem producendo speciem in eo, sed intellectus agens ponitur secundum ipsum pro intellectione causanda.

(333) Hic Commentator dicit oppositum; nam phantasma solum non potest movere intellectum; quare et cetera. Idem habet Commentator VII Metaphysicae 31: “Separatum a materia fit a separato a materia.”

(334) Sequitur: Et fuit necesse. Ista est pars digressiva, in qua Commentator ponit tres conclusiones de intellectu agente. Secunda ibi Et cum invenimus nos agere. Tertia ibi Et intellectus, qui est abstrahere. Prima conclusio talis est: Operatio intellectus agentis, quae est creare intellecta et transferre res de ordine in ordinem, et operatio intellectus possibilis, quae est recipere intellectionem, sunt nostrae operationes. Ista conclusio sic probatur: Illa operatio est nostra, quae est redacta ad nostrum arbitrium et ad nostram voluntatem; sed operatio intellectus agentis et possibilis sunt huiusmodi, quia intelligimus, cum volumus, et abstrahimus, cum volumus; ergo et cetera.

(335) Nota hic, quod dicit Commentator, quod operatio intellectus agentis est transferre res de ordine in ordinem, id est de ordine materiali in ordinem immaterialem, de esse signato et extenso ad esse inextensum et universale. Unde propter hoc dixit beatus Thomas, quod non oportet in anima sensitiva ponere sensum agentem, quia ibi non est translatio de ordine in ordinem, quia, licet species habeat esse spirituale, tamen non est omnino abstracta a condicionibus materiae, quia species sensibilis in sensu habet esse extensum et est quanta.

(336) Sequitur: Et cum invenimus. Ista est secunda conclusio, et est, quod intellectus agens et possibilis sunt formae hominis. Quae conclusio sic probatur: Unumquodque operatur per propriam formam; sed operatio intellectus agentis et possibilis sunt propriae homini, ut patuit ex prima conclusione; ergo sequitur, quod intellectus agens et possibilis sunt formae hominis – assistentes: supple tu.

(337) Sequitur tertia conclusio: Et intellectus, qui est abstrahere. Quae talis est: Intellectus agens prius applicatur nobis quam intellectus possibilis. Quae conclusio sic probatur: Agens est prius natura passivo; nam cum intellectus agens et possibilis ita se habeant, quod unus est agens et alter est patiens, prius natura applicabitur nobis intellectus agens quam intellectus possibilis. Pro quo nota, ne incidas in errorem, quod duae sunt operationes intellectus agentis, ut patet in 36 huius III: Prima est creare intellecta et illustrare phantasmata, alia est, quod continuatur nobis in fine, quando unitur intellectui possibili ut forma. Commentator: Quando dicitur hic, quod prius applicatur nobis intellectus agens, debet intelligi quantum ad primam operationem, quae est illustrare phantasmata.

(338) Et Alexander. Hic Commentator recitat opinionem Alexandri dicens, quod rectius descripsit intellectum per agere quam per pati; nam quantum ad pati intellectus convenit cum sensu – nam secundum Alexandrum omnes virtutes sensitivae sunt virtutes passivae –, et ideo melius est describere aliquid per illud, quod est sibi proprium et per quod differt ab alio, non per illud, quod est commune illi et alteri; et ideo cum intellectus distinguatur a sensu per agere et non per pati, ideo et cetera. Sed Commentator reprehendit Alexandrum; nam pati intellectus et sensus non sunt unius rationis univoce, quia illud est signate, hoc vero universaliter; ideo non omnino conveniunt intellectus et sensus in ipsa passione.

(339) Nota hic expresse contra Ioannem, qui posuit intellectum agentem propter intellectionem causandam solum poni, sed propter causandam speciem intelligibilem dixit solum phantasma sufficere. Sed hoc est de directo contra Commentatorem hic, quia inquit, quod, si daretur universale Platonicum abstractum a materia omnino, non oporteret ponere intellectum agentem. Sed dubitatur hic, quia videtur, quod datis ideis Platonicis adhuc indigemus intellectu agente, quia non essent magis abstractae, quam nunc sunt angeli et substantiae separatae, et tamen patet, quod ad intellectionem substantiarum separatarum indigemus intellectu agente, ergo a pari de ideis. Super hoc vos considerabitis.

 

 

19

 

(340) Praesens commentum in duas secatur: Primo ostendit, secundo exponit. Ibi secunda Et dixit: Et iste intellectus. Nota hic unum dubium contra Commentatorem, quia Philosophus demonstravit intellectum agentem esse, qui est pars ipsius animae; nam in 27 II De anima dixit, quod artifex non demonstrat subiectum, neque partes substantias sui subiecti esse. Pars autem expositiva in duas secatur: In prima narrat, in secunda probat ibi circa medium commenti Et cum notificavit, quod intellectus agens. Prima adhuc in duas: In prima ponit ea, in quibus intellectus agens et possibilis conveniunt, in secunda ponit ea, in quibus differunt. Ibi secunda Et cum narravit ea, in quibus conveniunt. Et haec pars in duas secatur: In prima continuat, in secunda exponit. Ibi secunda Et dixit: Et est in substantia sua actio.

(341)  Nota, quod hoc dupliciter exponi potest: Intellectus agens est in substantia sua actio, id est tantum agit et non recipit, sed intellectus possibilis agit et recipit; vel aliter intellectus agens est pura actio, id est essentialiter est actus, quia actus non recipit.

(342) Nota etiam, quod dicit Commentator: Intellectus agens nihil intelligit ex his, quae sunt hic, quod hoc potest tripliciter exponi: primo, quia non intelligit ista generabilia et corruptibilia, et haec expositio ascribitur Themistio; sed haec expositio non est Peripatetica nec etiam Themistii, ut patet III De anima 28, 29, ubi probat, quod nos sumus intellectus agens.

(343) Nihil intelligit ex eis, quae sunt hic, quia videlicet non intelligit singularia; nam illud, quod intelligit singularia, quoquomodo recipit, quia virtus cognoscens singularia dependet a sensu, sicut est de intellectu possibili. Unde est opinio Peripateticorum, quod nulla intelligentia abstracta a materia intelligit singularia, ut patet a Commentatore in De somno et vigilia, ubi habet, quod accidit intellectui nostro, quod singularia intelligat. Et Avicenna propter hoc posuit in caelo animam imaginativam, quia vidit, quod intelligentiae singularia cognoscere non possunt.

(344) Vel aliter et tertio exponunt intellectus agens nihil intelligit ex eis, quae sunt hic, quia non intelligit recipiendo, sed per essentiam. Et ista tertia coincidit cum secunda, et utraque est bona. Tamen secunda magis placet quam prima.

(345) Et fuit necesse. Hic Commentator probat, quod intellectus agens sit immaterialis, secundo convertit se contra Alexandrum. Secunda ibi Quae igitur est differentia inter has duas demonstrationes. Quantum ad primum Commentator format istam rationem: Si intellectus agens esset materialis, vel non crearet omnes formas vel, si crearet omnes formas materiales, crearet se ipsum; sed utrumque est inconveniens; ergo et cetera. Nam si intellectus non crearet omnes formas materiales de potentia intellectis actu intellecta, sequeretur, quod omnes formae materiales non intelligerentur, quod est falsum; nam non possunt intelligi, nisi sunt abstractae a materia.

(346) Si vero dicas secundum, quod intellectus agens creat omnes formas materiales, cum ipse etiam sit forma materialis, crearet ergo se ipsum et extraheret se ipsum a materia, et tunc idem esset movens et motum, quod est magis inconveniens.

(347) Et dicit Commentator: Et similiter tunc intellectus agens intelligeret se; itaque Commentator ducit ad hoc tamquam ad inconveniens, quod intellectus agens se ipsum intelligat. Sed hoc non est inconveniens, cum de facto se ipsum semper intelligit. Respondetur, quod inconveniens est se ipsum intelligere ex suppositione posita, videlicet si est materialis. Nam ponere intellectum agentem esse materialem et se ipsum itelligere, hoc est impossibile, quia tunc idem esse movens et motum. Unde ratio est ad hominem.

(348) Quae igitur est differentia. Hic Commentator apostrophat se contra Alexandrum, et dividitur in duas partes: In prima facit, quod dictum est, in secunda format novam rationem ad probandum intellectum possibilem esse immaterialem contra Alexandrum. Secunda ibi Et possumus scire. Et dicit, quod ista ratio fuit Avicennae, per quam probavit, quod intellectus materialis fuerit immixtus, et sic formatur: Omnis virtus comprehendens infinita est immaterialis; sed intellectus est huiusmodi; ergo et cetera. Maior est manifesta, quia virtus materialis et sensitiva non possunt infinita apprehendere, quia apprehendunt cum hic et nunc, ut patet etiam ex VIII Physicorum, quod virtus materialis non potest movere per tempus infinitum, sed intellectus possibilis cognoscit infinita in propositione universali, ut patet. Et si dicitur, quod infinitum est ignotum, verum est in actu, sed in potentia potest cognosci infinitum.

(349) Sequitur: Avempeche autem videtur. Hic Commentator dat responsionem Avempechis ad hanc rationem, secundo eam impugnat. Ibi secunda Et non est ita; iudicium tuum. Responsio autem Avempechis erat, quod nos cognoscimus per intellectum agentem infinita in potentia in propositione universali et non per intellectum possibilem; et sic bene ipse concessit dari intellectum agentem, qui esset immaterialis, non tamen intellectum possibilem. Et sic etiam dicebat Alexander, qui fuit eiusdem opinionis quantum ad hoc.

(350) Sequitur: Et non est ita. Hic impugnat responsionem Avempechis; nam iudicare et distinguere non attribuuntur agenti, sed intellectui possibili, ut patet per Philosophum in principio hic commenti 3, ubi dixit: De parte autem animae, qua anima cognoscit et sapit, ubi loquitur de intellectu possibili. Et ideo male dixit Avempeche, quod nos cognoscimus infinita per propositionem universalem mediante intellectu agente.

(351) Sequitur: Et cum notificavit. Hic Commentator probat, quod intellectus agens sit actio tantum et intellectus possibilis sit actio et passio. Pro quo adverte, quod hoc potest dupliciter intelligi: uno modo, sicut intellexit Scotus in Quolibetis quaestione 13, quod intellectus possibilis quantum ad receptionem speciei intelligibilis est in potentia passiva, sed postquam fuit informatus specie intelligibili, fit in potentia activa ad discurrendum; vel forte sumpsit actionem pro actu, id est intellectus possibilis quandoque est in potentia et quandoque est in actu. Et hoc magis placet.

(352) Sed dubitatur, quomodo valeat ista probatio Aristotelis: Intellectus agens ideo est actio tantum, quia agens est praestantius passivo. Respondetur, quod valet pro tanto: Nam ex quo intellectus possibilis sit in potentia, et intellectus agens, ex quo est praestantior intellectu possibili, quia agens est praestantius passivo, et cum nobiliori agenti attribuatur nobilior entitatis gradus, cum intellectus possibilis sit in potentia, intellectus ergo agens erit in actu, quia actus est nobilior potentia.

(353) Sed contra hoc arguitur, quia, licet ex hac ratione sequatur, quod intellectus agens sit actio vel actus, non tamen sequitur ex hoc, quod sit purus actus. Respondetur, quod sequitur ipsum esse purum actum non solum ex hac ratione, videlicet quia agens est praestantius passivo, sed ex ista una cum aliis supra dictis; nam superius dixerat, quod intellectus agens nihil intelligit ex his, quae sunt hic; ideo relinquitur, quod sit purus actus.

(354) Item dubitatur, quomodo ista ratio, per quam Commentator probat et Philosophus, quod intellectus agens est purus actus ex hoc, quod agens est praestantius passivo, sit data per causam finalem, sicut ipse dixit. Respondetur, quod pro tanto dicitur, quod sit per causam finalem, quia procedit per immediatam suam operationem, quae est facere de potentia intellectis actu intellecta.

(355) Sequitur: Et ideo opinandum est secundum Aristotelem. In hac parte Commentator infert quaedam de intellectu possibili et agente, et dividitur in duas. Secunda ibi O Alexander, si hoc nomen intellectus. Prima in duas secatur: In prima dicit quaedam de intellectu possibili, in secunda quaedam de intellectu agente et possibili. Secunda ibi Et quemadmodum intellectui agenti. In prima adhuc duo facit: In prima proponit, in secunda format rationem. Ibi secunda Actio enim est eius diminuta.

(356) Quantum spectat ad primum, dicit, quod intellectus possibilis est ultimus in genere entium abstractorum. Sequitur probatio: Actio enim eius est et cetera. Et haec ratio sic formatur: Illa substantia est imperfectissima in aliqo ordine, quae habet imperfectissimam operationem; sed intellectus in ordine intelligentiarum habet operationem imperfectissimam; ergo et cetera. Maior est nota per causam finalem vel a posteriori; nam ex operatione arguimus essentiam substantiarum, IX Metaphysicae 7. Minor autem patet, quia unaquaeque intelligentia est actus; sed intellectus possibilis est potentia; et ideo est sua operatio imperfecta; vel secundum Scotum, quia omnes aliae intelligentiae sunt activae tantum et sua operatio est actio tantum; sed operatio intellectus possibilis est actio et passio. Et dicit Commentator: non quia est aliud, per quod differat iste intellectus ab intellectu agente, nisi per hanc intentionem. Tu debes hoc intelligere quantum ad nostram cognitionem, quae est a posteriori; nos enim non cognoscimus diversitatem inter intellectum agentem et possibilem nisi per diversitatem suarum operationum; nam etiam distinguuntur per suas essentias et non solum per operationes.

(357) Sequitur: Et quemadmodum intellectui agenti. Hic Commentator ad bonitatem doctrinae comparat intellectum agentem intellectui possibili quantum ad novam operationem. Et haec pars in duas secatur: Nam in prima comparat quantum ad ea, in quibus conveniunt, in secunda comparat quantum ad ea, in quibus differunt. Secunda ibi Sed differunt tantum in hoc. Quantum ad primum dicit, quod, sicut intellectus agens quandoque agit in phantasmata quantum ad facere de potentia intellectis actu intellecta et quandoque non, sic possibilis quandoque intelligit et recipit et quandoque non – per respectum ad Sortem et Platonem.

(358) Sequitur: sed differunt. Hic ponit differentiam, quia iudicare est “in capitulo perfectionis iudicis”, id est: est subiective in intellectu ipso possibili, qui iudicat. Sed actio intellectus agentis non est subiective in ipso, sed subiective in intellectu possibili, quia actio recipitur in passivo; similiter illustratio phantasmatum, quae est actio intellectus agentis, subiective non est in intellectu agente, sed in ipso phantasmate, sed quantum ad effectum est in intellectu possibili. Et nisi hoc esset, nulla esset differentia, quia essentiae rerum distinguuntur per operationes ipsarum IX Metaphysicae 9. Et hic tu adverte contra tenentes ad mentem Commentatoris intellectum agentem et possibilem esse idem realiter et quod intellectus possibilis non recipit, quia dicit Commentator, quod iudicium est de perfectione iudicis.

(359) Sequitur: O Alexander et cetera. In qua Commentator se apologat contra Alexandrum.

(360) Sequitur: Et scientia in actu idem est cum re. In hac parte Commentator exponit ultima verba textus et vult, quod Philosophus exprimat quoddam proprium intellectui agenti, quia scientia eius est eadem cum sua substantia, sed scientia intellectus possibilis non est eadem cum sua substantia. Ratio est, quia intellectus agens primo intelligit suam essentiam, secundario vero ista inferiora, ut relucent in eo. Sed intellectus possibilis primo intelligit ista materialia, secundario intelligit se. Et quia materialia sunt intellecta in potentia, ideo scientia non est eadem realiter cum intellectu possibili, e contra vero, quia res non est eadem cum ipso et cetera.

 

 

20

 

(361) Praesens commentum in duas secatur, in prooemialem et executivam. Secunda ibi Potest enim intelligi secundum Alexandrum. In prima facit auditorem docilem. Secunda pars in duas secatur: In prima ponit tres expositiones istius textus, in secunda istas comparat ad invicem. Secunda ibi Et debes scire. Prima dividitur in tres iuxta tres expositiones, quas ponit. Secunda ibi Themistius autem intelligit per ‘intellectum’. Tertia ibi Nos autem cum viderimus opinionem Alexandri et Themistii.

(362) Quantum ad primam opinionem Alexandri est sciendum, quod Alexander per ‘intellectum in potentia’ intelligit ipsam praeparationem existentem in ipsa cogitativa, quae est intellectus materialis secundum Alexandrum, et talis est prior tempore in unoquoque homine, quod applicetur sibi intellectus agens respectu Sortis et Platonis.

(363) Et cum dixit: Neque quandoque intelligit et quandoque non. Ista est secunda pars istius opinionis, in qua Alexander exponebat hoc dictum Aristotelis et dixit, quod intelligitur de intellectu agente. Et quando etiam Philosophus dixit, quod iste intellectus abstractus solus est immortalis, hoc exposuit ipse Alexander de intellectu agente, quando erit nobis applicatus ut forma in fine, quia Alexander, ut patebit in commento 36, posuerit intellectum adeptum.

(364) Sequitur: Deinde dixit: Et non rememoramur post mortem. Ista est tertia pars istius opinionis, in qua Alexander exposuit tertium dictum Aristotelis et dixit, quod hoc intelligitur de intellectu agente, quia potest contingere quaestio, quia nos, cum in fine intelligamus per substantiam intellectus agentis, qui est aeternus, non reminiscamur post mortem, quia videtur, quod debemus reminisci; et dixit, quod hoc ideo est, quia intellectus agens unitur nobis ut forma mediante intellectu materiali, qui est corruptibilis secundum Alexandrum.

(365) Themistius vero. Ista est secunda pars principalis, in qua narrat opinionem et expositionem Themistii, et haec dividitur in tres iuxta tres propositiones ab Aristotele in textu positas. Secunda ibi incipit: Et cum dixit: Et non quandoque intelligit et quandoque non. Tertia ibi Sed cum dixit: Et non rememoramur.

(366) Quantum ad primum dicit, quod Themistius exposuit per ‘intellectum in potentia’ intellectum possibilem, qui est a materia separatus. Et quando Aristoteles in textu commenti 19 fecit comparationem intellectus possibilis cum alio intellectu, per illum intellectum, cui facta fuit comparatio, intellexit intellectum agentem, secundum quod copulatur cum intellectu possibili, et talis intellectus agens est intellectus speculativus secundum ipsum Themistium.

(367) Et cum dixit: Et non quandoque intelligit et quandoque non. Ista est secunda pars secundae propositionis positae in textu, et dicit, quod Philosophus intelligit per ‘intellectum, qui non quandoque intelligit et quandoque non’ intellectum agentem, secundum quod non tangit intellectum materialem; verbi gratia secundum Themistium prius est in potentia ad intelligendum, quam actualiter intelligat, et ideo intellectus agens per respectum ad Sortem et Platonem dicitur quandoque intelligere et quandoque non. Isto modo exponit. Et quando dixit Philosophus, quod est abstractus et immortalis, intellexit intellectum speculativum, qui est aeternus secundum Themistium. Sed adverte tu, quod Commentator somniavit illa, quae hic imponit Themistio! Nam in III De anima capitulo 19 et 28 Themistius, ubi loquitur de hac materia, non dicit haec, quae Commentator sibi attribuit.

(368) Sequitur: Et cum dixit: Et non rememoramur. Ista est tertia pars, in qua exponit tertium dictum iuxta tertiam propositionem Philosophi. Dicit, quod ista dubitatio intelligitur de intellectu agente, secundum quod est forma nobis, id est de intellectu speculativo, qui secundum ipsum Themistium quantum ad aliud, videlicet quantum ad hoc, quod dixit, quod quaestio ista – quare non reminiscimur post mortem – intelligitur de intellectu speculativo. Et melius sensit in hoc Themistius quam Alexander, qui exposuit hoc de intellectu agente, prout est adeptus.

(369) Nota de scientia, quae acquiritur per disciplinam, et scientiam, quam habemus per intellectum adeptum: Sunt aequivocae, id est analogicae; nam prima habetur per discursum, secunda non, sed est, cum per substantiam huius agentis intuitive omnia videmus. Dicit autem Commentator, quod ista quaestio non intelligitur nisi de intellectu speculativo.

(370) Et testatur super omnia ista. Hic Commentator confirmat opinionem Themistii per Philosophum I De anima 65, ubi Philosophus movit quaestionem, quam hic movet, et dixit solvendo, quod intellectus non est corruptibilis, quia in senectute debilitaretur in sua operatione. Quod est contra experimentum. Videmus enim, quod senes sunt prudentiores iunioribus. Dixit autem, quod distinctio et amor non sunt esse illius, cuius est hoc, secundum quod est eius, id est amores et huiusmodi passiones non sunt intellectus, sed ipsius cogitativae, cui applicatur intellectus possibilis; et ideo, cum ipsa cogitativa corrumpitur, non rememoramur post mortem. Et dicit Commentator in fine istius opinionis, quod Themistius vocat intellectum possibilem “ipsam cogitativam”, et sic etiam Philosophus secundum Themistium intellexit. Et dicit, quod pro tanto ipsa cogitativa dicitur ‘intellectus’, quia habet aliquam rationem: Est enim ratio particularis, quia auscultat ad concedendum illud, quod respicit anima rationalis, id est cogitativa ipsa est ministra intellectus possibilis, ideo dicitur etiam ipsa intellectus particularis, quia etiam particulariter discurrit.

(371) Sequitur tertia pars principalis: Nos autem cum viderimus. Et est expositio ipsius Averrois, et prima facie in duas secatur: in partem prooemialem et executivam. Ibi secunda Quoniam autem verba eius. Et haec in duas secatur iuxta duas expositiones, quas ponit. Secunda ibi Et potest exponi alio modo. Prima in tres secatur iuxta tres propositiones in textu positas a Philosopho. Secunda ibi Et cum dixit: Neque est quandoque intelligens et quandoque non. Tertia ibi Et non rememoramur post mortem. Prima in duas secatur: Primo Commentator exponit textum commenti 19, secundo exponit illum textum 20. Ibi secunda Et cum dixit: Et quod est in potentia, est prius tempore individuo. Et haec pars in duas secatur. Secunda ibi Et cum dixit: Universaliter autem non est neque in tempore. Et in hac parte Commentator dicit, quod intellectus possibilis, cum abstracte fuerit acceptus in se, non per comparationem ad individuum, est posterior natura intellectu agente omnibus modis posterioritatis. Non intelligas hoc abstracte, quia intellectus possibilis non est posterior tempore intellectu agente, sed omnibus modis posterioritatis, videlicet quoad naturam et secundum perfectionem et originem.

(372) Sequitur secunda pars: Et cum dixit: Et non quandoque intelligit, quandoque non. In ista parte secunda Commentator exponit secundam propositionem in textu positam, et dividitur in duas: In prima disputat, de quo intellectu loquatur hic Philosophus, in secunda adaptat suam expositionem in textu positam. Ibi secunda Et secundum hoc, quod dixit. Quantum ad primum scias, quod ista disputatio est grammaticalis. Et haec pars in duas secatur iuxta duas expositiones, quas ponit. Ibi secunda Et forte innuit, id est intellectus materialis informatus speciebus intelligibilibus est immortalis. Quodsi tu dicas: “Contra”, quia intellectus speculativus, ut supra dixit Commentator, est corruptibilis, respondetur ad hoc, quod intellectus speculativus est immortalis secundum suam essentiam, et ideo Philosophus addit illam particulam tantum, cum dixit: Et est abstractus, illud, quod est tantum, id est intellectus secundum suam essentiam est immortalis.

(373) Sequitur: Et universaliter, quando quis intuebitur. In hac parte parum a proposito Commentator digreditur ostendendo, quod anima intellectiva aliquo modo est una et aliquo modo plures. Sed hic dubitatur de continuatione huius litterae, quomodo videlicet potest continuari haec littera in commento et ad quod propositum Commentator dicit hoc. Respondetur, quod, quia superius diximus, quod ex intellectu agente et possibili fit unum sicut ex materia et forma, et quia alibi diximus, quod intellectus agens et intellectus possibilis sunt duo, ad removendum igitur hanc contradictionem Commentator declarat hic, quomodo sunt unum et quomodo sunt duo. Et haec pars dividitur in duas: In prima facit, quod dictum est, in secunda assimulat intellectum igni ex auctoritate Alexandri. Ibi secunda Et quam bene assimulat. Et haec pars in tres secatur: In prima facit, quod dictum est, in secunda exponit verba Philosophi, in tertia invehitur contra Themistium. Ibi secunda Et secundum hoc erit sermo et cetera. Tertia ibi Et ideo non est recte uti in doctrina. Et haec in duas: Primo facit, quod dictum est, secundo dat multiplex significatum huius nominis ‘intellectus’. Secunda ibi hoc nomen igitur ‘intellectus’.

(374) Sequitur: Et debes scire, quod nulla differentia est. Haec est tertia pars principalis huius commenti, in qua comparat istas expositiones ad invicem secundum communia, in quibus conveniunt, et secundum propria, in quibus differunt. Et haec pars in duas secatur: In prima facit, quod dictum est, in secunda ponit quaedam documenta. Ibi secunda Et debes scire, quod usus et exercitium. Prima pars in duas: In prima facit, quod dictum est, in secunda facit epilogum dictorum. Ibi secunda Considera igitur hoc, quoniam et cetera. Prima in tres: In prima ponit proprium opinionis Platonis, in secunda ponit proprium opinionis Themistii, in tertia ponit proprium sibi ipsi. Ibi secunda Themistius autem dixit. Tertia ibi Nos autem opinamur.

(375) Adverte hic unum contra pharmacopolas et somniantes in via Averrois et contra de novo incipientes philosophari. Nam isti tenent ad mentem Commentatoris, quod intellectus possibilis nihil recipiat de novo, sed est receptio spiritualis secundum similitudinem, et non est vera receptio, sicut tenuit Themistius; sed manifestum est, quod hoc de directo contradicit Commentatori in hoc loco, ubi deridet Themistium sic opinantem. Dicit enim: Et secundum opinionem Themistii non indigetur in istis intelligentiis nisi ad ponendum intellectum materialem tantum aut materialem et agentem secundum modum similitudinis; ubi enim non est vera generatio, non est agens. Quid clarius, bone deus, contra illos ad intentionem Commentatoris illud opinantes? Nam si Commentator teneret intellectum non recipere de novo, in quo igitur discreparet a Themistio aut in quo ipsum derideret?

(376) Et debes scire. In hac parte ponit Commentator quaedam documenta. Et haec pars in tres secatur iuxta tria documenta, quae ponit. Ibi secunda Et si non, contingeret, ut virtus, quae est in nobis. Ibi tertia Et per illum intellectum, quem vocavit Aristoteles. Nota circa illud, quod dicit: Illud enim, quod dicit opinans in responsione de intellectu agente, dicimus nos in responsione de intellectu materiali, id est, sicut Alexander concedit intellectum agentem, ex quo agit omnes formas, ideo esse immateriale, sic etiam dicimus nos, quod intellectus possibilis, ex quo recipit omnes formas materiales, est immaterialis. Nota etiam circa illud, quod dixit, quod per hunc intellectum diversificantur homines in quattuor virtutibus dictis in Topicis, intelligitur de quattuor generibus probabilium, quae enumeravit Philosophus VIII Topicorum, cum dixit, quod probabile est, quod videtur omnibus aut pluribus aut sapientibus, et his: aut pluribus aut omnibus aut maxime notis.

 

 

31

 

(377) In textu 31, ubi habet textus Commentatoris in calce: Quemadmodum in esse est idem, ita in definitione, per “esse” intelligit ‘sensum’ et per “definitionem” intelligit ‘intellectum’. Et nota: In commento ibi quoniam, sicut in esse est unum tripliciter Commentator exponit haec verba. Secunda ibi Et potest intelligi sic. Tertia ibi Et potest intelligi sic. Secunda expositio quasi est eadem cum prima et solum differt, quia prima procedit solum de differentia, secunda procedit et de differentia et de similitudine.

 

 

32

 

(378) Nota, quod Commentator dicit, quod figura et qualitas considerationis debet esse una eadem apud virtutem sensibilem et rationalem in rebus contrariis et rebus diversis genere! Ubi nota, ut habetur X Metaphysicae: Contraria et diversa differunt, quia proprie contraria sunt eiusdem generis, sed diversa sunt diversorum generum. Et hoc commentum in duas partes secatur iuxta duo, quae facit Philosophus in littera: In prima declarat, quomodo comprehenduntur contraria, in secunda, quomodo comprehenduntur diversa. Ibi secunda Et cum declaravit, quod dispositio earum in comprehendendo.

(379) Adverte, ut dicit Commentator hic, quod Philosophus hic arguit a commutata proportione et arguit sic: Sicut se habet album ad nigrum, ita se habet species albi ad speciem nigri; ergo si album et nigrum ab una virtute comprehenduntur, species albi et species nigri ab eadem virtute comprehenduntur.

(380) Sed est hic dubium, quia non videtur, quod iste modus arguendi sit a commutata proportione, quia sic debet argui: Sicut se habet primus ad secundum, sic tertius ad quartum, et tunc arguimus, quod, sicut se habet primus ad tertium, sic secundus ad quartum per commutatam proportionem. Modo Philosophus non sic arguit in proposito; non enim arguit a primo ad tertium et a secundo ad quartum; ergo et cetera.

(381) Ad hoc respondetur, quod, ut mihi videtur, Philosophus sic arguit, quod, sicut se habet album ad nigrum – et hoc est unus terminus –, ita se habet species albi ad speciem nigri – et hoc est secundus terminus –; igitur si album et nigrum ab una virtute comprehenduntur – hoc est tertius terminus –, sic species albi et nigri ab una virtute comprehenduntur – et hoc est quartus terminus. Et sic patet, quod arguimus a primo ad tertium et a secundo ad quartum per commutatam proportionem, ut patet. Et iste est bonus modus arguendi, quia ex opposito consequentis cum minori sequitur oppositum maioris seu antecedentis. Nam da tu, quod species albi et nigri non comprehendantur ab una virtute, quod est oppositum consequentis, et tamen, quod album et nigrum ab una virtute comprehendantur, quod fuit minor, tunc his stantibus sequitur, quod non ita se habet album et nigrum, sicut species albi et species nigri, quod est oppositum antecedentis; quare et cetera.

 

 

33

 

(382) In 33 nota: Praesens commentum in duas secatur: Primo exponit, secundo digreditur. Secunda ibi Et innuit per hunc modum. In prima duo facit: Primo declarat, quod, sicut est in intellectu speculativo respectu speculabilium, ita est in intellectu practico respectu operabilium; in secunda declarat quandam dispositionem ipsius intellectus. Ibi secunda Et dixit: Et quandoque movetur.

(383) Adverte etiam, quod dat duas expositiones super isto verbo commune enim est, quod res movens est ignis. Ubi nota, quod li “commune” dupliciter exponi potest: Uno modo ignis est quid commune et inimicis, qui sunt extra civitatem, et illis, qui sunt in civitate, secundum tamen intentiones diversas, quia illi, qui sunt extra, considerant apponere ignem iuxta portam civitatis, ut possint ingredi, sed illi, qui sunt in civitate, intendunt exstinguere.

(384) Secunda expositio est ibi: Et potest intelligi, ubi ignis est quid commune, id est quoddam universale, ex quo plura consequuntur; nam inimicus intendit apponere ignem iuxta portam, ut comburatur et quod per eam ingrediatur et quod ingressus inimicos interficiat, quod istis interfectis bona ipsorum accipiat et vivat. Ecce, quomodo intentio et consideratio circa ignem est quid commune, ad quod plura alia sequuntur, ut patet.

(385) Sequitur: Et per hoc innuit, quomodo. Ista est pars digressiva et dividitur in duas: In prima notat ea, quae dicta sunt, in secunda excludit quosdam errores. Secunda ibi Et iam diximus, quod virtus cogitativa.

(386) Nota circa primum, quod possibile est, ut dicit hic Commentator, quod cogitativa cognoscat aliquod singulare, quod sensus exterior numquam in virtute vidit; nam cogitativa est in medio imaginativae et memorativae. Patet autem, quod in ipsa imaginativa stant et conservantur intentiones sensatae, puta species albi et species nigri; in memoria vero, quae est in posteriori ventriculo cerebri, reservantur species insensatae, puta species amicitiae et litis et iustitiae et huiusmodi; cogitativa autem stat in medio ventriculo cerebri, et officium suum est, ut dixit etiam Commentator in commento 3 vel 5, componere intentionem sensatam cum insensata; unde cogitativa accepit a capsula imaginativae intentionem sensatam et a capsula memoriae intentionem insensatam et componit eas ad invicem.

(387) Et secundum hoc potest contingere, quod cogitativa cognoscat aliquod singulare, quod numquam sensus exterior vidit, puta sicut contigit de quodam Teutonico, qui venit Patavium et cognovit magistrum Nicoletum in circulis disputantem, quem numquam viderat; unde est imaginandum, quod ipse audiverat, quod Nicoletus erat staturae parvae et quod erat sicut mus super farinam et quod erat coloris subnigri et huiusmodi, et sic postea cogitativa ipsius Teutonici, quam primum ei oblatus fuit Nicoletus, composuit intentionem sensatam, puta albedinis vel nigredinis, cum intentione insensata, et sic eum cognovit.

(388) Nota etiam unum, quod dicit Commentator, quod comprehensibilia humana dividuntur in duo, scilicet in comprehensibile, cuius principium est sensus, et comprehensibile, cuius principium est cognitio: quod iste locus iuxta expositionem praeceptoris sic habet intelligi, quia, quaecumque comprehenduntur ab homine, vel comprehenduntur per sensus exteriores vel per cogitativam adiutam ab imaginativa et rememorativa, sicut supra exposuimus; licet aliter dentur expositiones, ista magis quadrat dictis in hoc commento. Nota, quod ibi Commentator, et ex hoc declarabitur, postquam in secunda parte istius digressionis exclusit errores contingentes de ipsa cogitativa, hic ipse declarat veritatem rei, et haec pars de se est clara; quare et cetera.

 

 

34

 

(389) Adverte, quod circa ista verba et sunt in eodem genere, et in bono et in malo li “et” potest dupliciter exponi secundum Commenta­torem, videlicet copulative et expositive, ut sumatur “et” pro ‘id est’, et hanc secundam expositionem ponit Commentator ibi; et potest intelligi hoc, quod dixit “in bono et in malo”: ‘sunt in eodem genere, et in bono et in malo’, id est sunt in genere boni et mali.

 

 

35

 

(390) Nota, quod ibi littera nostra habet abstracte, littera Commentatoris habet negative.

 

 

36

 

(391) Praesens commentum in duas secatur: Primo exponit, secundo digreditur. Secunda ibi Oportet igitur prius perscrutari, utrum sit possibile. Prima pars in duas secatur: In prima ponit sententiam textus, in secunda Et dixit: Cum hoc, quod est abstractus a magnitudine. Pro quo adverte, quod intentio Philosophi in hoc textu est declarare, quomodo intellectus noster se habeat circa omnino abstracta a materia. Sed adverte, quod Commentator in introductione huius textus videtur peccare per fallaciam non causae ut causa. Nam sic introducit: Ex quo intellectus in actu fit ipsum intellectum in actu, est videndum in fine, numquid intellectus intelligat omnino abstracta a materia et magnitudine; modo videtur, quod ex hoc, quod intellectus in actu fit ipsum intellectum in actu, non videtur sequi hoc, quod debemus videre: an intellectus noster dependeat a materia et a magnitudine et omnino abstracta non dependeant nec a materia nec a magnitudine; et cum intellectus fiat ipsum intellectum secundum esse spiritualiter, non videtur, quod noster intellectus possit omnino abstracta intelligere, quia non videtur, quod illud, quod dependet a magnitudine, fiat illud, quod non dependet a magnitudine, et sic illud necessarium est satis ad propositum.

(392) Sequitur: Et dixit: Cum hoc, quod est abstractus. In hac parte Commentator vult textum exponere, et dividitur in duas: In prima ponit duas expositiones, in secunda comparat istas expositiones ad se invicem. Ibi secunda Et ista quaestio est alia a praedicta. Prima dividitur in duas iuxta duas expositiones, quas ipse ponit. Ibi secunda Et cecidit in alia littera vel scriptura loco. Prima expositio est, quod littera non iacet negative, ut sit sensus: ut videlicet intellectus noster cum hoc, quod est abstractus a magnitudine, possit abstracta a magnitudine comprehendere. Et dicit Commentator, quod, si littera est vera, debemus sic eam intelligere: utrum intellectus, qui est in nobis, potest intelligere res abstractas a materia, secundum quod sunt abstractae, non in comparatione ad alterum. Pro quo adverte, quod moderni sic exponunt istum locum, numquid intellectus noster secundum se potest intelligere entia abstracta non in comparatione ad alterum, id est non intelligendo ea per substantiam intellectus agentis.

(393) Sed magister aliter exponit, id est utrum intellectus noster secundum se potest intelligere substantias abstractas, videlicet per se et quiditative et intuitiva cognitione, non in comparatione ad alterum, id est via motus et via effectuum, quae est via discursiva; nam nullus dubitat, quin via motus nos possumus deum et intelligentias intelligere, sed quaestio est, utrum pro statu isto quiditative a nobis intelligi possunt.

(394) Sequitur: Et cecidit in alia scriptura. Ista est secunda expositio iuxta secundam litteram, quam invenit, et secundum hoc sensus quaestionis est, utrum intellectus essendo in corpore et non separatus a corpore potest abstracta omnino a corpore intelligere. Et quia ista secunda expositio videtur coincidere cum prima, ideo sequitur tertia pars ibi Et ista quaestio est alia a praedicta. In qua parte Commentator ponit differentiam inter primam expositionem et secundam et declarat hoc propter hoc, quod secunda quaestio supponit, quod quaerit prima, igitur una expositio non est alia; nam ista quaestio secunda iuxta secundam expositionem supponit, quod intellectus noster in se consideratus intelligat entia abstracta a materia, sed quaerit solum, utrum intellectus, ut est nobis applicatus, possit entia a magnitudine abstracta intelligere; sed prima quaestio sub prima expositione posita abstracte et simpliciter quaerit, an intellectus possit abstracta a materia intelligere; non enim supponit, quod supponit secunda, videlicet quod intellectus in se consideratus entia abstracta intelligat, sed quaerit abstracte, utrum intellectus in se consideratus potest intelligere.

(395) Et dicit Commentator, quod ista intentio est declarata a Themistio. Pro quo nota, quod Themistius in hoc III De anima declaravit, quod intellectus et in se et in nobis consideratus potest abstracta a materia intelligere. Sed Philosophus in hoc loco de hoc nihil dixit. Et ideo dicit Commentator, quod est maxima difficultas in hac materia, quia non habemus expressam determinationem Aristotelis in hac materia, et forte ipse determinavit in IV Ethicorum, ut infra dicam.

(396) Sequitur: Oportet igitur prius perscrutari. Ista est secunda pars digressiva huius commenti, et dividitur in duas: In prima facit prooemium, in secunda exsequitur. Secunda ibi Dicamus igitur, quod, qui ponit intellectum. Prima in duas: In prima facit auditorem docilem, in secunda facit attentum. Ibi secunda Et ista perscrutatio, quam intendit, est valde difficilis. In prima quidem facit auditorem docilem, pro quanto proponit ea, quae dicturus est; nam dicit se velle tractare utramque quaestionem, videlicet an intellectus in se potest comprehendere abstracta a materia, quae fuit prima quaestio, et an intellectus, ut est nobis applicatus, possit etiam abstracta a materia intelligere, quae fuit secunda quaestio. Et ideo supra Commentator accusavit Themistium de insufficientia, quia dixit, quod secunda quaestio fuit a Themistio discussa et prima quaestio ab ipso dimissa. Sed Commentator sufficienter tradidit.

(397) Sequitur: Et ista perscrutatio. Hic facit auditorem attentum, pro quanto rei difficultatem ostendit.

(398) Sequitur: Dicamus igitur, quod, qui ponit intellectum. Ista est pars executiva huius digressionis, et in duas dividitur: In prima narrat aliorum opiniones, in secunda ponit propriam opinionem. Ibi secunda Dicamus igitur: Quoniam aut intellectus existens in nobis. Prima pars dividitur in tres partes: In prima recitat opinionem Alexandri, in secunda recitat opinionem Themistii, in tertia opinionem Avempechis. Ibi secunda Et videmus etiam, quod sequitur ponentibus esse virtutem et cetera. Tertia ibi Avempeche autem loquebatur in hoc.

(399) Prima adhuc in duas: Primo facit rationem contra Alexandrum et omnes ponentes intellectum materialem esse corruptibilem, in secunda ponit rationem ipsius Alexandri. Ibi secunda Si igitur aliquis dixerit, quod illa et cetera. In prima adhuc duo facit: In prima proponit, in secunda exsequitur. Secunda ibi Intellectus enim debet esse intellectum omnibus modis. Quantum ad primum dicit, quod illi, qui ponunt intellectum materialem esse corruptibilem, non habent modum.

(400) Sequitur secunda: Si igitur possibile esset, quod et cetera. Suppositum autem tale est, quod intellectus debet esse intellectum omnibus modis, et maxime in rebus liberatis a materia. Sequitur: Si igitur. Hic stante isto supposito format talem rationem contra ponentes intellectum materialem esse generabilem et corruptibilem: Si intellectus materialis est generabilis et corruptibilis et intelligit substantias abstractas, sequeretur, quod natura contingens evaderet naturam necessariam, quod est impossibile, ut patet in calce I De caelo et in VIII Physicorum 79 et in XII Metaphysicae 41. Commentator autem tenet in virtute illius suppositi, quod intellectus sit intellectum omnibus modis, et ideo, si intellectus materialis, qui pro te est corruptibilis, o Alexander, intelligit substantias abstractas, fit ergo substantiae abstractae, quae sunt aeternae, et sic patet, quoniam natura contingens fieret necessaria et aeterna.

(401) Adverte hic, quod Ioannes de Ianundo III huius De anima 37 hic movet dubia duo: primo, quomodo habeat veritatem illud dictum seu suppositum Commentatoris, quod intellectus fit intellectum omnibus modis, quia hoc non videtur esse verum; nam si intellectus intelligit lapidem, patet, quod non fit lapis. Secundum dubium est circa rationem Commentatoris, quia non videtur sequi, quod, si intellectus est generabilis et corruptibilis et intelligit abstracta, quod propter hoc natura contingens fieret natura aeterna; nam patet instantia in simili: Certum est enim, quod visus fit ipsum visum, et tamen oculus videt solem, non tamen sequitur, quod oculus fiat aeternus.

(402) Ad primum illorum respondet Ioannes, quod illud suppositum, quod intellectus fit ipsum intellectum omnibus modis, inquit ipse, quod hoc intelligitur spiritualiter et non realiter; et sic patet solutio ad primum. Ad secundum respondet ipse, quod secus est de oculo et de intellectu, quia oculus recipit signate et cum condicionibus materiae, intellectus autem universaliter et abstracte recipit, et ideo, si intellectus intelligit etiam abstracta, tunc ista entia abstracta intelliguntur sine condicionibus materiae, et cum omne, quod recipitur, recipitur per modum recipientis, sequitur, quod intellectus, qui intelligit eas, scilicet possibilis, est abstractus, et pro te erat generabilis; ergo sequitur, quod natura contingens evaderet necessaria.

(403) Sed licet istae rationes Ioannis bonae sint, ut apparet, sunt tamen mihi aliqualiter suspectae: primo quidem quantum ad primum; solutio ista est insufficiens, quia Commentator dixit, quod intellectus fit intellectum omnibus modis, et subdidit: “… et hoc maxime est in rebus liberatis a materia.” Ioannes autem non declarat hanc particulam, quoniam hoc habet locum magis “in rebus liberatis a materia”.

(404) Secunda instatur contra ipsum, quia ista solutio non concordat cum illis verbis, quae postea Commentator ponit in responsione data ab Alexandro ad illam rationem, et sic posteriora non correspondent prioribus, ut infra patebit.

(405) Item ista ratio secundum expositionem Ioannis procederet ex communibus, non ex propriis, si ipse declarat illam consequentiam propter hoc medium, quia intellectus intelligit et fit similis omnibus per species, quia primum intellectum eius est universale; nam ego dicam, quod per eandem rationem nihil aliud intelligitur ab intellectu quam ipsum universale.

(406) Ideo aliter mihi dicendum videtur. Pro quo notum est primo illo supposito Commentatoris, quod intellectus fit ipsum intellectum omnibus modis, quod hoc habet primo veritatem in deo, secundo in ipsis entibus abstractis, tertio in intellectu nostro materiali. Unde in deo maxime habet locum, quod intellectus sit ipsum intellectum, quia omnia relucent in deo, sicut effectus relucet in sua causa; nam deus continet omnia virtualiter et eminenter, et deus relucet in omnibus entibus, sicut causa relucet in suo effectu; unde de deo maxime hoc verificatur, quod intellectus fit intellectum omnibus modis.

(407) Secundo modo habet hoc veritatem in aliis intelligentiis; nam omnia entia inferiora relucent in eis sicut effectus in sua causa, quia continent in sua essentia eminenter omnes perfectiones illorum inferiorum. Tamen non ita perfecte iste modus invenitur in ipsis sicut in deo propterea, quia ipsae non continent omnia entia eminenter, sicut causa continet effectum, sed aliqua continent eminenter sicut causa, puta inferiora, aliqua vero non; nam deus non relucet in intelligentiis sicut effectus ipsarum, sed potius sicut causa; sed in deo omnia entia universi relucent sicut effectus in sua causa, et ideo iste modus convenientiae nobiliori modo reperitur in deo glorioso quam in intelligentiis.

(408) Tertio et imperfectissime intellectus fit ipsum intellectum, et hoc habet locum in nostro intellectu possibili, qui fit ipsum intellectum, non quia eminenter continet omnia, sed pro quanto recipit species intelligibiles; unde intellectus noster fit omnia quasi patiens per obiectum intellectionis. Sed deus dicitur fieri omnia, inquantum omnia intelligit, non quia species recipit, sed quia causaliter et eminenter omnia continet. Et hoc quantum ad primum!

(409) De sequela vero et illa consequentia Commentatoris, in qua ipse dixit, quod, si intellectus est generabilis et intelligit substantias abstractas, sequeretur, quod natura contingens evaderet naturam necessariam, dico, quod valet pro tanto: Nam si intellectus est generabilis et corruptibilis et debet intelligere substantias abstractas, cum intellectus fiat ipsum intellectum omnibus modis, intellectus noster dicitur fieri magis ipsum intellectum in intellectione substantiarum separatarum quam in intellectione rerum materialium generabilium. Nam intellectus possibilis in intelligendo materialia fit ipsum intellectum per species ipsorum, pro quanto recipit species intelligibiles ipsorum; sed si intellectus possibilis entia abstracta intelligit, non potest fieri ipsum intellectum, quia species ipsorum receptae cum subiecto abstractae non fiunt phantasiabiles nec sub sensu cadunt; ideo in intellectione ipsarum fit intellectus possibilis magis ipsum intellectum per informationem, pro quanto per substantiam intellectus agentis intelligit eas, qui unitur ei ut forma in fine. Et ideo dixit Commentator, quod intellectus fit ipsum intellectum omnibus modis et magis in rebus liberatis a materia; nam in rebus liberatis a materia fit ipsum intellectum per informationem et non per speciem, et ideo consequentia Commentatoris sequitur, quod, si intellectus mateiralis est corruptibilis, sicut Alexander finxit, et debet intelligere intuitive ipsas substantias abstractas, cum in tali casu fiat ipsum intellectum per informationem, erit igitur hoc, quia substantia intellectus agentis recipitur tamquam forma in intellectu materiali corruptibili, quod est absurdum, quia in re corruptibili immediate aeternum recipi non potest et non oporteret dicere intellectum materialem, si debet intelligere intuitive substantias abstractas, quod debet esse immortalis et aeternus, et pro te est corruptibilis; ergo natura corruptibilis fieret natura necessaria et aeterna.

(410) Et ex hoc patet, quod introductio Commentatoris in hoc textu non peccavit per fallaciam non causae ut causa, dum dixit, quod ex hoc, quod intellectus fit ipsum intellectum, ideo oporteret videre, an intellectus noster potest intelligere substantias abstractas intuitive et speculari ipsas; patet enim, quod hoc est maximum fundamentum in hac re, et clare patet intuenti.

(411) Si igitur aliquis dixerit, quod illa intentio. Hic Commentator adducit responsionem Alexandri ad illam rationem. Ibi secunda Quoniam si posuerimus, quod ista continuatio est facta. In hoc autem consistit, negando videlicet illud, quod ratio Commentatoris supponit, videlicet quod, si intellectus materialis debet intelligere intuitive substantias abstractas, quod hoc erit per informationem, quia videlicet intellectus unitur nobis ut forma. Nam ego dico: “Non ita fit ista intellectio, videlicet per informationem.” Ubi adverte tu, quomodo ista expositio Ioannis nullo modo est ad propositum; nihil enim dixit de specie intelligibili, sicut ipse exposuit, quod intellectus fit ipsum intellectum per speciem, sed bene facit mentionem de informatione, sicut nos exposuimus, quod intellectus intelligendo ipsa abstracta fit ipsa per informationem, id est per substantiam intellectus agentis, qui unitur ei ut forma. Responsio autem Alexandri hoc negat, ideoque melior est nostra expositio, quia quadrat posteriora cum prioribus.

(412) Sequitur: Quoniam si posuerimus. In hac parte Commentator illam responsionem datam infringit, et haec pars in tres secatur: In prima reprobat illam responsionem, in secunda declarat, quod Alexander vidit illam reprobationem et ideo respiravit et sibimet contradixit, in tertia vero parte propter famositatem viri ipse concordat omnia dicta Alexandri. Secunda ibi Et propter latentiam istius modi secundum Alexandrum. Tertia ibi Sed cum aliquis intuebitur omnes sermones et cetera.

(413) In prima Commentator facit hanc rationem contra illam responsionem datam: Omnis effectus novus habet insequi aliquam novam causam, ut patet ex VIII Physicorum. Sit igitur ita, quod Sortes de novo sit felix et intelligat entia abstracta intuitive, cum in hoc effectu non sint nisi duo, videlicet intellectus agens et possibilis, quaero igitur: Ista novitas et ista mutatio quid insequatur, aut intellectum agentem aut intellectum possibilem aut utrumque? Non primum, quia intellectus agens est omnino abstractus a materia et aeternum non potest in se novitatem suscipere; igitur relinquitur, quod ista novitas sit in ipso recipiente, scilicet in intellectu materiali, qui recipit intellectum agentem tamquam formam sui; et patet, quod omnino intellectio ista intuitiva intellectus agentis fiat per informationem et quod novitas ista sit in recipiente, cuius oppositum sensit Alexander.

(414) Quodsi dicas, inquit Commentator, quod ista felicitas non est receptio nec fit per informationem intellectus agentis, in rei veritate nos non possumus reddere causam, quare continuabitur nobiscum intellectus agens quam cum alia re magis, puta cum asino, ligno; si non est receptio illa continuatio, nec possumus etiam reddere causam, quare illa felicitas advenit nobis potius in una hora quam in alia; si illa continuatio non est receptio, quid igitur erit?

(415) Et sequitur: propter latentiam et cetera. Hic Commentator ostendit, quod Alexander propter hanc difficultatem sibi contradixit in libro De anima et in libro De intellectu, et haec pars in duas secatur: In prima ostendit contradictiones Alexandri, in secunda, quia Alexander fuit vir famosus, ipse concordavit dicta eius. Secunda ibi Sed cum aliquis intuebitur. Prima adhuc in duas secatur iuxta duo loca, in quibus videtur Alexander sibi contradicere. Secunda ibi Quod autem dixit in quodam tractatu et cetera. Prima adhuc in duas: In prima ponit verba Alexandri, in secunda impugnat. Ibi secunda Si igitur intendebat per intellectum adeptum.

(416) Quantum ad primum dicit, quod Alexander quandoque dixit, quod intellectus, qui intelligit substantias abstractas, non est intellectus materialis, qui secundum ipsum est generabilis et corruptibilis, neque etiam est intellectus in habitu, sicut ipse dixit in suo libro De anima. Deinde nota, quod Alexander declaravit, quod intellectus, qui agit abstracta, non est generabilis, et dixit, quod propter intellectum adeptum nos intelligimus entia abstracta.

(417) Sequitur: Si igitur intendebat per intellectum et cetera. Hic Commentator improbat illam sententiam Alexandri. Dicit: O Alexander, scire volumus a te: Quid appellas intellectum adeptum? Nam si per talem intelligis intellectum agentem, tunc, inquit Commentator, sermo in modo continuationis istius intellectus nobiscum adhuc remanet, supple tu: id est ratio illa, quam nos supra fecimus, quod omnis novus effectus ad aliquam novam causam sequitur, adhuc stat, videlicet an talis novitas sit in intellectu agente an in intellectu possibili aut in utroque. Si vero, inquit Commentator, Alexander per intellectum adeptum non intelligit intellectum agentem, sed aliquid aliud, puta aliquam aliam intelligentiam, sicut dixit Alpharabius in sua Epistula de intellectu, tunc, inquit Commentator, adhuc remanet eadem quaestio, quae erat, si dicamus, quod intellectus agens est intellectus adeptus, nam oportet scire, quomodo fiat ista continuatio et quomodo ista novitas se habet, an sequitur intellectum agentem aut possibilem aut utrumque. Unde ut ad formam reducamus rationem Commentatoris, dicamus, quod ratio sua est vis syllogismi divisivi destructivi, quia Alexander in verbis suis aut per intellectum adeptum intellexit intellectum agentem aut non intellexit intellectum agentem; quodcumque detur, remanet eadem difficultas; igitur et cetera.

(418) Sequitur: Quod autem dixit in quodam. Hic Commentator ponit alia verba Alexandri in libro De continuatione intellectus, et dividitur in duo: Primo proponit ista verba, secundo autem reprobat. Ibi secunda Et manifestum istius sermonis. In prima duo facit: In prima proponit, in secunda declarat. Ibi secunda Et intellectus, qui est in potentia. Ubi dicit, quod intellectus, qui est in potentia, postquam fuerit completus aut augmentatus, id est perfectus, per omnes habitus practicos et speculativos, tunc intelliget intellectum agentem, sicut potentia ambulandi in homine paulatim perficitur procedendo ab imperfecto ad perfectum, et perficitur potentia ambulandi, quando fuerit perfectum illud, per quod fit ambulatio, id est quando fuerit perfectum organum, per quod fit ambulatio. Ita etiam est de ipso intellectu materiali: Perficitur enim paulatim, dum augmentatur per diversos gradus habituum scientificorum. Ita, inquit Commentator, intellectus, cum fuerit perfectus, intelliget ea, quae sunt per suam naturam intellecta, et faciet sensata intellecta, quia est agens. Ista verba sic exponi debent, id est intellectus materialis, cum fuerit perfectus, in ista continuatione non solum intelliget abstracta, sed etiam materialia, quia est agens, id est quia est causa illorum. Unde, sicut dixit Philosophus et Commentator XII Metaphysicae 51, non est opinandum, quod deus ignoret ista inferiora; nam quis ignorat causantem, ignorat etiam causam causantis; cum autem deus sit causa istorum inferiorum, cum cognoscat se ipsum, sequitur, quod haec inferiora cognoscat. Ita est in proposito: Intellectus intelligit in illa operatione, et in illa continuatione intelligit non solum abstracta, sed etiam ista materialia, quia est agere, id est inquantum est causa illorum.

(419) Sequitur: Et manifestum istius sermonis. Hic reprobat illa verba arguens contra Alexandrum de contradictione; nam Alexander in libro De intellectu sibi contradixit, quia ibi dixit: Intellectus in potentia intelligit intellectum in actu.

(420) Sequitur: Si quis intuebitur et cetera. Hic Commentator vult concordare dicta Alexandri, et hic duo facit: Primo facit, quod dictum est, secundo ostendit, quod facta illa concordia in dictis Alexandri adhuc remanet difficultas. Ibi secunda Sed huic accidit quaestio et cetera. In prima adhuc duo facit: Primo ponit concordiam, secundo adducit verba Alexandri. Ibi secunda Et potes scire, quod ista est opinio et cetera. In prima adhuc duo facit: Primo ponit illa verba, secundo magis limitate declarat. Ibi secunda Et quasi intendit per hunc sermonem.

(421) Quantum spectat ad primum, dicit, quod, si quis intuebitur sermones Alexandri, inveniet, quod sententia ipsius fuit, quod intellectus materialis, qui est generabilis et corruptibilis secundum ipsum, postquam fuerit informatus per omnes habitus practicos et speculativos, tunc applicatur nobis in postremo intellectus agens ut forma et intelligemus per substantiam intellectus agentis. Pro quo adverte, quod intellectus agens dupliciter applicatur nobis, ut agens et ut forma! In principio enim intellectus agens applicatur nobis ut agens, inquantum facit de potentia intellectis actu intellecta, sed in fine nobis applicatur ut forma et perfectio.

(422) Sequitur: Et quasi intelligit per hunc sermonem et cetera. Hic Commentator declarat magis aperte opinionem Alexandri et dicit, quod opinio Alexandri fuit, quod, postquam intellectus materialis noster fuerit perfectus per omnes habitus, tam practicos quam speculativos, tunc intellectus agens, qui est deus secundum Alexandrum, applicatur nobis ut forma, et tunc nos intelligemus per substantiam intellectus agentis; et in hac intellectione secundum Alexandrum non concurrit intellectus materialis, qui secundum ipsum est corruptibilis, videlicet quod intellectus materialis per substantiam intellectus agentis in postremo intelligat, sed dicit, quod solum intellectus agens intelligat et quod intellectus materialis nullo modo concurrat. Et hoc est, quod Commentator dicit et quod intelligit per hunc sermonem, quod intellectus, qui est in potentia, quando fuerit perfectus et completus, tunc copulabitur cum eo iste intellectus et fiet forma in eo, et tunc per ipsum intelligimus alias res, non ita, quod intellectus materialis intelligat ipsum, et propter illud intelligere fiat continuatio cum hoc intellectu, sed continuatio est illius intellectus sive agentis, quod intelligit ipsum, et per ipsum intelligimus alias res abstractas.

(423) Sequitur: Et potes scire. Hic Commentator confirmat illam concordiam in dictis Alexandri, ne forte quis diceret, quod ista concordia non est ad mentem ipsius, et ponit verba obscura satis ipsius Alexandri, videlicet: Illud igitur intellectum per suam naturam, quod est intellectus in actu. Per haec verba descripsit intellectum agentem, qui secundum suam naturam est intellectus in actu. – Cum fuerit causa intellectus materialis et in abstrahendo et in informando. Pro quo nota, quod intellectus agens est causa intellectus possibilis seu materialis, inquantum abstrahit species intelligibiles et etiam inquantum informatur per speciem uniuscuiusque formae materialis. – Ascendendo apud illam formam, id est apud felicitatem. Pro quo nota, quod iste ascensus ad felicitatem nihil aliud est, quam quando intellectus materialis procedit ab una scientia gradatim procedendo ad aliam scientiam, quousque homo fiat felix, verbi gratia, quando homo addiscit grammaticam, habet unum gradum felicitatis et quando addiscit ethicam, habet superiorem gradum et quando logicam, habet alium gradum adhuc superiorem, et sic ulterius procedendo, donec habuerit omnes scientias et fiet perfectus intellectus. – Tunc dicetur adeptus agens, id est tunc dicetur intellectus adeptus esse ipse intellectus agens, et non, quod sit pars animae, sed sit nobis ab extrinseco, id est advenit nobis ab extrinseco iste intellectus agens, quando nos intelligemus per ipsum et per sui substantiam. Ubi patet, quod opinio Alexandri fuit, quod talis copulatio est solum per substantiam intellectus agentis formaliter; ergo contradictio in dictis Alexandri sic tollitur, quia, quando dicit in libro De anima, quod, postquam intellectus materialis fuerit perfectus, tunc intellectus materialis intelliget intellectum agentem, hoc dicit dispositive, quia ad hoc, quod intelligamus per substantiam intellectus agentis, oportet, quod intellectus materialis sit dispositus per omnes habitus scientificos. Tamen sententia eius fuit, quod in illa continuatione solum per substantiam intellectus agentis intelligamus.

(424) Sequitur: Manifestum est igitur, quod intelligit et cetera. Hic ponit ista verba, et est, ut diximus.

(425) Sequitur: Sustentatio igitur istius opinionis. Hic epilogat illam sententiam Alexandri et dicit, quod summa illius opinionis est in hoc, quod intellectus agens est primo causa agens intellectum materialem, id est in principio applicatur ei ut causa agens, inquantum de potentia intellectis facit actu intellecta quantum ad cognitionem discursivam, et propter hoc intellectus agens a principio non copulatur nobis ut forma, quia non sumus in principio dispositi. Oportet enim, si volumus adipisci intellectum tamquam formam, per quem in finali intuitive omnia cognoscamus, oportet, quod laboremus, ut prius simus dispositi per omnes scientias, et ideo a principio nos non intelligemus substantias abstractas, quia non sumus dispositi. Sed cum intellectus materialis fuerit perfectus, tunc unietur intellectus agens ut forma et intelligemus per ipsum res abstractas, non quod intellectus materialis in habitu intelligat hunc intellectum agentem; et hoc ideo dixit Alexander, ut evitaret argumentum Commentatoris, scilicet quod res generabilis susciperet rem aeternam, ut ipse dixit.

(426) Sequitur: Sed huic accidit quaestio praedicta. Posita concordia ex mente Alexandri hic Commentator impugnat illam sententiam, et haec pars in duas secatur: In prima dicit, quod dictum est, in secunda confirmat suam rationem factam contra Alexandrum ex auctoritate Alpharabii, qui imitatus fuit opinionem Alexandri in hac materia de intellectu. Ibi secunda Et ideo videmus Alpharabium.

(427) Quantum ad primum facit illam rationem, quam supra fecerat, quia, si intellectus agens unitur nobis ab extrinseco post acquisitionem omnium habituum in intellectu materiali factam, cum igitur hoc sit quidam novus effectus factus in hoc instante et non in omni, unde igitur est ista novitas, et unde se tenet ista novitas, cum non sit nisi intellectus possibilis? Non ex parte intellectus agentis, quia talis est omnino abstractus a potentia et ideo aliquod novum non potest recipere. Ergo hoc se tenebit ex parte intellectus materialis, qui recipit agentem per informationem. Et si intellectus materialis pro te est corruptibilis, natura corruptibilis fieret aeterna, quod est absurdum. Et si tu dicas, inquit Commentator, quod ista continuatio non est receptio intellectus agentis per informationem in intellectu materiali, quid ergo erit? Nam si sit receptio, non potest evitari, quin corruptibile fieret aeternum.

(428) Sequitur: Et ideo videmus Alpharabium. Hic Commentator confirmat suam rationem ex auctoritate Alpharabii; nam Alpharabius imitatus est Alexandrum in hoc; dixit enim animam intellectivam esse corruptibilem, et ideo, ex quo ipse posuit intellectum materialem corrumpi, negavit istam continuationem intellectus materialis cum intellectu agente et negavit pro isto statu deum cognosci et intelligentias intuitive. Et dixit, quod nostra felicitas non consistit in ista humana cognitione intelligentiarum, quia illa secundum ipsum est impossibilis; nam oporteret concedere argumentum Commentatoris, quod natura corruptibilis fieret aeterna, et hoc est impossibile. Et ideo dicit Alpharabius, quod intellectus agens, qui est aeternus, non copulatur nobis nisi ut agens, videlicet inquantum de potentia intellectis facit actu intellecta, et non copulatur ut forma nobis, quia natura contingens fieret natura necessaria, ut arguit Commentator. Et quia Alpharabius vidit istam rationem, ideo merito negavit istam continuationem intellectus agentis, inquantum forma respectu intellectus materialis, unde ipse posuit nullam aliam felicitatem nisi in bene operando et in sciendo ea, quae sciri possunt per scientiam discursivam. Et in rei veritate tenendo intellectum possibilem esse generabilem et corruptibilem consequenter locutus est.

(429) Sequitur: Et est contra opinionem suam et cetera. Hic Commentator ostendit insufficientiam Alpharabii; nam sibi ipsi contradicit; nam in libro Ethicorum, ut dixi, ipse negavit continuationem, sed in libro De felicitate ipse concessit, quod nos intuitive possumus cognoscere abstracta, et concessit continuationem, et sibi ipsi contrarius est. Sequitur epilogus: Istae igitur sunt omnes quaestiones, et patet.

(430) Sequitur: Et videmus etiam, quod sequitur ponentibus ipsum esse et cetera. Ista est secunda pars principalis huius digressionis, et dividitur in duas partes: In prima dissertat rem in generali secundum tenentes intellectum materialem esse aeternum, in secunda in speciali. Ibi secunda Dicamus igitur, quod Themistius. In prima adhuc duo facit: Primo dissertat materiam ad utramque partem, secundo epilogat. Ibi secunda: Istae igitur sunt omnes quaestiones contingentes et cetera. Prima adhuc in duas, secundum quod ad utramque partem arguit: primo ad primam, secundo ad secundam: Si autem posuerimus, quod intellectus. In prima adhuc duo facit: In prima arguit ad unam partem, in secunda subdit solutionem. Ibi secunda Sed ista quaestio potest dissolvi per istud.

(431) Quantum spectat ad primum, dicit, quod ponentes intellectum materialem esse aeternum aut ipsi volunt, quod intellectus noster continuetur cum substantiis abstractis aeternis, aut non; sed quicquid dicatur, remanet difficultas; ergo et cetera. Sic debet formari ratio Commentatoris per syllogismum hypotheticum, cuius potentia est divisiva; nam in prima destruit et demonstrat difficultatem, si detur primum membrum, videlicet quod continuetur; secundo ostendit difficultatem, si detur secundum membrum, scilicet quod non continuatur. Ibi secunda Si autem dixerimus vel posuerimus.

(432) Quantum ad primum sic arguit: Si intellectus materialis est aeternus et potest continuari cum substantiis abstractis, sequitur, quod a principio intellectus agens nobiscum continuatur, quia remanente causa debet remanere effectus; cum autem causa continuationis sit intellectus materialis et intellectus agens semper sit praesens intellectui materiali, videtur, quod semper sit ei continuatus.

(433) Sequitur: Sed ista quaestio potest dissolvi. Hic Commentator ponit solutionem ad hoc argumentum, et duo facit: primo, quod dictum est, secundo impugnat. Ibi secunda Et si est alius, tunc nulla et cetera.

(434) Quantum ad primum solutio consistit in hoc, quod intellectus agens aliter unitur et continuatur intellectui materiali secundum se considerato et aliter continuatur intellectui materiali non secundum se considerato, sed per praeparationem ad nos. Nam intellectus agens continuatur cum intellectu materiali secundum se considerato per se et primo, id est solitarie, id est per suam naturam solum et non per aliquod medium. Sed intellectus agens non copulatur intellectui materiali per comparationem ad nos per se et primo, id est solitarie, sed mediantibus intentionibus imaginatis. Nam oportet, quod intellectus possibilis sit informatus omnibus habitibus, si per respectum ad nos debet intellectus agens ei continuari ut forma.

(435) Pro quo nota, quod intellectus possibilis secundum se semper est felix et semper continuatur cum intellectu agente, et hoc habet secundum sui naturam et non mediantibus phantasmatibus et appendiciis materiae; sed intellectus possibilis quantum ad intellectionem novam et per respectum ad nos non semper intelligit per substantiam intellectus agentis nec semper est beatus, sed posteaquam fuerit informatus omnibus speciebus. Unde per respectum ad nos requiritur aliquod medium, puta species, si debet fieri continuatio, quae dispositive concurrunt ad continuationem. Et in hoc consistit solutio.

(436) Sequitur: Et si est alius, tunc nulla est continuatio. Hic Commentator dissertat illam rationem datam. Unde adverte, quod Commentator hic in parte argumentativa est. Nam illa solutio est vera in se. Unde Commentator vult dissertare illam, ut ostendat difficultatem rei, et sua ratio consistit in hoc: Si intellectus agens aliter continuatur cum intellectu materiali secundum se considerato et aliter per comparationem ad nos, tum, quorum causae sunt diversae, effectus sunt diversi; si quando intellectus agens continuatur immediate ab aeterno intellectui materiali secundum se accepto et tunc est vera felicitas, sequitur, quod, quando copulatur intellectus agens intellectui possibili per comparationem ad nos, cum ista continuatio fiat mediantibus phanatasmatibus et fiat alio modo, sequitur, quod ista non sit vera felicitas; nam intellectui materiali secundum se accepto continuatur absque appendiciis materiae, nobiscum vero continuatur mediantibus appendiciis materiae; quare videtur, quod ista non sit vera felicitas.

(437) Sequitur: Si idem, sed primo est in aliqua dispositione. Hic Commentator destruit alium modum dicendi, quia posset aliquis dicere, quod modus, quo continuatur intellectus agens cum intellectu materiali secundum se et per respectum ad nos, non est alius et alius, immo est idm. Sed contra inquit Commentator: Si est idem modus, quo continuatur intellectus agens intellectui materiali et per respectum ad nos, quare est igitur, quod non a principio nobiscum continuatur, sed potius in una hora quam in alia? Et unde est ista novitas, an est ex parte intellectus agentis an possibilis aut quomodo?

(438) Sequitur: Si autem posuerimus, quod et cetera. Hic Commentator destruit secundum modum principalem dicendi illorum, qui tenent intellectum materialem esse aeternum, puta: Cum hoc, quod est aeternus, tamen non habet naturam, ut continuetur et intuitive cognoscat substantias abstractas per comparationem ad nos, dicit Commentator, quod sequitur maior ambiguitas, et tacet Commentator, quae sit illa; tamen supple tu: sequitur, quod homines desperarent; nam phantasiantes non propter aliud sumunt tot labores in studendo, nisi quia sperant illam continuationem; cum autem secundum istum modum dicendi continuatio non sit possibilis, sequitur, quod homines non deberent amplius studere; nam ut inquit Iuvenalis: “Quis enim virtutem amplectitur, praemia si tollas?” Item sequeretur, quod appetitus naturalis esset frustra; nam, ut inquit Boethius III De consolatione, cunctis hominibus veri vel boni est insita cupiditas; videmus enim, quod multum appetimus cognoscere deum et intelligentias; iste autem appetitus esset vanus, si continuatio non esset possibilis.

(439) Sequitur: Istae igitur sunt quaestiones. Hic Commentator epilogum recitat omnes difficultates contingentes ponentibus intellectum materialem habere naturam, ut intelligat abstracta. Et hic laudat nimis Aristotelem; dicit enim, quod causa tot et tantarum difficultatum est, quia non habemus aliquid determinatum a summo magistro, scilicet ab Aristotele.

(440) Sequitur: Dicamus igitur, quod Themistius. Haec est secunda pars principalis huius partis, in qua Commentator, postquam in generali discussit difficultatem in hac materia, in hac parte in speciali dissertat, et haec pars in duas secatur: In prima proponit opinionem cum ratione Themistii, in secunda impugnat vel dissertat illam opinionem. Ibi secunda Et iste sermo aut fiet et cetera.

(441) Quantum spectat ad primam partem, Themistius volens probare, quod intellectus materialis habet naturam intelligendi substantias abstractas argumentabatur per locum a minori affirmative, cuius modus arguendi valet: Si de quo minus videtur in esse et est, ergo et de quo magis; sed minus videtur, quod intellectus materialis intelligat substantias materiales, et intelligit; a fortiori igitur intelliget substantias immateriales. Maior est Philosophi in II Topicorum. Hoc potest dupliciter probari, videlicet quod minus videtur, quod intellectus noster intelligat substantias materiales; nam cum cognitio fiat per assimulationem cognoscentis ad cognitum, sequitur, quod, ubi est verior similitudo, ibi est verior cognitio; sed sic est, quod verior est similitudo inter intellectum materialem et substantias abstractas quam inter inter intellectum materialem et entia materialia; nam sicut intellectus noster materialis est aeternus et abstractus a materia, ita etiam sunt substantiae separatae, sed entia materialia non sunt aeterna nec abstracta a materia; cum igitur ita sit, sequitur, quod minus videtur, quod intellectus noster cognoscat materialia quam immaterialia, et tamen de facto cognoscit materialia; ergo a fortiori potest immaterialia cognoscere.

(442) Vel aliter potest illa minor declarari, videlicet quod ibi est verior cognitio, ubi non indigemus aliqua operatione quam ubi indigemus aliqua operatione; sed ita est in proposito; unde intellectus in cognoscendo materialia indiget abstractione, quia oportet, quod intellectus agens faciat ea, quae sunt intellecta in potentia, intellecta in actu; sed in intellectione immaterialium, cum ipsa sint entia actu intellecta, non indiget abstractione; igitur minus videtur, quod intellectus materialia cognoscat quam immaterialia; et tamen materialia de facto cognoscit; ergo et immaterialia. Et sic Commentator deducit.

(443) Sequitur: Et iste sermo aut fiet et cetera. Hic Commentator vel impugnat vel dissertat illam rationem Themistii, et in duas secatur haec pars: In prima facit, quod dictum est, in secunda ponit responsionem. Ibi secunda Alexander autem sustentatur et cetera.

(444) Quantum ad primum Commentator supponit unum per divisionem sufficientem sumptum, secundo arguit. Suppositum autem tale est: Quare quaero a te, o Themisti, quia vel tu supponis in tua ratione, quod intellectus materialis est generabilis vel corruptibilis, aut quod sit aeternus, et quodcumque istorum des, sequitur ambiguitas et malum. Et ideo haec pars in duas secatur, secundum quod duo membra istius divisionis interimit. Ibi secunda Si vero posuerimus, quod intellectus et cetera.

(445) Si primum, scilicet quod intellectus materialis sit corruptibilis, sequitur, quod tua ratio nulla sit, quia accipit minorem falsam, quae dicit, quod minus videtur, quod intellectus noster intelligat materialia quam immaterialia. Nam sicut non valet: sol vel lux est magis insensibilis quam color, tamen non sequitur, quod lux vel sol magis videatur a visu quam color, quia hoc non est ex defectu obiecti, sed potentiae, ita a pari, si ponatur intellectus materialis generabilis et corruptibilis, non sequitur, quod minus debeat videri, quod intelligat materialia quam immaterialia, immo dico, quod sequitur, quod magis debeat intelligere materialia quam immaterialia, quia hoc non erit ex defectu obiecti, sed ex defectu potentiae, quae ponitur corruptibilis, sicut patet de visu respectu lucis. Et sic patet, quod, si Themistius in illa ratione supponat intellectum materialem esse generabilem et corruptibilem, quod tunc minor suae rationis est falsa et neganda.

(446) Sequitur: Si vero posuerimus et cetera. Hic Commentator destruit secundum membrum, videlicet si Themistius in ista ratione supponat intellectum materialem esse aeternum, sicut de facto supponit. Et dicit, quod, si sic ponat, tunc minor est vera, quod videlicet minus videtur, quod intellectus noster intelligat materialia quam immaterialia, quia in abstractis valet, quod illud, quod comprehendit minus perfectum, a fortiori comprehendit et cognoscit perfectius, ut, si deus cognoscit haec inferiora, a fortiori cognoscit superiora; ita etiam procedit de nostro intellectu: Si cognoscit inferiora, a fortiori superiora cognoscet. Unde haec est propositio notabilis, quod in abstractis quicquid cognoscit imperfectum, cognoscit perfectius, et non convertitur; nam deus cognoscit intelligentias, quae sunt entia perfectiora istis singularibus, tamen deus secundum philosophos singularia non cognoscit.

(447) Sed si hoc est necessarium et cetera. Hic Commentator ostendit difficultatem, quae sequitur ad illum modum dicendi tenendo materialem intellectum aeternum, quia, licet ille minor rationis Themistii secundum hoc sit vera, tamen est difficultas, quare est, quod, si intellectus materialis est aeternus, quod intellectus agens non continuatur nobis a principio et in omni tempore; nam si nos ponamus, quod intellectus agens in postremo unitur nobis, debemus reddere causam, quod hic intellectus potius in postremo quam in principio uniatur nobis.

(448) Sequitur: Alexander autem sustentatur et cetera. Hic Commentator dat rationem ad argumentum, et est responsio Alexandri. Et haec pars in duas secatur: In prima facit, quod dictum est, in secunda impugnat rationem illam. Ibi secunda Et in hoc sunt quaestiones non parvae.

(449) Quantum ad primum dicit, quod Alexander respondet ad illud argumentum; nam sic arguebat: Omne generatum habet virtutem operandi, quando fuerit perfecte generatum; sed intellectus speculativus est generabilis et corruptibilis; ergo sequitur, quod non habet perfectam operationem, nisi prius fuerit perfecte generatus in sua operatione. Operatio autem intellectus est creare intellecta et intelligere ea. Et ideo, quando habuerit istas operationes perfectas, scilicet duas, tunc intelliget substantias abstractas. Et iste erit finis eius.

(450) Sequitur: Et in hoc sunt quaestiones non parvae. Hic Commentator arguit contra illam rationem datam. Et dividitur haec pars in quattuor partes iuxta quattuor rationes, quas facit contra illam responsionem. Ibi secunda Et etiam, quomodo attribuitur actio. Tertia ibi Et si etiam posuerimus. Quarta ibi Et contingit sermoni et cetera.

(451) Quantum ad primum ratio prima contra illam rationem Alexandri in hoc consistit: Nam responsio tua, o Alexander, supponit, quod, quemadmodum ambulatio imperfecta se habet ad ambulationem perfectam, ita se habet intellectio materialium ad intellectionem immaterialium; sed hoc est dubium apud me, inquit Commentator, quia ambulatio imperfecta et ambulatio perfecta sunt eiusdem speciei et eiusdem rationis et non differunt nisi secundum magis et minus, sed intellectio materialium et immaterialium non item, quod non sunt eiusdem rationis, quia intellectiones diversificantur secundum naturam rei intellectae. Modo patet, quod generabile et corruptibile sunt diversarum naturarum, quia generabili et corruptibili nihil est commune univocum X Metaphysicae textu commenti ultimi. Ita intellectio istorum et illorum non sunt eiusdem rationis, sicut est de ambulatione.

(452) Sequitur: Et etiam, quomodo attribuitur actio et cetera. Hic Commentator subdit secundam rationem contra illam responsionem. Et haec pars dividitur in duas: In prima facit, quod dictum est, in secunda ponit quandam responsionem, quae dari posset. Ibi secunda Nisi quis ponat et cetera.

(453) Quantum ad primum ratio in hoc consistit contra Alexandrum, quod Alexander in sua responsione unum falsum dicit, quod scilicet duae sunt operationes intellectus in habitu, scilicet creare intellecta et facere ea de potentia intellectis actu intellecta et cognoscere substantias abstractas; sed contra inquit Commentator, quia ista operatio, quae est facere intellecta et cognoscere substantias abstractas, non est operatio intellectus in habitu, sed intellectus agentis.

(454) Sequitur: Nisi quis ponat. Hic dat solutionem, quae posset dari; et istam solutionem ipse non impugnat tamquam per se notam, quia Alexander non tenuit illud, quod admittit ista responsio, videlicet quod intellectus in habitu est compositus ex intellectu agente et intellectu materiali, ut patet in commento 53 De anima XIV.

(455) Sequitur: aut ponat aliquis. Hic dat secundam solutionem, et est, quod nos abstrahimus intellecta per intellectum agentem et intellectum in habitu. Et tunc erit solutio, quod, quando Alexander dicit, quod per intellectum in habitu facimus de potentia intellectis actu intellecta, hoc est sermo doctus: Attribuimus enim toti aliquid ratione suae partis; unde ille sermo habet veritatem ratione intellectus agentis, qui est pars intellectus in habitu, et ratione intellectus agentis attribuitur toti, scilicet intellectui in habitu, facere de potentia intellectis actu intellecta. Unde secunda solutio accepit intellectum in habitu pro aggregato ex intellectu agente et materiali, et etiam ex ipsa scientia et ratione alterius illorum attribuitur illud, id est toti.

(456) Sequitur: Et etiam si posuerimus. Ista est tertia ratio contra Alexandrum; nam, o Alexander, sic tu arguebas, quod, sicut est in omnibus generabilibus, quod numquam aliquid devenit ad suam operationem, nisi prius fuerit completum in sua generatione, ita intellectus speculativus numquam devenit ad finem suae generationis, nisi fuerit prius perfecte completus in sua generatione, quae est creatio specierum intelligibilium. Sed Commentator contra inquit: Data adhuc ista tua ratione, non obstantibus illis duabus rationibus primis, quas feci contra te, tamen volo nunc omnino probare, quod tua opinio nulla est: Nam tu supponis, quod generatio intellectus est receptio et creatio specierum, et deinde supponis, quod finis istius generationis, specierum scilicet, erit intellectio substantiarum abstractarum; sed contra, inquit Commentator, finis illius generationis, ut est in textu 6, specierum non est substantia abstracta, quia ista non intelligat generationem, sed finis specierum est, quod per species intelligamus obiecta repraesentata per eas; substantiae autem abstractae, ex quo non sunt phantasiabiles, ex consequente carent speciebus, quia finis generationis specierum non sunt substantiae abstractae, cuius oppositum tu sentis.

(457) Et dicit etiam Commentator contra Alexandrum, quod impossibile est, quod generatum sit causa aeterni, nisi per accidens. Hoc autem sequitur ex opinione Alexandri. Nam species sunt generabiles et substantiae abstractae sunt aeternae. Et ideo si tu ponas, quod finis specierum sit substantia aeterna, sequeretur, quod generabile esset causa aeterni. Hoc autem est impossibile, quia tunc natura contingens fieret necessaria. Deducit hoc per illud supra positum, quod intellectus fiat ipsum intellectum, ut scis, in pricipio istius digressionis. Dixit autem Commentator: ”nisi per accidens”; nam hoc argumentum potest retorqueri contra Commentatorem, quia ipse tenet, quod intellectus numquam intuitive abstracta cognoscat, nisi prius fuerit informatus omnibus habitibus. Patet autem, quod intellectus speculativus est generabilis et corruptibilis, et pro te per intellectum speculativum nos abstracta cognoscamus. Ergo generatum est causa aeterni. Dicit autem Commentator, quod hoc est per accidens et non per se, ut infra melius patebit.

(458) Sequitur: Et contingit etiam sermoni et cetera. Ista est quarta ratio contra Alexandrum. Et haec in duas secatur: In prima facit, quod dictum est, in secunda remittit se ad suam opinionem infra. Ibi secunda Sed post loquamur de hoc. Quae ratio in hoc consistit contra Alexandrum: Nam aeternum non habet generabile et corruptibile pro immediato instrumento, ut patet in VIII Physicorum, quia tunc aliquod novum accideret in eo. Ita videtur difficultas contra Alexandrum, quomodo intellectus agens pro per se instrumento intelligit ipsum phantasma. Sed cum dicit Sed post loquamur, hic Commentator remittit se ad suam opinionem, quia ibi magis ample loquitur de hoc, postea epilogat. Hoc igitur vidimus, et patet.

(459) Sequitur: Avempeche autem multum et cetera. Haec est tertia pars principalis huius digressionis, in qua Commentator recitat opinionem Avempechis. Et haec in duas: in prooemium et tractatum vel partem executivam. Ibi secunda Et illud, super quod sustentatur. Quae in duas: In prima proponit rationes Avempechis, in secunda impugnat. Ibi secunda Nos autem dicamus et cetera. Prima in duas: In prima proponit supposita Avempechis, in secunda facit rationem. Ibi secunda Et iit in hoc per duas vias. Prima dividitur in tres iuxta tria supposita, quae ponit. Primum suppositum est hoc, videlicet quod intellecta speculativa sunt facta; secundum suppositum ibi deinde posuit, quod omne factum habet et cetera; tertium suppositum deinde posuit, quod omne habens quiditatem intellectus.

(460) Sequitur: Ex quibus concludit, quod intellectus. Hic inducit corollarium ex illis suppositis, et est tale, quod intellectus est natus extrahere formas intellectorum et eorum quiditates. Sed adverte, quod corollarium hoc est idem cum uno suppositorum et videtur peccatum per fallaciam petitionis principii: Idem enim est consequens cum antecedente; nam tertium suppositum fuit, quod omne habens quiditatem intellectus est natus extrahere illam quiditatem, et hoc idem ponit in corollario. Et hoc est verum, tamen ad expressiorem doctrinam.

(461) Sequitur: Et fuit in hoc per duas vias. Hic Commentator ponit rationes Avempechis, et haec in duas partes secatur iuxta duas rationes, quas facit. Ibi secunda In libro vero De anima et cetera. In primo duo facit: In primo proponit quandam propositionem, secundo ex ista propositione infert quoddam corollarium. Ibi secunda Ex quo consequitur secundum conversionem et cetera.

(462) Quantum ad primum dicit Commentator, quod coniunxit huic, id est Avempeche istis tribus suppositis supra positis addidit, quod intellectis rerum non accidit multitudo nisi propter multiplicationem formarum spiritualium. Unde breviter ista est propositio, quam ponit hic, quod intellectio circa aliquod obiectum non multiplicatur nisi propter multiplicationem phantasmatum, et ideo intellectio de equo in me non differt ab intellectione equi in te; et hoc est, quod dixit et coniunxit huic, quod intellectis rerum non contingit ulla multitudo nisi propter multitudinem formarum spiritualium, cum quibus sustinebuntur in unoquoque individuo, quia species intelligibiles sunt colligatae cum intentionibus imaginatis, ut patet in commento 30 in III huius.

(463) Sequitur: Ex quo consequitur et cetera. Hic ex illa propositione Commentator inducit unum corollarium, quod quidem sequitur per conversionem, per contrapositionem arguendo ab opposito praedicati et inferendo oppositum subiecti; unde propositio assumpta fuit, quod multitudo in intellectis rerum non accidit nisi per multitudinem specierum; nam ex opposito praedicati sequitur oppositum subiecti; si enim sit aliquod intellectum non habens speciem, sequitur, quod tale est abstractum et unum et idem apud te et apud me.

(464) Sequitur: Deinde coniunxit huic et cetera. Hic Commentator ponit secundam propositionem de mente Avempechis, quae talis est, quod quiditas intellecti et forma eius non habet speciem, quia talis quiditas est abstracta a materia et a condicionibus materiae; non enim est phantasiabilis. Et dicit, quod declaratum est, quod intellectum non est individuum, id est obiectum intellectus non est singulare, ut patet secundum omnes Peripateticos. Ubi nota contra Gregorium et Buridanum et omnes Nominales ponentes, quod primum obiectum intellectus sit fingere, immo fuit apud Peripateticos quaestio, an fingere posset ab intellectu nostro intelligi.

(465) Sequitur: Ex quo consequitur. Hic ponit tertiam propositionem, et est, quod intellectus noster innatus est intelligere intellectum, quod est idem apud omnes; ista autem propositio potest sic probari, quia intellectus innatus est intelligere illud, quod non habet phantasma nec speciem; sed tale est idem apud omnes; igitur. Maior patet, quia intellectus noster est natus intelligere omnem quiditatem, quia quiditas est eius obiectum; sed illud, quod caret phantasmate, est quiditas; igitur et cetera.

(466) Sequitur: Et tale est substantia et cetera. Ista est quarta propositio, et est: Illud, quod est idem apud omnes, est substantia abstracta. Haec propositio potest sic probari: ex opposito praedicati inferendo oppositum subiecti; nam da oppositum, quod videlicet illud, quod est idem apud omnes, non sit substantia abstracta; ergo est substantia materialis; patet a destructione unius ad destructionem alterius in his, quae sufficienter dividunt aliquid; tunc ultima est substantia materialis; ergo non est idem apud omnes, quia tale habet speciem et per consequens potest plurificari secundum pluralitatem specierum et phantasmatum. Et patet, quod ista propositio quarta est vera, quod illud, quod est idem apud omnes, est substantia abstracta.

(467) Adverte tamen hic, quod Commentator solum adduxit propositiones ipsius primae rationis, quam innuit Avempeche ad probandum, quod intellectus noster potest substantias abstractas intelligere, sed tamen ipse non formavit rationem ex illis propositionibus, sed tantum seminavit ea, ex quibus colligi potest. Nos autem formabimus sic: Iste intellectus, qui intelligit illud, quod est idem apud omnes, intelligit substantias abstractas; sed intellectus materialis intelligit illud, quod est idem apud omnes; ergo intelligit substantias abstractas. Maior patet; nam ex opposito praedicati sequitur oppositum subiecti; illud enim, quod est idem apud omnes, est abstractum, quia, si non, ergo materiale et per consequens non idem apud omnes, ut supra clare innotuit. Igitur non probatur, quod intellectus noster est aptus natus intelligere omnes quiditates, quia quiditas est obiectum eius; sed illud, quod est idem apud omnes, est quiditas; ergo et cetera.

(468) Sequitur: In libro vero De anima posuit et cetera. Hic Commentator ponit rationem, quam adduxit Avempeche ad probandum, quod intellectus noster est aptus intelligere substantias abstractas, et dividitur haec pars in duas: In prima facit, quod dictum est, in secunda comparat illas duas rationes ad invicem, secundum quod una verificatur et facit ad aliam: Erit ergo conclusio istius demonstrationis eadem. Prima pars in quattuor secatur iuxta quattuor propositiones, quas ponit. Ibi secunda Et si non fuerit concessum nobis. Tertia ibi Sed cum secabitur, tunc et cetera. Quarta ibi Et quod est tale, est forma et cetera.

(469) Prima propositio talis est, quod, cum fuerit aliqua quiditas, quae non est simplex, sed composita, ita scilicet, qod illius quiditatis sit ulterior quiditas, intellectus noster est natus intelligere quiditatem illius quiditatis; nam sit verbi gratia ‘a’ quiditas composita habens ulteriorem quiditatem, ut puta ‘b’; dico, quod ‘b’ quiditas potest ab intellectu nostro etiam intelligi propterea, quia intellectus noster est aptus natus intelligere omnem quiditatem.

(470) Sequitur: Et si non fuerit concessum nobis et cetera. Ista est secunda propositio, quae talis est: Si ‘b’ quiditas, quae erat quiditas ipsius ‘a’, ut diximus, non est simplex quiditas, sicut etiam erat ‘a’, sed habet ulteriorem quiditatem, puta ‘c’, tunc erit dare alterum duorum: aut quod talis quiditas, puta ‘b’, est simplex aut, si est composita, tunc est dare processum in infinitum in ipsis quiditatibus; nam si ‘b’ quiditas habet aliam quiditatem, quaero de illa alia, aut est simplex aut composita; si simplex, habeo intentum, quod est devenire ad unam quiditatem, quae non habet ulteriorem; si composita, quaeratur ut prius, et sic est processus in infinitum; et hoc est inconveniens; nam cum quiditates sint alterius rationis et sunt essentialiter ordinatae, est processus in infinitum, quod est absurdum. Quod autem sint alterius rationis ipsae quiditates, patet; nam una est immaterialiter et magis abstracta quam alia, ut animal magis quam homo et vivens magis quam animal. Probatum autem fuit in I Posteriorum, quod in quiditatibus nec sursum est processus in infinitum, et in II Metaphysicae probatum fuit, quod in causis essentialiter ordinatis non est processus in infinitum.

(471) Sequitur: Sed cum secabitur, tunc et cetera. Ista est tertia propositio, et est, quod, cum processus in infinitum debeat secari in quiditatibus, ergo erit devenire ad ultimum, in quo est status. Et tunc quaero de isto ultimo: vel hoc est quiditas vel non quiditas. Non potest dari secundum, quia tunc esset pura privatio; hoc autem est inconveniens, quia non fit abstractio in ipsis privationibus.Si igitur ad quod est status in ipsis abstractionibus, non est non quiditas, erit ergo quiditas, et tunc quaero, aut intellectus intelligit ista aut non; non secundum, quia intellectus noster est innatus intelligere omnem quiditatem; si primum, ergo est ultima quiditas ab intellectu nostro intellecta, et patet, quod intellectus noster intelligit ultimam quiditatem. Et haec est tertia propositio.

(472) Sequitur: Et quod est tale et cetera. Ista est quarta propositio, et est, quod quiditas non habens quiditatem est substantia abstracta. Patet ista propositio, ut supra; nam ex opposito praedicati sequitur oppositum subiecti. Nam da tu, quod illud, quod non habet quiditatem, sit substantia non abstracta, tunc sic non est substantia abstracta, ergo naturalis; ergo talis substantia materialis non est quiditas non habens quiditatem, quia esset quiditas non resolubilis in ulteriorem quiditatem, quod est absurdum, quia quiditates materiales sunt compositae.

(473) Commentator autem positis istis quattuor propositionibus praetermisit rationem in forma, nos autem sic possumus probare, quod omnis quiditas non resolubilis in ulteriorem quiditatem est quiditas abstracta; sed intellectus noster intelligit eam; ergo intellectus noster intelligit abstracta. Maior rationis patet; nam ex opposito praedicati sequitur oppositum subiecti. Minor probatur, quia quiditas est obiectum intellectus, inquantum quiditas est; quare et cetera.

(474) Sequitur: Et confirmavit hoc et cetera. Hic Commentator ponit confirmationem illius rationis secundum Avempeche m; nam cum processus in infinitum, ut dixit Philosophus in II De anima in textu commenti 136, melius sit abscindi in principio, sic Avempeche fecit, quod, cum sit processus in infinitum in quiditatibus abscindendo, ideo melius abscinditur in principio dicendo, quod prima quiditas alicuius quiditatis non est composita, quam in fine.

(475) Sequitur: Erit ergo conclusio istius demonstrationis. Hic Commentator comparat illas duas rationes Avempechis ad invicem et declarat, quod ista secunda ratio facit ad declarationem prioris. Sic dicit, quod conclusio istius secundae rationis est eadem cum conclusione praedictae primae rationis; nam sicut prima ratio concludit, quod intellectus noster est aptus natus cognoscere abstracta, ita etiam secunda ratio illud idem concludebat; tamen, inquit Commentator, ista secunda ratio maxime facit ad primam propterea, quia, nisi fuerit additum illud, quod dictum est in hac secunda ratione, videlicet quod in ipsis quiditatibus est devenire ad quiditatem omnino irresolubilem, potest opponi primae rationi, quae dicebat, quod intellectus noster est innatus intelligere quiditatem abstractam propterea, quia quiditas est obiectum eius; nam ego dicam, quod inter quiditatem materialem et quiditates abstractas mediant multa intellecta, id est multae species intelligibiles, et numquam esset devenire ad eas.

(476) Sequitur: Nos autem dicamus. In hac parte Commentator impugnat illam rationem Avempechis, et haec pars in tres secatur iuxta tres rationes, quas facit. Ibi secunda Sed si concesserimus hoc dici univoce. Tertia ibi aut quomodo intelliget. Prima adhuc in duas: In prima Commentator loquitur condicionaliter, in secunda vero magis determinate loquitur. Ibi secunda Quomodo autem, est valde difficile et cetera.

(477) Quantum ad primum dicit Commentator: Si quiditas diceretur univoce de quiditatibus illorum materialium et immaterialium, vera esset propositio Avempechis, quam assumpsit in sua prima ratione et etiam in secunda, videlicet quod intellectus noster est natus intelligere omnem quiditatem; nam in praedicationibus univocis quod per se dicitur de uno, dicitur etiam de omnibus, etiam per se, ut, si color est per se visibilis, omnis color erit per se visibilis. Ita etiam est de quiditatibus; si quiditates materiales sunt per se intelligibiles a nobis, ergo et quiditates immaterialium, si quiditas dicatur univoce; sed si dicatur aequivoce, non sequitur; unde cum quiditas non dicatur univoce de materialibus et immaterialibus, patet, quod ratio Avempechis supponit unum falsum.

(478) Sequitur: Et similiter, quod intellecta et cetera. Hic Commentator ostendit alius suppositum, secundum quod Avempeche in sua ratione supposuit; nam supposuit ibi, quod eadem est ratio compositionis in individuorum compositione et in compositione intellectorum ita, quod sunt eiusdem rationis; sed hoc est falsum; ergo et cetera.

(479) Sed hic est locus dubitationis; nam ego non video, ubi Avempeche hoc dixerit; secundo dubitatur, quia dato hoc, quomodo et ad quod propositum hoc Commentator adduxit.

(480) Quantum ad primum dico, quod Avempeche dixit illud in secunda ratione, in qua dixit, quod, si sit aliqua quiditas, quae non sit simplex, sed composita, intellectus noster est innatus intelligere quiditatem illius quiditatis, quousque veniat ad simplicem quiditatem. Pro quo intelligendo adverte, quod alia est compositio in individuis et alia in ipsis intellectis; nam in individuis est vera compositio, quia Sortes realiter et intrinsece continet in se gradum humanitatis et gradum animalitatis et gradum viventis, sed in ipsis intellectis non est vera compositio et intrinseca, sed partim est intrinseca et partim extrinseca. Nam si sit aliqua quiditas materialis composita, oportet illam resolvere in ea, ex quibus intrinsece componitur, et in ea, ex quibus extrinsece componitur; verbi gratia quiditas hominis resolvitur in quiditatem animalis et quiditas animalis in quiditatem viventis usque ad substantiam; quia autem omnis effectus habet resolvi in suam causam, resolvitur postea ipsa substantia in intelligentias ipsas et postremo in deum; patet autem, quod priora sunt de intrinseca ratione hominis, sed deus et intelligentiae non sunt intrinseca sibi, sed extrinseca, et sic compositio in individuis et in ipsis intelligentiis non est unius rationis. Modo Avempeche supposuit, quod sint eiusdem rationis, dum dixit, quod quiditas composita debet resolvi usque ad quiditatem abstractam; nam supponit, quod resolvatur eodem modo quiditas materialis in quiditates materiales et abstractas. Hoc autem est falsum propterea, quia in primas resolvuntur tamquam in intrinseca sibi, sed in substantias abstractas non. Et ideo ego dicam: Si quiditas materialis resolvitur in intrinseca sibi, propter hoc in extrinseca resolvi non debet; et patet, quomodo illud faciat ad propositum Commentatoris.

(481) Sequitur: Quomodo autem, est valde difficile. Hic Commentator determinate loquitur et ostendit veritatem, et dicit, quod quiditas de materialibus et immaterialibus nec dicitur pure univoce, quia generabili et ingenerabili nihil est commune univocum IV Metaphysicae ultimo textu, nec pure aequivoce. Nam ista dicuntur pure aequivoce, quae nullam habent habitudinem ad invicem, et a Boethio Super praedicamenta talia dicuntur aequivoca a casu, sicut hoc nomen ‘Petrus’ dicitur de Petro existente Mantuae et Romae; sed hoc non potest dici de materialibus respectu immaterialium; patet enim, quod ista materialia habent aliquam habitudinem ad immaterialia, sicut effectus ad causam suam. Sed utrum dicatur multipliciter, id est analogice, est dubium, inquit Commentator, et licet hoc sub dubio dixerit in hoc loco, tamen in VII Metaphysicae expresse dixit, quod dicitur analogice.

(482) Sequitur: Sed si concesserimus hoc dici univoce. Hic Commentator facit secundam rationem contra Avempeche m, et haec in duas secatur. Secunda ibi aut quomodo intelligit intellectione nova. Quantum ad primum dicit, quod dato adhuc et concesso tibi, Avempeche, quod quiditas dicatur univoce de corruptibilibus et incorruptibilibus, tamen remanet difficultas, quomodo intellectus materialis, qui secundum te est corruptibilis, potest cognoscere incorruptibile; oporteret enim, quod corruptibile evadat incorruptibile, ut supra adduxi.

(483) Sequitur: aut quomodo intelligit. Hanc partem sic intelligendum duco, quod aliquis posset dicere: Ego concedo, quod Avempeche erravit in ponendo intellectum materialem esse corruptibilem, tamen dico, quod in conclusione, quam probavit, quod intellectus est natus intelligere abstracta, non erravit, sed bene deduxit hoc. Sed Commentator inquit: Quomodo igitur intellectus intelligit intellectione nova illas substantias abstractas intuitive ita, quod in instante eas intelligat, si dicas intellectum esse aeternum, quia tunc acciderit novitas in eo? Quare Avempeche bene conclusit in ponendo intellectum materialem intelligere abstracte. Sed contra inquit Commentator.

(484) Et sequitur: Et etiam, si posuerimus, quod intelligere res abstractas. Haec est tertia ratio contra Avempeche m, et haec in duas dividitur: In prima movet dubium contra Avempeche m, in secunda dat solutionem et rationem ipsius Avempechis ibi Et Avempeche videtur ambigere.

(485) Quantum ad primum dicit Commentator: O Avempeche, si scientia de substantiis abstractis est nobis possibilis pro statu isto, ut tu dicis, quare igitur est, quod non extat aliquod opus, in quo est tradere de ista scientia quiditative et intuitive substantiarum separatarum? Nam philosophi, si quid dixerunt de abstractis, solum locuti sunt de scientia discursiva, ut patet XII Metaphysicae et aliis locis.

(486) Sequitur: Et Avempeche vult ambigere. In hac parte Commentator ponit rationem ipsius Avempechis, et haec in duas secatur iuxta duo loca, in quibus locutus est de hac materia ipse Avempeche et sibi contradicere visus est. Ibi secunda In Epistola autem continuationis.

(487) Quantum ad primum dicit, quod Avempeche in Epistola expeditionis dixit, quod intellectio de substantiis abstractis est possibilis possibilitate divina, non naturali. Pro quo sciendum est, quod, sicut est de nostris theologis, ita quoquomodo est de ipsis philosophis; nam sicut ipsi dicunt, quod in puris naturalibus sistendo intellectus noster non posset intueri deum, sed per lumen gloriae et gratiae, ita dicunt philosophi quoquomodo; unde possibilitatem naturalem appellant illam, quae est per transmutationem naturalem et per phantasmata. Et sic dicimus, quod deus non cognoscit per discursum possibilitate naturali, quia cognoscit per discursum, qui fit mediantibus phantasmatibus, quae sunt cum continuo motu et tempore; sed deus cognoscit intuitive possibilitate divina, id est possibilitate excedente phantasmata et transmutationem naturalem; nam intelligit per substantiam intellectus agentis, qui est quoddam divinum. Unde ex hac responsione formaliter ad dubium Commentatoris sic respondetur secundum Avempeche m: Quando Commentator quaerit, cur est, quod de scientia intuitiva non traditur scientia nec ars, respondetur, quod cognitio illa non potest doceri, quia, sicut cognitio intuitiva oculi non potest doceri, nam fit in instante, ita de illa etiam; unde bene potest doceri, quomodo nos possumus pervenire ad illam, tamen ipsa cognitio intuitiva in se quid sit, non potest doceri.

(488) Sequitur In Epistola autem continuationis. Hic Commentator ponit aliam rationem Avempechis in Epistola continuationis contradicentem primae. Hic enim concedit, quod talis scientia intuitiva potest doceri, quomodo fit; nam in ista epistola dicit, quod, quando intellectus ascendit in ipsis quiditatibus compositis intelligendo quiditatem quiditatis, tandem devenit ad substantiam abstractam. Sed forte sustinendo Avempeche m non est contradictio in dictis eius; nam quando dixit in Epistola continuationis, quod fit per discursum, abstrahendo scilicet quiditatem a quiditate, intellexit dispositive et praeparative, sed quando in Epistola expeditionis negavit hoc, intellexit effective et completive; et dixit veritatem, si sic intellexit.

(489) Sequitur: Et cum ita sit, omnes homines. Hic Commentator impugnat responsionem Avempechis quantum ad illud, quod ipse dicit in Epistola continuationis, videlicet quod habet per discursum; et sua ratio in hoc consistit: Si scientia ista intuitiva haberi potest per discursum et nos ignoramus eam, hoc potest esse propter aliud tertium rerum vel quia nos ignoramus propositiones, quae nos inducunt ad eam, sicut est de multis artificiis, puta de alchimia, quae secundum Commentatorem hic est possibilis, licet Aegidius in suis Quolibetis faciat ex intento unam quaestionem, in qua quaerit, utrum alchimia sit possibilis, et tenet, quod non, tamen secundum Commentatorem est possibilis. Nam secundum proportionem et virtutem elementorum et corporum caelestium cum tali ac tanta proportione caloris fiunt naturaliter minerae; si quis autem sciret, in qua mensura consistit ista proportio caloris, sciret artem alchimiae; sed nos ignoramus istas proportiones. Vel erit per aliam causam, quod nos ignoramus scientiam intuitivam de abstractis, quia talis scientia acquiritur per summum exercitium in naturali philosophia et nos sumus parum exercitati. Vel tertio hoc erit propter diminutionem nostri intellectus et propter cerebri debilitatem. Et Commentator destruit unumquodque istorum membrorum, et ideo haec pars in tres secatur iuxta tres destructiones factas circa tria membra. Prima ibi Si igitur hoc accidat propter diminutionem. Secunda ibi Et si hoc accidat propter ignorantiam propositionum. Tertia ibi Et si hoc accidat propter consuetudinem.

(490) Quantum ad primum probat, quod hoc non potest esse propter diminutionem nostrae naturae, quia tunc nos et omnes homines, qui sumus innati habere scientiam intuitivam de intelligentiis, si non possumus eam consequi, tunc nos diceremus aequivoce homines propterea, quia tolle operationem et statim tolles essentiam, ut dicitur IV Meteororum, quod oculus lapidis dicitur aequivoce oculus, quia non potest in operationem oculi; sic, si perfectio et operatio hominis in eo, quod homo, est speculari abstracta intuitive et nos non possumus ad hoc pervenire, ergo aequivoce dicuntur homines.

(491) Sequitur secunda: Et si hoc accidat propter ignorantiam. Hic destruit secundum, quod non potest esse propter ignorantiam propositionum propterea, quia tunc sequeretur, quod philosophia esset imperfecta; et dicit Commentator, quod forte Avempeche dixit hoc esse inopinabile. Ubi adverte, ut dicitur in I Topicorum, multa sunt inopinabilia, maxime apud vulgus, quae tamen non sunt inopinabilia ex parte rei, sicut solem esse maiorem tota terra. Ita expone hic!

(492) Sequitur: Et si hoc accidat propter consuetudinem. Hic destruit tertium membrum, quod non potest esse per modicum exercitium nostrum, quia, inquit ipse, sequitur illud idem inconveniens, quod sequebatur ad secundum, videlicet si dicamus, quod hoc est propter ignorantiam propositionum; nam tam ex illo secundo quam ex hoc tertio membro sequitur idem inconveniens, scilicet quod philosophia esset imperfecta. Deinde epilogat Commentator: Istae igitur sunt omnes quaestiones.

(493) Sequitur: Dicamus igitur: Quoniam autem intellectus existens et cetera. Hic Commentator ponit propriam opinionem, et haec pars in duas secatur: In prima ponit supposita, in secunda ex suppositis argumentatur. Ibi secunda Iam igitur invenimus modum. Prima pars in quattuor iuxta quattuor supposita, quae ipse ponit. Ibi secunda Intellectus igitur, qui est in nobis et cetera. In prima duo facit: In prima ponit suppositum primum, in secunda probat illud suppositum esse verum. Ibi secunda manifestum est, quoniam in voluntate nostra.

(494) Quantum ad primum ista est propositio prima, quam supponit: Intellectus noster habet duas operationes, quarum una est de genere passionis, et ista est intellectus possibilis, cuius operatio est intelligere, quod in quodam pati consistit, et alia operatio est de genere creationis, et ista attribuitur intellectui agenti, qui facit de potentia intellecta actu intellecta.

(495) Sequitur: manifestum est, quoniam in voluntate nostra. Hic Commentator probat illud suppositum, videlicet quod illae operationes sunt nostrae, et arguit sic: Illud est nostrum, quod est redactum ad voluntatem nostram; sed istae operationes, videlicet creare intellecta et intelligere ea, sunt redactae ad nostram voluntatem, quia intelligimus, cum volumus et extrahimus formas de potentia intellectis actu intellecta; ergo istae operationes sunt nostrae.

(496) Et ista actio, scilicet creare intellecta. Hic comparat illas duas actiones ad invicem, quod creare intellecta, quae est operatio intellectus agentis, est prior receptione et intellectione, quae est operatio intellectus possibilis; quod debet intelligi secundum naturam et non secundum tempus, quia sunt in eodem instante temporis.

(497) Sequitur: Et ideo dicit, quod dignius est. Ex illa comparatione Commentator deducit corollarium quoddam secundum Alexandrum, quod melius est describere animam intellectivam per agere quam per pati propterea, quia melius est describere aliquid per illud, per quod differt ab aliis, quam per illud, in quo convenit cum aliis. Modo sic est in proposito; nam in pati anima convenit cum sensu, quia sensus sunt solum passivi et nullo modo activi; per agens igitur intellectus distinguitur a sensu. Et hoc idem dicit Commentator de mente Alexandri in commento 18 huius III De anima.

(498) Sequitur: Sed hoc est de opinione dicentium. Dicit Commentator, quod illud dictum est secundum opinionem dicentium, quod passio non dicitur aequivoce de sensu et intellectu, sed univoce, sicut tenuit Alexander; nam secundum Alexandrum passio sensus et passio intellectus sunt unius et eiusdem rationis propterea, quia, sicut intellectus est virtus in corpore secundum Alexandrum, ita etiam sensus est virtus in corpore, et ideo secundum eandem rationem patiuntur, et ideo tenendo hoc verum esset, quod anima intellectiva describeretur per agere magis quam per pati. Sed secundum veritatem et secundum tenentes, quod passio non dicitur univoce de intellectu et de sensu, sicut tenuit Commentator, dico, quod verius definitur per pati quam per agere. Et cum dicitur ‘contra, quia per pati intellectus convenit cum sensu’, dico, quod pati sensus est alterius rationis; ideo non sequitur. Et hoc idem dicit Commentator in III De anima 18.

(499) Sequitur: Et propter istam actionem, scilicet extrahere et cetera. Hic Commentator infert secundum corollarium ex ista prima propositione, et est, quod per istam actionem intellectus agentis et possibilis, puta quae est extrahere intellecta et intelligere ea, diversificati sunt ad invicem Themistius et Alexander. Nam secundum Themistium intellectus speculativus est solum in compositis ex intellectu materiali et agente, et non posuit, quod ad intellectum speculativum concurrerent species intelligibiles; nam secundum Themistium, ut diximus in commento 5, intellectus possibilis intelligit, non quia in se aliquid de novo recipiat, sed quia inspicit solum ipsa phantasmata, unde omnis novitas et transmutatio secundum Themistium se tenet ex parte phantasmatum et non ex parte intellectus possibilis nec ex parte intellectus agentis. Commentator autem hic neglexit hanc opinionem, quia in commento 5 eam damnavit; unde breviter secundum Themistium intellectus speculativus est compositus ex intellectu agente et intellectu possibili.

(500) Sed Alexander, ut recitat hic Commentator, voluit, quod intellectus speculativus aut est compositus aut quasi compositus non solum ex intellectu agente et possibili, sed etiam ex ipsis speciebus intelligibilibus. Et quantum ad hoc convenit Commentator cum Alexandro, sed differt solum in essentia intellectus possibilis, quia Alexander tenuit, quod intellectus possibilis esset corruptibilis, sed Commentator negavit hoc. Sed quantum ad hoc, quod intellectus speculativus sit compositus ex intellectu agente et possibili et speciebus intelligibilibus, in hoc convenit cum eo, quia tenet ipse intellectum possibilem de novo recipere, et in hoc discrepat a Themistio. Adverte tamen circa illud, quod dicit Commentator, quod secundum Alexandrum intellectus in habitu est “compositus aut quasi compositus”; hoc pro tanto dixit, quia ibi est vera compositio, ubi aliquid est forma alterius, et quia intellectus agens non est forma intellectus possibilis secundum Alexandrum propterea, quia aeternum non est forma generabilis, ideo dixit “aut quasi compositus”.

(501) Sequitur: Et cum haec duo fundamenta sint posita. Hic Commentator ponit secundam propositionem, et haec pars in duas secatur: In prima proponit istam, in secunda declarat eam. Ibi secunda Et fuit declaratum, quod necesse est et cetera.

(502) Quantum spectat ad primum, dicit, quod, cum fuerint haec duo fundamenta posita, scilicet quod duplex est actio intellectus, agere scilicet et pati, sequitur secunda suppositio, quod intellecta in nobis sunt duplicia, naturalia scilicet et voluntaria. Naturalia sunt ipsa prima principia, quae pro tanto dicuntur “naturalia” propterea, quia habentur sine discursu et videntur quasi per naturam in nobis facta. Exemplum de rustico habente prudentiam: Si quis quaerat ab eo: ‘Quomodo habes tu istam prudentiam, cum numquam tu amplius videris scientiam?’, dicit ipse: ‘Habeo per naturam.’ Unde etiam ipsa bruta dicuntur a Philosopho habere prudentiam naturalem in prooemio Metaphysicae propterea, quia talis prudentia in eis habetur sine ratione atque discursu. Sed conclusiones dicuntur intellecta voluntaria, quia habentur cum ratione et cum discursu. Et dicit Commentator, quod ipsa prima principia nescimus, unde venerint, et hoc quantum ad causam effectivam, aut quomodo, id est quantum ad modum cognoscendi, et quando quantum ad tempus; unde si nos addiscimus aliquam conclusionem, nos scimus, quo tempore addidicimus eam, sed nos non nescimus, quando intellexerimus ipsa principia. Quodsi quis dicat: ‘Ego audivi in scholis logicorum aut philosophorum’, ipse mentitur per guttur.

(503) Sequitur: Et fuit declaratum, quod necesse est et cetera. Hic Commentator declarat illam secundam suppositionem; nam licet rustici nesciant, unde et quomodo et quando habeantur ipsa prima principia, tamen philosophi et viri docti bene sciunt hoc. Et ideo in hac parte Commentator declarat, quomodo et quando et unde habeamus ipsorum primorum principiorum notitiam. Et dicit, quod declaratum est, quod talia intellecta naturaliter, id est prima principia, sunt ab aliquo abstracto a materia, et tale est intellectus agens, et hoc quantum ad causam effectivam propterea, quia causa effectiva denotatur per li unde.

(504) Et ipsa prima principia tunc habentur a nobis, quando phantasmata possunt movere intellectum et quando puer incipit habere usum rationis; unde infantes non habent notitiam principiorum propterea, quia non habent usum rationis nec habent phantasmata, et hoc quantum ad tempus, quod denotatur per li quando.

(505) Et ipsa prima principia habentur sine discursu; nam principia cognoscimus, inquantum terminos cognoscimus, ut patet I Posteriorum, et hoc quantum ad illam particulam quoniam et unde, quomodo et quando prima principia innotescunt nobis.

(506) Sequitur: Et cum hoc declaratum est, necesse et cetera. Hic Commentator declarat, quomodo conclusiones generantur et acquiruntur; et dicit, quod habentur ex propositionibus notis et ex intellectu agente; nam conclusio habetur per propositiones, sed ipsa principia habentur per lumen intellectus agentis. Et dicit Commentator, quod nos non possumus dicere, quod ipsae propositiones non habent introitum in ipsis conclusionibus, quae dicuntur a Commentatore “intellecta acquisita” propterea, quia habentur per discursum et per rationem. Et dicit: “Neque etiam possumus dicere, quod solae propositiones agant eas”, scilicet conclusiones, ita, quod non concurrat intellectus agens. Unde hic tacite lacerat illam opinionem, quae tenet, quod intellectus agens sit ipsae primae propositiones. Hoc autem est falsum. Nam illud, quod est factum ab alio, non est intellectus agens. Sed primae propositiones sunt factae ab alio, quia sunt factae ex phantasmatibus et intellectu agente. Ergo primae propositiones non sunt intellectus agens. Maior est nota propterea, quia intellectus agens est aeternus; ideo illud, quod est factum, non potest esse intellectus agens; unde secundum tenentes, quod primae propositiones sunt intellectus agens, esset dicendum, quod solum primae propositiones faciunt conclusiones; hoc autem est falsum propter rationem factam. Et haec fuit opinio quorundam antiquorum dicentium primas propositiones esse intellectum agentem, et hanc opinionem beatus Thomas in Quaestionibus disputatis de anima late impugnavit et Commentator hic.

(507) Fuit etiam alia opinio quorundam antiquorum erronea ponentium, quod deus esset intellectus agens, et hanc opinionem impugnavit Themistius in hoc III De anima: In capitulo 31 dicit enim, quod isti tales non viderunt vel non intellexerunt verba Aristotelis in hoc III De anima 17, ubi ipse appellat intellectum agentem partem animae nostrae, dum dicit: “Quoniam autem, sicut in omni natura.” Hoc autem de deo dici non potest.

(508) Sequitur: Et omnis actio facta ex aggregato et cetera. Ista est tertia suppositio, quae sequitur ex dictis, et est, quod, ex quo intellectus speculativus fit ex intellectu agente et primis propositionibus, oportet, quod unum istorum se habeat ut forma et aliud ut materia vel unum se habeat ut principale efficiens et aliud se habeat ut instrumentum. Ista divisio sic potest persuaderi: Nam quandocumque duo concurrunt ad invicem, aut ista duo componentia concurrunt ad compositionem unius aut vero ista concurrunt respectu tertii, puta ad constituendum aliam operationem. Si primum, tunc patet, quod unum se habet ut materia, aliud ut forma; nam si ista componentia concurrunt ad compositionem per se unius, cum ex duobus entibus in actu non posset fieri per se unum nec ex duobus potentiis potest etiam componi per se unum, ut dicitur in VIII Metaphysicae, ideo utrumque non potest esse forma nec utrumque potest esse materia; ideo oportet dare tertium, quod unum sit ut forma et aliud ut materia. Si vero aliqua duo concurrant non ad componendum aliquod unum per se, sed concurrunt ad unam operationem, cum unus et idem effectus non possit esse ex duobus in eodem genere causae immediate, ut patet inductive – nam licet deus et caelum effective concurrant ad generationem illorum inferiorum, non tamen aeque principaliter –, ideo oportet, quod, quando duo componentia sic concurrant, oportet, quod unum concurrat ut principale agens et aliud ut instrumentum. Et sic patet ista divisio Commentatoris, quod intellectus speculativus, cum constet ex intellectu agente et ex propositionibus, oportet dare alteram illarum divisionum, vel quod unum sit ut forma et aliud ut materia vel secundum quod unum sit ut efficiens et aliud ut instrumentum.

(509) Sequitur: Intellectus igitur, qui est in nobis. Haec est quarta propositio, et haec dividitur in duas: In prima ponit propositionem, in secunda arguit ad partes. Ibi secunda Sed si posuerimus. Quantum ad primum dicit, quod, cum intellectus speculativus sit compositus ex intellectu agente et propositionibus, oportet, quod unum illorum sit ut materia et aliud ut forma; et haec est quarta propositio, quae sequitur ex secunda et ex tertia, ut patet intuenti.

(510) Sequitur: Si igitur posuerimus. Hic arguit ad partes, et dividitur in duas: In prima facit, quod dictum est, in secunda solvit. Ibi secunda Dicamus igitur, quod, si hoc, quod et cetera.

(511) Quantum ad primum sic arguit, quod, sive ponamus, quod intellectus agens sit efficiens et propositiones sint instrumentum, sive ponamus, quod intellectus agens sit ut forma et propositiones ipsae sint ut materia, semper sequitur inconveniens. Nam si dicatur, quod intellectus agens sit efficiens et propositiones sint instrumentum, sequitur, quod actio proveniet ab aeterno, cuius immediatum instrumentum est novum; hoc autem est falsum secundum Philosophum; nam, ut patet VIII Physicorum, novum non potest esse instrumentum immediatum aeterni, quia tunc esset novitas in deo. Si vero ponas secundum, quod intellectus agens est ut forma et propositiones sint ut materia, sequitur adhuc maius inconveniens; sequeretur enim, quod generabile et corruptibile erit materia aeterni.

(512) Sequitur secunda pars: Dicamus igitur, quod, si hoc, quod et cetera. In hac parte Commentator solvit argumenta adducta, et haec pars secatur in duas: In prima solvit per quandam divisionem, in secunda magis declarat istam solutionem. Secunda ibi Dicamus igitur: Sermo autem dicentis.

(513) Quantum ad primum dicit Commentator, quod aliquid esse instrumentum vel materiam potest intelligi dupliciter: uno modo, quod sit vera materia vel verum instrumentum, alio modo, quod sit quasi materia et quasi instrumentum, scilicet similitudinarie et non secundum rem ipsam. Et ideo ad argumentum inquit Commentator, quod intellectus agens est quasi forma ipsa et quasi efficiens et ipsae propositiones sunt quasi materia et quasi instrumentum, et ideo non sequuntur inconvenientia.

(514) Dicamus igitur: Sermo autem et cetera. Hic Commentator magis declarat, quomodo illae propositiones non sunt vera materia nec vere instrumentum, sed secundum quid materia et secundum quid instrumentum. Et haec pars in duas secatur: In prima resumit quaedam, in secunda solvit. Ibi secunda Nos autem cum posuerimus.

(515) Quantum ad primum dicit, quod respectus, qui est inter ipsas propositiones et intellectum agentem, est secundum quid respectus et non est simpliciter et absolutus respectus, scilicet quod propositiones ipsae respectu intellectus agentis sunt quasi materia et quasi instrumentum et intellectus agens est quasi forma et quasi efficiens. Et hic Commentator dilatat fimbrias; dicit enim, quod nullus alius, qui locutus est in hac materia, potest salvare istum respectum; nec Alexander nec Themistius, qui ponit, quod intellectus speculativus est aeternus, potest salvare istum respectum, sicut nos salvamus, videlicet quod propositiones sunt quasi materia et quasi instrumentum et intellectus agens est quasi forma. Unde, cum Commentator dixit: ponentes autem, quod intellectus operans, innuit Themistium, qui posuit intellectum speculativum aeternum et quod intellectus materialis nihil de novo recipiat, cuius opinionem ipse impugnavit in commento 5.

(516) Sequitur: Nos autem cum posuerimus. Et haec pars in duas secatur: In prima supponit quaedam, in secunda solvit formaliter dubitationem. Ibi secunda Et cum fuerit verificata nobis.

(517) Quantum ad primum iste tria supponit: primo quidem, quod intellecta speculativa sunt generabilia et corruptibilia, et hoc fuerit declaratum in commento 5, ubi diximus, quod intellectus speculativus est generabilis et corruptibilis secundum individuum et aeternus secundum speciem.

(518) Secundum suppositum est, quod intellectus utrumque intelligit, scilicet tam substantias materiales quam immateriales.

(519) Tertium suppositum est hoc, et est difficilius, licet condicionaliter loquatur, et est, quod, si intellectus noster intelligit per intellectum speculativum, id est per species intelligibiles, quantum ad intellectiones materialium et per intellectum agentem quantum ad intellectionem substantiarum abstractarum, oportet, quod tam intellectus speculativus, id est species intelligibiles, quam intellectus agens sint forma intellectus possibilis. Primum patet; nam si intellectus possibilis intelligit materialia per species, oportet igitur, quod species sint in intellectu per informationem. Secundum etiam probatur, quia, si intellectus intelligit per intellectum agentem ipsa materialia, non potest intelligere per aliquod extrinsecum a se, et ideo oportet dicere, quod intellectus agens sit intellectus possibilis; unde secundum Commentatorem oportet dicere intellectum agentem et possibilem esse substantias realiter distinctas et quod agens est forma materialis.

(520) Sequitur: Et simile huic est diaphanum. Istam partem sic introduco: Nam cum Commentator dixerit, quod idem est subiectum intellectus speculativi et intellectus agentis, quia dixit, quod tam intellectus agens quam speculativus est forma intellectus possibilis, posset aliquis dubitare in hoc; nam efficiens et finis videtur, quod non possunt in eodem subiecto substare; sed ita est in proposito; nam intellectus agens efficit intellectum speculativum, et ideo non videtur, quod sit idem subiectum utriusque. Sed Commentator vidit hanc obiectionem, et ideo per exemplum in simili declaravit, quod idem potest esse subiectum efficientis et finis; nam diaphanum est subiectum lucis et etiam est subiectum coloris, et tamen patet, quod lux efficit colorem, ita, inquit Commentator, est de intellectu agente, qui est quasi lux, et de intellectu speculativo, qui est quasi color.

(521) Sequitur: Et cum fuerit verificata nobis et cetera. In hac parte Commentator formaliter solvit et declarat, quomodo intellectus agens sit quasi forma et intellectus speculativus sive ipsae propositiones sint quasi materia. Et ratio sua in hoc consistit: Omnia duo in eodem subiecto existentia ita se habent, quod unum est quasi forma et aliud quasi materia; sed intellectus agens et propositiones recipiuntur in intellectu possibili; ergo oportet, quod unum sit ut forma et aliud ut materia. Maior sic probatur, quia, si aliqua duo existunt in uno et eodem subiecto, patet, quod illa non sunt unius et eiusdem rationis, et ideo oportet, quod sint diversarum rationum et quod unum sit ut forma et aliud ut materia; unde unum illorum se habet ut perfectius et aliud ut minus perfectum; sed cum perfectius sit quasi forma et imperfectius sit quasi materia – nam forma est perfectior materia –, ideo dicimus nos, quod, quaecumque in eodem subiecto recipiuntur, unum se habet ut forma et reliquum ut materia. Et cum ita sit, quod intellectus speculativus et agens recipiantur in eodem intellectu possibili, ut patet per suppositum, et clarum est, quod intellectus agens est perfectius et propositiones ipsae sunt quid imperfectius intellectu agente, ideo oportet, quod intellectus agens sit quasi forma et species ipsae seu ipsae propositiones sint quasi materia.

(522) Sequitur: Iam igitur invenimus modum et cetera. Ista est secunda pars principalis istius ultimae partis opinionis Averrois, in qua, postquam ipse in prima parte posuit supposita quattuor, hic ex suppositis argumentatur. Sed quia de primo, secundo, tertio supposito nulla est difficultas, sed de quarto bene est difficultas, et Commentator multa dixit de isto quarto, videlicet quod intellectus agens est quasi forma et phantasma est quasi materia, ideo pro intellectione istius moveo hic quattuor dubia. Nam secundum Commentatorem perpetuum indiget aliquo novo pro sua operatione, si ponas, quod intellectus agens utitur phantasmate. Hoc autem est falsum, ut patet in VIII Physicorum.

(523) Secundo, o Commentator, tu dicis, quod propositiones sunt quasi materia vel secundum quid materia intellectus agentis; sed dubitatur, quare est, quod generabile et corruptibile potest esse secundum quid materia respectu aeterni et tamen generabile et corruptibile non potest esse simpliciter materia aeterni.

(524) Tertio dubitatur, quia tu, Commentator, dicis, quod Alexander secundum suam opinionem non potest salvare istum respectum de secundum quid; sed, o Commentator, videtur, quod aeque bene Alexander potest salvare hoc, sicut et tu; nam Alexander tenet, quod intellectus agens causat ipsas species intelligibiles; igitur potest dicere, quod ipsae propositiones sint quasi materia respectu intellectus agentis; et confirmatur, quia semper perfectius habet rationem formae, et hoc non negaret Alexander. Ergo, cum intellectus agens sit perfectior ipsis propositionibus, habet rationem formae.

(525) Quarto, quia secundum viam Commentatoris Aristoteles peccaret per fallaciam petitionis principii; nam vult probare, quod intellectus noster potest intelligere substantias abstractas per intellectum agentem, et hoc Philosophus accipit et supponit; ergo et cetera.

(526) Ad primum dico, quod nec deus secundum philosophos nec intellectus agens aliquod novum immediate causant; nam, ut deducit Philosophus in VII Physicorum, si deus crearet immediate aliquod novum, sequeretur, quod deus non esset deus, ut dicitur in VIII Physicorum; nam novitas in effectu provenit ex novitate in causa, et datur novitas in deo, et tunc deus non esset deus. Nam ubicumque est novitas, ibi est imperfectio, quae repugnat simplicitati divinae, quae est ens simpliciter perfectum; et habet Commentator in V Metaphysicae capitulo de perfecto. Similiter, si intellectus agens mediante phantasmate creat speciem, phantasma non est tale instrumentum intellectus agentis, unde ista novitas habet reduci ad novitatem in phantasmate. Et si quaeratur, a quo est ista novitas in phantasmate, ista quaestio procedit in infinitum, quia in accidentaliter ordinatis non inconvenit procedere in infinitum; unde, si quaeratur, quare phantasma est novum, est dicendum: ‘eo, quia obiectum est novum’, et cum omnis novitas in istis effectibus inferioribus habeat reduci ad motum caeli tamquam ad causam, ideo dicimus nos, quod phantasma non est totale instrumentum intellectus agentis pro creatione speciei intelligibilis, quia concurrit etiam motus caeli. Unde ex quo novitas in phantasmate habet reduci ad motum caeli, ideo non inconvenit, quod intellectus agens habeat pro instrumento ipsum phantasma; ex quo non est totale instrumentum. Sed de deo et ipso caelo secus est; nam si tu ponas evadere, quin ista novitas sit in deo, cum novitatem ipsam non habeas aliquid, ad quod reducas, quia ponis caelum a deo esse immediate, et ideo ratio Philosophi in VIII Physicorum procedit, sed ista non, quia est ratio diversitatis manifesta, ut vides.

(527) Ad secundum dico, quod forma vere dependet a materia; ideo impossibile est, quod forma aeterna dependeat a vera materia, et ideo forma aeterna non potest informare veram materiam; sed materiam secundum quid non inconvenit, quod informet secundum quid, videlicet quantum ad aliqua accidentia et ad quasdam dispositiones accidentales, quae non sustentant formam in materia.

(528) Ad tertium: Commentator ideo dixit, quod Alexander non potest salvare illum respectum propterea, quia Alexander posuit intellectum possibilem esse generabilem et corruptibilem; sed patet, quod corruptibile non potest recipere aeternum, et ideo quantum ad hoc Alexander non potest salvare illum respectum.

(529) Ad quartum dico, quod Philosophus secundum Commentatorem non petit principium; nam condicionalis ponit in esse, et ideo Aristoteles condicionaliter loquitur; dicit enim, quod, si intellectus possibilis intelligit per intellectum agentem et per intellectum speculativum, sequitur, quod idem erit subiectum tam intellectus agentis quam speculativi; unde non absolute protulit hoc; quare et cetera.

(530) Sequitur: Iam igitur invenimus modum et cetera. In hac parte Commentator, postquam in prima posuit sua supposita, ex suppositis infert suam opinionem, et haec pars in duas secatur: In prima facit, quod dictum est, in secunda infert corollaria. Ibi secunda Homo igitur secundum modum.

(531) Quantum ad primum duo facit: Primo proponit, secundo exsequitur. Ibi secunda Quoniam hoc posito continget necessario. Quantum ad primum dicit: Iam igitur invenimus modum, secundum quem possibile est, ut iste intellectus continuetur nobis in postremo, id est post acquisitionem omnium scientiarum. Et non intelligo per li “postremo”, quod sit in postremo vitae, licet talis continuatio forte non accidat nisi in senectute.

(532) Sequitur: Quoniam hoc posito. Ista est pars executiva, in qua Commentator duo facit: In prima declarat, quod intellectus agens sit forma, in secunda declarat, quod non potest continuatio ista fieri nisi prius acquisitis omnibus scientiis. Ibi secunda Et nullus modus est, secundum quem generatur et cetera.

(533) Quantum ad primam adducit duas rationes ad probandum, quomodo intellectus agens sit forma nobis. Prima talis est: Nam cum intellectus speculativus fiat ex intellectu agente et ex primis propositionibus et intellectus agens sit quasi forma et primae propositiones sint quasi materia, cum speculari sit in potestate nostra per intellectum speculativum, sequitur ergo, quod intellectus agens sit quasi forma in nobis. Unde ista prima ratio est a priori; nam ex hoc, quod intellectus agens est forma, ideo operamur per eum.

(534) Sed secunda ratio est: Unumquodque operatur per suam formam; sed nos operamur per intellectum agentem; ergo intellectus agens est forma in nobis. Unde ista ratio est a posteriori. Et quidam dicunt, quod Commentator facit hic regressum; sed magister aliter continuabat; unde addebat unum ad continuandum sermonem Averrois. Et quia per hunc modum poterimus; et in littera deficit li “quia unde”. Sensus totius talis est: Ex quo intellectus speculativus constat ex intellectu agente et primis propositionibus et cum intellectus sit ut forma et quia nos operamur per eum, ideo relinquitur, quod sit nostra forma.

(535) Sequitur: Et nullus modus. Hic declarat, quod non potest nobis applicari nisi habitis omnibus scientiis, et ratio talis est: Quotiens aliqua forma non coniungitur alicui nisi mediante aliqua operatione, illa perfectio non attribuitur ei nisi perfecta illa operatione; sed intellectus noster non perficitur per intellectum agentem, nisi prius habuerit omnes habitus, tam practicos quam speculativos; ergo sequitur, quod intellectus agens non a principio perfecte copulatur nobiscum. Maior patet inductive; nam forma substantialis numquam perfecte acquiritur per generationem, nisi prius habuerit omnes dispositiones praevias. Minor vero probatur; nam ista se habent per ordinem, intellectus possibilis, intentiones imaginatae, species intelligibiles et intellectus agens; unde, sicut perfecta operatione intellectus speculativi, quae completur per intellectum agentem et per intentiones imaginatas, nos formaliter intelligimus per intellectum speculativum, ita completa operatione intellectus agentis nos formaliter intelligimus per ipsum.

(536) Sed dubitatur hic, quia etiam alii, ut Alpharabius et Alexander, non negarent ipsi, quin intellectus sit forma in nobis, inquantum per intellectum agentem formae intellectae in potentia fiunt intellectae in actu; modo, o Commentator, tu non probas aliud in istis tribus rationibus, nisi quod intellectus agens sit forma nobis illo modo, quo etiam alii concedunt, tamen tu non probas, quod sit forma informans, sicut tu tendis probare; unde tu intendis probare, quod nos per intellectum agentem formaliter intelligimus, et tamen probas, quod per intellectum agentem nos operamur. Et quando tu probas, quod primae propositiones sunt ab intellectu agente, hoc verum est effective, tamen non probas, quod sit forma vere.

(537) Praeterea ratio tua prima est ratio Alexandri, videlicet quod nulla forma perficitur, nisi perficiatur aliqua operatio, mediante qua nata est acquiri. Et Alexander dicebat, quod speculari ordinatur ad ipsam copulationem, ideo non potest fieri ista copulatio, nisi perficiatur intellectus speculativus in nobis. Istam rationem ante, o Commentator, in hac materia adduxit Alexander, et tamen tu reprehendis ipsum, et nunc hoc tu assumis rationem eius, in quo eum accusas.

(538) Praeterea ratio tua, o Commentator, peccat per fallaciam petitionis principii; nam quaestio vertitur, an intellectus noster possibilis sit aptus natus intelligere substantias abstractas, et tu nihil dixisti de hoc, sed solum vis dare modum, quomodo fiat ista copulatio. Dimissa ergo quaestione ‘si est’ aggrederis quaestionem ‘quid est’ vel ‘quia est’, quod est absurdum, maxime quando dubium est de quaestione ‘si est’. Unde tu non declarasti, an intellectui possibili in ordine ad nos convenit intelligere. Haec argumenta infra solvemus propterea, quia Commentator ponit quaedam, ex quibus solvi possunt.

(539) Sequitur in commento: Homo igitur, ut dicit Themistius. In hac parte Commentator infert corollaria, ex quibus sequitur declaratio lucida opinionis Averrois. Et quantum ad hoc primo dicit, quod homo ex auctoritate Themistii “assimulatur deo quoquomodo”. Notanter dixit: “quoquomodo”; nam deus est omnia per intellectum et voluntatem; unde scientia sua est causa rerum et sua voluntas; unde omnia relucent in sua essentia tamquam effectus eminenter et virtualiter contentus in sua causa; unde magis ipsa caliditas dependet a deo quam ab ipso igne, ut dicit auctor De causis, quod plus influit causa prima quam causa secunda; sed intellectus noster est omnia “quoquomodo”, id est inquantum est plenus speciebus omnium, et non est causa omnium et non est omnia sicut deus, quia continet eminenter omnia et quod omnia in ipso relucent ut in causa. Et ideo dixit “quoquomodo”. Da hic exemplum de muliere, quae ab aliquo possidetur vere, et fruitur ea, et alter habet figuram illius solum et fruitur figura; patet autem, quod ille, qui fruitur muliere ipsa, est beatior illo, qui fuitur solum effigie illius. Ita se habet intellectus noster respectu intellectus divini.

(540) Et dicit Commentator: Entia enim non sunt nisi scientia eius. Ista potest esse vera in propositione causali, id est scientia dei est omnium causa; vel aliter: entia sunt in scientia eius eminenter.

(541) Et dicit: Quam mirabilis est iste ordo. Hoc potest referri ad deum – “quam sit iste ordo mirabilis” –, quod deus per intellectum et voluntatem operatur; vel hoc refertur ad intentiones imaginatas et species intelligibiles et intellectum agentem, quae habent ordinem mirabilem inter se, quod acquisitio perfecta unius est complementum alterius et causa acquisitionis alterius, ut patet. Et ista magis placet, ut patet per ea, quae diximus supra; unde ex quo homo per istam continuationem “est deus quoquomodo”, inquantum intelligit per substantiam intellectus agentis omnia in instante sicut deus, ideo mirabilis est iste ordo.

(542) Sequitur: Et secundum hunc modum et cetera. In hac parte ponit Commentator secundum corollarium, et est, quod differentia inter Alexandrum et Avempeche m, ut supra dictum est, fuit in hoc: Nam nos secundum Alexandrum numquam adipiscimur continuationem intellectus agentis, nisi prius fuerit perfecta operatio eius quantum ad abstractionem omnium specierum; unde Alexander totum negotium continuationis referebat ad operationem intellectus agentis. Sed Avempeche ponebat continuationem fieri per abstractionem quiditatis a quiditate; unde ipse totum negotium continuationis referebat ad intellectum possibilem abstrahentem quiditatem a quiditate. Et cum ita sit, inquit Commentator, quod rectius sensit Alexander in hac materia quam Avempeche; nam intellectus agens in ista continuatione unitur nobis ut forma, ut diximus, et cum Alexander dixerit istam continuationem referri ad intellectum agentem, quantum ad hoc igitur recte sensit.

(543) Sequitur: Et est etiam manifestum ex hoc et cetera. Istud est tertium corollarium, quod ex eis, quae dicta sunt, patet, quod intellectus non continuatur nobiscum nisi in fine, quia intellectus agens, dum fuerit copulatus nobis in potentia, erit intellectio nostra in potentia, et dum erit in actu copulatus, id est ut forma, tunc erimus intelligentes per ipsum in actu et tunc intelligimus per ipsum et operabimus per perfectam operationem intellectus agentis, quae est intelligere substantias abstractas. Et ex hoc patet, inquit Commentator, quod intellectio ista intuitiva non est scientia discursiva, quae habetur per discursum, sicut sunt aliae scientiae speculativae, sed est aliquod generatum, id est acquisitum mediantibus scientiis speculativis et tamquam mediis dispositive concurrentibus ad acquisitionem ipsius.

(544) Sequitur: Et ideo non est remotum et cetera. Istud est quartum corollarium, et dicit, quod non est remotum, immo necessarium – supple tu –, ut homines in ista continuatione adiuvent se invicem in acquisitione istius scientiae intuitivae, quam non possunt venari, nisi prius habitus fuerint omnes istius scientiae speculativae. Et nota, quod dicit Commentator: Et hoc habet veritatem quantum ad scientias speculativas, non ab aliis, id est non oportet, quod habeantur scientiae practicae – contra Ioannem de Ianduno, qui tenuit, quod ad continuationem requiruntur omnes habitus speculativi et practici. Patet autem, quod haec est deductio contra scientiam Commentatoris in isto loco; nam solum scientiae speculativae requiruntur, ut patet.

(545) Intellecta enim facta. Adverte hic, quod in littera dupliciter iacet. Aliqui dicunt, quod debet stare: Intellecta enim falsa; et ista fuit opinio Iandunistarum. Nam cum dixerit, quod continuatio ista sit per scientias speculativas, posset alquis dicere, an propositiones falsae faciunt aliquid in hoc; et Commentator removet hoc et dicit, quod hoc est impossibile, ut habeatur in continuatione, quia illa secundum cursum naturalem non sunt, quia error non est a natura intentus nec ab arte, sicut sextus digitus non est intentus a natura.

(546) Si vero teneatur altera littera, quae est antiquior, ut sit “intellecta enim facta”, tunc sensus erit talis, quod, cum superius dixerit, quod continuatio fit ab ipsis scientiis speculativis et non ab aliis, id est scientiis practicis, ut nos exposuimus, et contra reddens rationem huius subdit: “intellecta enim facta impossibile, ut habeant continuationem”, id est scientiae practicae, quae sunt a nobis et de actibus nostris, non faciunt ad continuationem, quoniam non sunt intentae secundum naturam, sed per accidens, sicut sextus digitus. Nam scientiae speculativae per se faciunt ad felicitatem, practicae autem, ut castitas et huiusmodi, faciunt per accidens, inquantum cogitativa nostra et aliae virtutes interiores consistunt in quadam mediocritate et consequuntur per tales virtutes morales.

(547) Sequitur: Et est etiam manifestum. Istud est quintum corollarium, ex quo solvuntur omnes dubitationes. Adverte: Et est, quod, si nos posuerimus intellectum possibilem esse generabilem et corruptibilem, sicut posuit Alexander, Alpharabius et Avempeche, non habemus modum, quo continuatur intellectus agens cum intellectu possibili, quia oportet dicere, quod natura corruptibilis fieret aeterna.

(548) Et dicit Commentator: copulatione simili continuationi formarum cum materia. Ubi considera, quod anima intellectiva secundum Commentatorem, ut potest colligi de mente eius hic, est, quod sit composita ex intellectu agente et intellectu possibili tamquam ex duabus substantiis, quarum una est materia, alia forma; unde intellectus agens est vera forma intellectus possibilis. Et non est imaginanda opinio dicentium, quod sunt duae intelligentiae abstractae separataeque. Et dicit Commentator, quod, si non fuerit posita et concessa ista continuatio intellectus agentis cum intellectu possibili, nulla erit via ad salvandum, quia intellectus agens est magis appropriatus homini quam aliis rebus, quam lapidi, ligno et cetera, nisi per diversitatem actionis in eis, id est nisi forte quis dixerit, quod ideo diversificatur et in hoc est differentia, quare magis dicatur applicatus uni quam alteri, quia in homine operatur faciendo de potentia intellectis actu intellecta, sed in aliis rebus, puta in asino et huiusmodi, non exercet hanc operationem. Et dicit Commentator: secundum hoc, id est, si dicatur, quod propter hoc est ista diversitas, solum sequeretur, quod respectus intellectus agentis respectu hominis non esset nisi respectus agentis et non respectus formae, id est quod intellectus agens non applicaretur ei nisi ut agens solum et non ut forma. Hoc autem est absurdum. Nam secundum hoc non intelligeremus substantias abstractas, cum non possint intelligi alio modo nisi per copulationem intellectus agentis sub ratione, qua forma est. Et tunc, dicit Commentator, contingeret quaestio Alpharabii, qui dixit in libro Ethicorum, quod nos non possumus intuitione abstracta intelligere, sed intellectus agens applicatur nobis solum ut motor secundum Alpharabium. Hoc autem habetur pro absurdo.

(549) Fiducia enim in possibilitate continuationis, id est: Totum fundamentum, quod nos facimus ad declarandum istam continuationem, consistit in hoc, quod ponimus intellectum agentem non solum ut agens nobis applicatur, sed etiam ut forma. Et dicit Commentator, quod haec, quae nunc visa, sunt dicta in hac materia, et si alias occurreret alia dicere, ipse scribet, ut dicitur, quod ipse scripsit epistolam De felicitate. Sed restat modo per iam dicta solvere argumenta adducta in oppositum.

(550) Ad primum respondetur, quod Commentator probavit de intellectu agente unumquodque, videlicet quod respectu nostri facit cognoscere tam materialia quam immaterialia, materialia quidem, inquantum de potentia intellectis facit actu intellecta, forma quidem propter hoc, quia unaquaeque forma dat suam perfectissimam operationem ei, cuius est forma; sed intellectus agens est forma applicata homini; igitur dat ei perfectissimam suam operationem; sed talis operatio intellectus agentis est cognoscere substantias abstractas; ergo et cetera.

(551) Ad secundum dico, quod damnat Alexandrum in eo, quod ipse posuit intelleectum possibilem esse generabilem et corruptibilem, et in hoc est damnandus. Nam data hac positione intellectus possibilis non ascenderet ad cognitionem incorruptibilium, nisi natura corruptibilis fieret aeterna, ut ipse deduxit. Sed tamen ratio Alexandri, quam assumpsit Commentator ad probandum, quod intellectus agens non applicatur nobis nisi perfecta operatione intellectus speculativi, fuit bona.

(552) Sed contra hanc solutionem instatur. Nam videtur, quod ista obiectio procedat contra Commentatorem; nam intellectus possibilis, qui est substantia abstracta, applicatur nobis, qui sumus generabiles et corruptibiles, et nos dicimur intelligere per intellectum possibilem, quoniam etiam Alexander non posset dicere, quod dato, quod intellectus possibilis sit corruptibilis, non possumus intelligere per intellectum agentem. Nam quae maior ratio de uno quam de altero? Ad hoc respondetur dando rationem diversitatis quantum ad hoc, quia intellectus possibilis dependet a nobis et nos quodammodo agimus in intellectum possibilem aliquid producendo in ipsum, intellectus agens non dependet a nobis; quare et cetera. Et sic sit laus deo et beatae virgini et cetera.

 

 

38

 

(553) Nota in 38! Est famosa propositio, quod scientiae secantur, quemadmodum et res. Quod communiter exponi solet, quod hoc est verum de scientiis, quae quidem distinguantur secundum res formaliter consideratas. Sed Gregorius Ariminensis dixit, quod hoc non est ad propositum Aristotelis in isto loco; nam Aristoteles dixit, quod scientiae distinguuntur sicut res; nam sicut scibile se habet, puta vel in potentia vel in actu, ita etiam et scientia, sicut etiam se habet scibile, vel potentia vel actu; ita se habet et sensus. Et in rei veritate iste fuit sensus Aristotelis, ut bene notavit Gregorius. Licet commune dictum in se verum sit, non tamen potest ex hoc loco haberi.

(554) Nota etiam, quod in hoc loco patet de intentione Aristotelis intellectionem fieri per species contra pharmacopolas; dicit enim: “Lapis non est in anima, sed species lapidis.” Patet autem, quod hoc non potest intelligi solum terminative; nam secundum Platonem, qui dicebat sensationem fieri per extramissionem, terminatur actio animae ex extra; sed differentia est secundum Philosophum, quia subiective est species in ea.

 

 

39

 

(555) Nota ex 39! Dicit Commentator, quod corpus est universalius genus rerum sensibilium. Neritonensis secundum viam Thomae tenebat, quod corpus sit primum cognitum ab intellectu, quia, cum ipse secundum Thomam tenet, quod magis universalia sunt primo nota et cognita a nobis cognitione confusa, hoc dicebat habere veritatem de praedicatis sensibilibus, et quia in genere substantiae primum praedicatum universalius inter sensibilia est corpus – nam omne sensibile est corpus, substantia enim secundum se non est sensibilis, quia, cum substantia de se sit indifferens ad corporeum et incorporeum, et quia incorporea non sunt sensibilia –, ideo ponebat, quod substantia non erat primum cognitum, sed corpus. Similiter dicebat, quod ens non erat primum cognitum inter praedicata universalia, quae cognitione confusa concipiuntur; nam cum conceptus entis sit disiunctus secundum Thomistas, quia ens significat substantiam et accidens materiale vel immateriale, deum vel creaturam, non potest apprehensione simplici esse primum cognitum; nam talis conceptus, cum sit disiunctus, habetur per discursum. Et ideo dicebat ipse, quod in praedicato substantiae corpus est primum cognitum a nobis cognitione confusa.

(556) Nota etiam in commento! Commentator dicit, quod necesse est, ut formae sint in intellectu secundum velocitatem et rem velocis transmutationis. Hoc bene fuit declaratum a Ioanne de Ianduno in III De anima in quaestione 16: Dixit enim, quod hoc sic habet intelligi, quia species rerum, quae sunt in intellectu, sunt secundum velocitatem. Nam sicut imago est in speculo, quo remoto ipsa removetur imago, ita remotis et deletis ipsis phantasmatibus in cogitativa vel in memorativa propter infirmitatem vel senium delentur species intelligibiles existentes in intellectu; nam ita se habet intellectus ad species, sicut visus ad colorem, ut patet III De anima 30. Et hunc credo fuisse intentum Commentatoris.

(557) Alii vero subtilizantes dicunt, quod res sunt in intellectu secundum velocitatem, quia, si res debet permanere in intellectu, oportet, quod fiat hoc ex frequentatis actibus et per maximum exercitium; nam nisi hoc fiat, non remanent. Sed prima expositio magis mihi placet.

(558) Nota etiam, quod ex hoc 39 eliciunt alii, quod virtus sensitiva non potest facere affirmationem vel negationem; nam dicunt, quod phantasia est alterum affirmatione et negatione; unde solus intellectus videtur hoc facere. Et sic patet, quod hoc est contra Commentatorem, qui tenet cogitativam facere affirmationem vel negationem particulariter. Verum si nos velimus manu tenere Commentatorem, dicamus, quod Philosophus sic intellexit, quod solus intellectus est ille,qui cognoscit affirmationem et negationem. Tamen cum hoc stat, quod virtus cogitativa faciat affirmationem vel negationem, sed solus intellectus cognoscit, sicut in simili dicit beatus Thomas in calce VI Metaphysicae, quod sensus est verus aliquando, tamen veritas non cognosci potest a sensu, sed solum ab intellectu. Ita dicas tu pro Commentatore in proposito et cetera.

 

 

41

 

(559) Adverte in 41, quod Commentator dicit, quod Philosophus, quando dixit: “Potentiae animae sunt quodammodo infinitae”, quod hoc dixit secundum opinionem antiquorum et non propriam. Contra: Ioannes de Gandavo, qui dixit propter illam auctoritatem, quod potentiae visivae sunt infinitae.

 

 

45

 

(560) Adverte, quod Philosophus facit rationem ad probandum, quod virtus motiva non est virtus sensitiva, quia alicubi est virtus sensitiva, ubi non est virtus motiva secundum locum. Et Commentator in calce commenti dixit, quod Philosophus in destruendo has virtutes esse motivas usus loco concomitantiae, id est argumentatus est in terminis se concomitantibus, quia, si, ubi est hoc, scilicet virtus sensitiva, non est illud, scilicet virtus motiva secundum locum, signum est, quod virtus sensitiva non est motiva. Et dicit Commentator, quod illa ratio non probat, nisi quod virtus sensitiva non est causa intellecta adaequata motus secundum locum, quia in causis praecisis, ubi ponitur causa, ponitur effectus et, ubi removetur causa, removetur effectus; et tamen propter hoc bene stat, quod virtus sensitiva sit causa remota motus. Sed ratio Philosophi non plus probat, nisi quod non est causa adaequata.

 

 

50

 

(561) Adverte, quod appetitus, desiderium et voluntas differunt secundum magis commune et minus commune. Nam appetitus est quid commune ad animata et ad inanimata; nam dicimus, quod materia appetit formam et quod gravia appetunt locum deorsum. Desiderium autem est solum in cognoscentibus, et sic omne animal dicitur habere hoc desiderium. Sed voluntas est solum in habentibus rationem, et sic in solis hominibus est voluntas, et nullum aliud animal dicitur habere voluntatem.

 

 

56

 

(562) Nota, quod animalia imperfecta dicuntur habere imaginationem indeterminatam, et talis indeterminatio potest attendi circa tria: primo circa situm, quia animalia imperfecta habent imaginativam disseminatam per totum corpus. Ista etiam indeterminatio est quantum ad tempus, quia animalia perfecta habentia imaginativam respiciunt per imaginativam non solum praesens tempus, sed etiam praeteritum et futurum, sed animalia imperfecta per imaginativam imperfectam ferentur in tempus praesens. Tertio talis indeterminatio est quantum ad terminum ad quem sui motus; nam sicut stulti, dum moventur localiter, nesciunt, quo vadant, ita etiam sunt ista animalia imperfecta.

 

 

59

 

(563) Nota, quod est auctoritas Philosophi, quod datur status et augmentum et decrementum! Commentator negat dari statum.

 

 

60

 

(564) Nota, quod quaecumque sunt in natura, aut sunt propter aliquid aut propter necessitatem naturae, sicut sunt pili et rubigo ferri et sal nitrium parietis. Et ego puto, quod, licet ista per respectum ad illud, quod consequuntur, non sint propter finem, tamen abstracte et in ordine ad alia sunt propter aliquid, ut, licet rubigo ferri, quae accidit ex necessitate materiae, non sit propter finem quantum ad ferrum, tamen in ordine ad alia est propter aliquid; videmus enim medicos uti rubigine ferri in pluribus medicamentis. Similiter sal nitrium, licet respectu parietis non sit propter aliquid, tamen per respectum ad bombardam est propter aliquid. Similiter monstra, licet quantum ad naturam particularem non sint propter aliquid, tamen per respectum ad primam causam sunt propter aliquid, ut dixit beatus Augustinus, quia opera et potentia dei manifestantur in illis, ut patet in Evangelio de caeco nato a nativitate, quando discipuli interrogarunt dominum, an parentes ipsius peccassent, quod ipse caecus natus fuerat, et respondit, quod non, sed ut manifestentur opera dei in illo. Et ideo tu, qui vides, lauda deum, quia te caecum creare potuisset!

 

 

61

 

(565) Nota expressam auctoritatem Aristotelis contra Avicennam, qui posuit caelum esse animatum anima sensitiva! Nam iste est purus error in via Aristotelis, ut patet intuenti rationem eius ex intento in hac materia. Sed Avicenna neglexit viam Aristotelis in hac – sicut in quam pluribus aliis rebus.