BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aeneas Silvius Piccolomini

1405 - 1464

 

Historia de duobus amantibus

 

1444

 

____________________________________________________________

 

 

 

Incipit historia

de duobus amantibus.

 

 

Vrbem Senam, unde tibi et mihi origo est, intranti Sigismundo Caesari quot honores impensi fuerint, iam ubique vulgatum est. Palatium illi apud sacellum sanctae Marthae super vicum, qui ad tophorum ducit portam strictam, paratum fuit.

Huc, postquam caeremoniae peractae sunt, cum venisset Sigismun­dus: quatuor maritatas obviam habuit, nobilitate, forma, aetate ornatuque pene pares. Non mortales sed deas quisque putavit. – Si tres dumtaxat fuissent, illae videri poterant quas referunt, Paridem per quietem vidisse. Erat Sigismundus, licet grandaevus, in libidinem pronus, matronarum alloquiis admodum oblectabatur et femineis blanditiis gaudebat, nec suavius illi quicquam fuit illustrium aspectu mulierum. Vt ergo has vidit, desiliens equo, inter manus earum exceptus est et ad comites versus, ait:

«Similesne unquam his feminis vidistis? Ego dubius sum, an facies humanae sint, an angelici vultus; sunt coelestes certe».

Illae, oculos humi deiicientes ut verecundiores fiunt, sic pulchriores redduntur. Sparso namque inter genas rubore, tales dabant ore colores, quales indicum ebur, ostro violatum, aut quales reddunt alba immixta purpureis rosis lilia. Praecipue tamen inter eas nitore Lucretia fulsit. Adolescentula nondum annos viginti nata, in familia Camillorum, praediviti viro Menelao nupta; indigno tamen, cui tantum decus domi serviret, sed digno quem uxor deciperet et, sicut nos dicimus, cornutum quasi cervum redderet.

Statura mulieris eminentior reliquis. Comae illi copiosae et aurei laminis similes quas, non more virginum retrofusas miserat, sed auro gemmisque incluserat. Frons alta spatiique decentis, nulla intersecta ruga. Supercilia in arcum tensa, pilis paucis nigrisque, debito intervallo disiuncta. Oculi tanto nitore splendentes ut, in solis modum, respicientium intuitus hebetarent. His illa et occidere, quos voluit, poterat et mortuos, cum libuisset, in vitam resumere. Nasus in filum directus, roseas genas aequali mensura disterminabat. Nihil his genis amabilius, nihil delectabilius visu; quae, cum mulier risit, in parvam utrimque dehiscebant foveam. Nemo has vidit, qui non cuperet osculari. Os parvum decensque. Labia corallini coloris, ad morsum aptissima. Dentes parvuli et in ordinem positi, ex cristallo videbantur: per quos tremula lingua discurrens non sermonem, sed harmoniam suavissimam movebat. Quid dicam mentis speciem, aut gulae candorem?

Nihil illo in corpore non laudabile. Interioris formae indicium faciebat exterior. Nemo hanc aspexit, qui viro non invideret. Erant insuper in ore eius multae facetiae. Sermo is fuit, qualem rumor est Gracchorum matrem habuisse Corneliam, sive Hortensii filiam, nec suavius aliquid eius oratione, nec modestius fuit. Non ut pleraeque tristi facie, honestatem ostendebat, sed alacri vultu modestiam. Non timida, non audax, sed temperatum verecundiae metum, virilem animum femineo corde gerebat.

Vestes illi multiplices erant. Non monilia, non fibulae, non baltei, non armillae deerant. Redimicula capitis mirifica. Multi uniones adamantesque, tum in digitis, tum in serto fuere. Non Helenam pulchriorem fuisse crediderim, quo die Paridem in convivium Menelaus excepit, nec ornatiorem Andromachen, cum sacris Hectoris initiata est nuptiis.

Inter has (nempe: quatuor maritatas) et Catharina Petrusia fuit quae paulo post diem defuncta, Caesarem in funebribus habuit qui et natum eius militia, ante sepulcrum donavit quamvis infantem. Huius quoque mirabilis formae decus elucebat, inferior tamen Lucretia erat. Omnis de Lucretia sermo audiebatur. Hanc Caesar, hanc caeteri commendabant intuebanturque. Quocunque illa vertebatur, eo et oculi sequebantur adstantium. Et, sicut Orpheus, sono citharae silvas ac saxa secum fertur traxisse, sic ista homines suo, quecunque volebat, intuitu ducebat.

Vnus tamen inter illos omnes plus aequo in illam ferebatur Euryalus Franco, quem nec forma, nec divitiae, amori reddebant ineptum. Duorum et triginta annorum erat, non eminentis staturae sed laetae grataeque habitudinis illustribus oculis, malis ad gratiam rubescentibus, caeteris membris non sine quadam maiestate decoris, staturae correspondentibus, decoratus erat.

Reliqui curiales propter longinquam militiam, omnes auro excussi erant. Hic, quia et domi abundabat et propter amicitiam Caesaris magna munera recipiebat, in dies ornatior conspectibus hominum reddebatur. Longum famulorum ordinem pone ducebat. Nunc auro illitis, nunc muricis tyrii sanguine tinctis, nunc filis, quae ultimi legunt Seres, textis vestibus utebatur. Tum equi tales illi erant quales, ut in fabulis est ad Troiam venisse Memnonis.

Nihil huic, ad excitandum illum blandum animi calorem magnamque mentis vim, quam amorem vocant, praeter otium, deerat. Sed vicit iuventa et luxus tum laeta fortunae bona, quibus ille nutritur. Nec erat potens Euryalus sui, ut Lucretiam vidit; ardere puellam coepit haerensque vultui, nihil satis vidisse putabat. Nec impune dilexit.

Mira res! multi egregia forma iuvenes, sed unum hunc Lucretia: plures honesti corporis mulieres, sed hanc unam Euryalus sibi delegit. Non tamen hac ipsa die vel in se flammam Lucretia cognovit Euryali, vel ille Lucretiae: sed amare se frustra uterque putavit.

Vt igitur ceremoniis sacro Caesaris capiti peractis, modus fuit et illa domum reversa, in Euryalum tota, in Lucretiam totus Euryalus ferebatur.

Quis nunc Thisbes et Pyrami fabulam demiretur, inter quos notitiam, primosque gradus vicinia fecit? et, quia domos habuere contiguas, tempore crevit amor.

Hi nusquam se prius viderant, nec fama cognoverant. Hic Franco, haec Etrusca fuit; nec linguae commercium intercessit, sed oculis tantum res acta est, cum alter alteri placuisset.

Saucia ergo gravi cura Lucretia et igne capta coeco, iam se maritatam obliviscitur. Virum odit et alens venereum vulnus infixos pectore tenet Euryali vultus; nec ullam membris suis quietem praebet; secumque:

«Nescio quid obstat,» ait, «ut amplius haerere viro nequeam. Nil me iuvant eius amplexus, nil oblectant oscula; fastidium verba ingerunt. Peregrini semper ante oculos est imago, qui hodie proprior erat Caesari. Excute conceptas e casto pectore flammas, si potes infelix. Si possem non essem aegra ut sum. Nova me vis invitam trahit. Aliud cupido suadet, alia mens. Scio quid sit melius, quod deterius est sequor. O! civis egregia ac nobilis, quid tibi cum peregrino est? Quid in extraneo ureris? Quid thalamos alieni concipis orbis? Si virum fastidis, haec etiam dare potest terra quod ames. Sed heu mihi! quae nam illius est facies? Quam non moveat eius forma, aetas, genus, virtus? Certe pectora mea movit et nisi fert opem dispereo. Dii meliora dent!»

«Vah! prodam ego castos hymenaeos meque advenae, nescio cui, credam? qui, dum abusus me fuerit, abeat, virque sit alterius et me poenae relinquat? Sed non is est eius vultus, non ea nobilitas animi videtur, nec gratia formae illa est, ut timeam fraudes et amoris oblivia nostri, et dabit ante fidem, cur tuta timeam? Accingar et omnem moram pellam. Ego quoque ita sum pulchra, ut non me minus ille velit, quam ego ipsum cupiam. Semper se mihi debebit, si semel ad oscula fuerit receptus mea. Quot me ambiunt proci quocunque pergo! Quot rivales ante fores excubant meas!»

«Dabo amori operam. Aut hic manebit, aut me secum abiturus abducet. Ergo ego et matrem et virum et patriam relinquam? Saeva est mater et meis semper infesta gaudiis. Viro carere quam potiri malo. Patria illic est, ubi delectat vivere. At famam prodam! Quid mihi rumores hominum, quos ipsa non audiam? Nihil audet qui famae nimis studet. Multae hoc fecerunt aliae. Rapi Helena voluit, non invitam asportavit Paris. Quid Ariadnem referam vel Medeam? Nemo errantem arguit, qui cum multis errat».

Sic Lucretia. Nec intra pectus minora incendia nutriebat Euryalus.

 

◦◦◦◦◦◦

 

 

Medias inter Caesaris curiam et Euryali domum Lucretia aedes habuit. Nec palatium petere Euryalus potuit, quin illam ex altis sese ostentantem fenestris haberet in oculis. Sed erubuit semper Lucretia cum Euryalum vidit, quae res Caesarem fecit amoris conscium. Nam cum, ex sua consuetudine, nunc huc, nunc equitaret illuc et hac saepe transiret, animadvertit, mutari feminam Euryali adventu, qui sibi quasi Octaviano Maecenas adstabat. Ad quem versus:

«Eu, Euryale», ait, «siccine uris feminas? Mulier illa te ardet».

Semel vero, tamquam amanti invideret, ubi ad aedes Lucretiae ventum est, Euryalo oculos pilo contexit.

«Nec videbis», inquit, «quod amas, ego hoc spectaculo fruar».

Tum Euryalus:

«Quid hoc signi est, Caesar? Nihil mihi cum illa est. Sed hoc facere incautum est, ne circumstantes in suspicionem adducas».

Erat Euryalo spadix equus, arduae cervicis argutique capitis, quem et brevis alvus et obesa terga spectabilem reddebant, animoso pectore, thoris luxuriante, qui sonante tuba stare loco nesciebat. Nutabat auribus et collectum fremens, volvebat sub naribus ignem. Densa iuba et dextro iactata recumbebat in armo et cavans tellurem solido cornu graviter sonabat ungula. Similis illi fiebat, Euryalo visa Lucretia. Quae licet, dum sola fuit, claudere viam destinasset amori: ut tamen illum aspexit, nec modum flammae, nec sibi ponebat; sed, ut siccus ager, qui admisso igne, comburitur, si chori perflent altius flammescit: sic infelix Lucretia exardebat.

Ita est sane ut sapientibus videtur: humiles tantum casas habitat castitas solaque pauperies affectu sano tenetur et quae domus se coercet modico. Divites aedes nescit pudicitia. Quisquis rebus secundis exsultat, luxu fluit, semperque insolita appetit. Delicatas eligit domos et penates magnos, dira fortunae comes libido.

Intuens igitur Euryalum, quam saepe transeuntem, Lucretia, nec ardorem compescere potens: diu secum cogitavit cui se patefaceret. Nam qui tacitus ardet, magis uritur. Erat inter viri servos Sosias teutonicus senex heroque fidus, cui iam servierat diu liberaliter. Hunc aggreditur amans, plus nationi quam homini credens.

Ibat magna procerum stipante caterva per urbem Caesar, iamque Lucretiae domum praeteribat; quae, ubi adesse Euryalum cognovit. –

«Adesto,» inquit, «Sosia, paucis te volo. Respice deorsum ex fenestra. Vbinam gentium iuventus est huic similis? Vide, ut omnes calamistrati sunt, erecti, eminentibus humeris. Aspice caesareos et madido cirro contortos crines. O quales facies. Omnes lactea colla ferunt, quo sese ore ferunt, quam forti pectore. Aliud est hoc hominum genus, quam quod terra nostra producat. Semen hoc deorum est, aut e coelo missa progenies. O! si ex his mihi virum fortuna dedisset. Nisi oculi testes essent, numquam tibi narranti haec credidissem, et si fama fuerit, praestare omnibus gentibus Germanos, credo subiectam Boreae fore plagam et ex frigore magno albedinem mutuari. Sed nostine tu aliquos?»

«Quam plurimos» inquit Sosias. Tum Lucretia:

« Euryalum Franconem nosti?».

«Tanquam me», ait Sosias. «Cur tamen hoc rogas?».

«Dicam» inquit Lucretia, «scio quod inapertum non ibit. Hanc spem mihi bonitas tua facit. Ex his, qui Caesari adstant, nemo mihi est Euryalo gratior. In hunc animus meus commotus est. Nescio quibus exuror flammis. Nec illum oblivisci, nec mihi pacem possum dare, nisi me ei facio notam. Perge, oro, Sosia, conveni Euryalum: dic me ipsum amare. Nil volo ex te amplius; nec tu frustra hoc nuntium facies».

«Quid audio,» refert Sosias, «haeccine me flagitia facere aut cogitare, hera, decet? Prodamne ego dominum meum, iamque senex incipiam fallere, quod iuvenis abhorrui? Quin potius clara progenies huius urbis exturba nefandas flammas e casto pectore. Ne obsequere dirae spei. Exstingue ignem. Non aegre amorem pellit, qui primis obstat insultibus. Qui dulce malum blandiendo nutrit: duri et insolentis domini servituti se dat; nec cum vult excutere iugum potest. Quodsi hoc resciret maritus, heu! quibus te ille laceraret modis! Nullus diu latere potest amor».

«Tace!» inquit Lucretia «nihil loci terrori est, nihil timet qui non timet mori. Quemcunque dederit exitum casus, feram».

«Quo misera pergis?» Sosias retulit. «Domum infamem reddes, solaque tui generis eris adultera? Tutum esse facinus reris? Mille circa te oculi sunt. Non sinet genitrix occultum scelus; non vir, non cognati, non ancillae, servi ut taceant, iumenta loquentur; canes et postes et mormora te accusabunt. Atque, ut celes omnia, qui videt omnia, celare non potes Deum. Disce quid poena praesens, consciae mentis pavor et animus culpa plenus seque ipsum timens. Negata est magnis sceleribus fides. Compesce, obscero, impii amoris flammas. Expelle facinus, mente casta, horridum. Metue concubitus novos miscere thalamis mariti».

«Scio rectum esse quod dicis,» retulit Lucretia; «sed furor cogit sequi peiora. Scit animus, quantum praecipitium instat et ruit sciens. Vincit et regnat furor potensque mente tota dominatur amor. Stat sequi, quod regnum iubet Amoris. Nimis, heu! nimis reluctata sum frustra. Perfer, si mei te miseret, nuntium».

Ingemuit super his Sosias «Perque has», dixit, «canas senectae comas, fessumque curis pectus et fida, quae praebui generi tuo, servitia, precor supplex: siste furorem teque ipsam adiuva. Pars sanitatis est, velle sanari».

Tum Lucretia: «non omnis», ait, «ingenium relinquit pudor. Parebo tibi, Sosia. Amorem, qui tegi non vult, vincam. Vnicum effugium est huius mali, morte ut praevertam nefas».

Exterritus hac Sosias voce, «moderare,» inquit, «hera, mentis effrenae impetus; coerce animos. Nunc vita es digna, quia te nece dignam putas».

«Decretum est», ait Lucretia, «mori. Admissum scelus Collatini uxor gladio vindicavit. Ego honestius praeveniam morte committendum. Genus laeti quaero. Laqueo, ferro, praecipitio, veneno vindicare castitatem licet. Vnum hoc aggrediar».

«Non patiar,» inquit Sosias. At Lucretia: «si quis mori constituit, prohiberi non potest,» ait. «Porcia Catonis filia, mortuo Bruto, cum ferrum sibi subtractum esset, carbones ardentes ebibit».

«Si tam protervus», inquit Sosias, «incubat menti furor tuae, magis vitae quam famae consulendum est. Fallax saepe fama est, quae malo melior, bono peior nonnumquam datur. Temptemus hunc Euryalum et amori operam demus. Meus erit iste labor tibique, ni fallor, rem confectam dabo».

His dictis incensum animum inflammavit amore, spemque dedit dubiae menti. Sed non illi animus erat ut quod dixerat esset facturus. Differre animum feminae quaerebat furoremque imminuere; ut saepe tempus exstinguit flammas et adimit aegritudinem dies. Existimavit Sosias falsis gaudiis puellam producere donec vel Caesar abiret, vel mens illius mutaretur; ne, si negasset, alius quaereretur nuntius, aut in se manus mulier iniiceret. Saepe igitur ire atque redire se finxit et illum gaudere amore suo et tempus idoneum quaerere, quo invicem affari possent. Dixit interdum, non fuisse loquendi opportunitatem. Nonnumquam se mitti extra urbem studuit ac in reditum gaudia distulit. Sic diebus multis aegrotum pavit animum et, ne per omnia mentiretur, semel tamen adortus Euryalum,

«O! quam hic dilectus es,» ait, «si scires». Nec illi quaerenti, quid hoc esset, ultra respondit.

 

◦◦◦◦◦◦

 

At Euryalus, certo Cupidinis arcu percussus, nullam membris quietem dabat, igne furtivo populante venas, qui totas penitus vorabat medullas. Non tamen Sosiam novit, nec Lucretia missum putavit.

Vt omnes minus spei habemus, quam cupiditatis, hic, ubi ardere se vidit, diu imprudentiam suam miratus est, seque multotiens increpavit:

«En Euryale, quid sit amoris imperium, nosti: longi luctus, breves risus, parva gaudia, magni metus, semper moritur et numquam mortuus est qui amat. Quid tu te his nugis inmisces iterum?»

At, cum se frustra niti videret, – «quid tandem», ait, «incassum, miser amori repugno? Num me licebit quod Iulium non licuit, quod Alexandrum, quod Hannibalem? Sed quid viros armatos refero? Aspice poetas! Vergilius, per funem tractus, ad mediam turrim pependit, dum se mulierculae sperat usurum amplexibus. Excuset quis poetam, ut laxioris vitae cultorem. Quid de philosophis dicemus, disciplinarum magistris et artis bene vivendi praeceptoribus? Aristotelem, tamquam equum, mulier ascendit, freno coercuit et calcaribus pupugit.»

 

Aristoteles et Herpyllis

 

«Diis aequa potestas est Caesaris. Non est verum quod vulgo dicitur: non bene conveniunt, nec in una sede morantur maiestas et amor. Quis est maior amator quam noster Caesar? Quotiens hic amori operam dedit? Herculem dicunt, qui fuit fortissimus et certa deorum soboles, pharetris et leonis spolio positis, colum suscepisse, passumque aptari digitis smaragdos et dari legem rudibus capillis et manu, qua clavam gestare solebat, properante fuso, duxisse fila. Naturalis est haec passio.»

«Sentit ignes genus aligerum. Nam niger a viridi turtur amatur ave et variis albae saepe iunguntur columbae, si verborum memini quae ad Phaonem Siculum scribit Sappho. Quid quadrupedia referam? Movet pro coniugio bella iumentum; timidi cervi proelia poscunt et concepti furoris dant signa mugientes. Vruntur Hircanae tigrides; vulnificos aper dentes acuit; poeni quatiunt terga leones, cum movit amor, ardent insani ponti beluae. Nihil immune est, nihil amori negatum; odium perit cum iussit amor. Iuvenum feroces concitat flammas, senibusque fessis rursus exstinctos revocat calores; virginum ignoto ferit igne pectus. Quid ego naturae legibus renitar? Omnia vincit amor; et nos cedamus amori».

 

 

Haec ubi firmata sunt, lenam quaerit, cui ceras ad nuptam ferendas committat. Nisus huic fidus comes erat, harum rerum calidus magister. Hic provinciam suscipit mulierculamque conducit, cui litterae committuntur in hanc sententiam scriptae:

«Salutarem te, Lucretia, meis scriptis, si qua mihi salutis copia foret; sed omnis tum salus, tum vitae spes meae, ex te pendet. Ego te magis quam me amo, nec te puto latere meum ardorem laesi pectoris. Index tibi potuit esse vultus meus, saepe lacrimis madidus, et quae vidente te, emisi suspiria. Fer benigne, te precor, si me tibi aperio. Cepit me decus tuum vinctumque tenet eximia, qua omnibus praestas, venustatis gratia.»

«Quid esset amor antehac nescivi. Tu me Cupidinis imperio subiecisti. Pugnavi diu, fateor, violentum ut effugerem dominum, sed vicit conatus meos splendor tuus. Vicerunt oculorum radii quibus es sole potentior.»

«Captivus sum tuus, nec mei amplius compos sum. Tu mihi somni et cibi et potus usum abstulisti. Te dies noctesque amo; te desidero, te voco, te exspecto; de te cogito, te spero, de te me oblecto, tuus est animus, tecum sum totus. Tu me sola servare potes solaque perdere. Elige horum alterum et, quid mentis habeas, rescribe. Nec durior erga me verbis esto, quam fueras oculis, quibus me colligasti.»

«Non peto rem grandem. Vt alloquendi te copiam habeam, postulo. Hoc tantum volunt hae litterae meae, ut quae scribo, dicere possim coram te. Hoc si das, vivo et felix vivo; sin negas, exstinguitur cor meum, quod te magis quam me amat.»

«Ego me tibi et tuae commendo fidei. Vale, anime mi et vitae subsidium meae.

◦◦◦◦◦◦

Has ubi gemma signatas accepit lena: festino gradu Lucretiam poscit, eaque sola inventa, «hanc tibi epistolam», inquit, «tota caesarea nobilior et potentior curia mittit amator, utque sui te misereat, magnis precibus rogat».

Erat lenocinio notata mulier; nec id Lucretiam latebat permolesteque tulit infamem feminam ad se mitti. Atque in eam versa:

«Quae te», ait, «scelesta in hanc domum audacia duxit? Que te dementia adire meam praesentiam suasit? Tu nobilium aedes ingredi, tu matronas temptare potentes et violare audes legitimas faces? Vix me contineo, quin in capillos involem tuos. Tu des mihi litteras? Tu me alloquaris? Tu me respicias? Nisi plus quod me decet adtenderem, quam quod tibi convenit: te efficerem hodie, ne posthac tabellas amatorias ferres. I, ocius venefica, tuasque litteras tecum defer: imo, da potius, ut lacerem ignique dedam». Arripiensque papirum in partes diversas scidit et calcatam saepe pedibus atque consputam, in cinerem projecit.

 

 

«Ac sic de te», ait, «sumi supplicium lena deberet, igne quam vino dignior. Sed abi ocius, ne te vir inveniat meus et, quas tibi remisi, de te poscat poenas; cavetoque admodum ne ante conspectum redeas meum».

Timuisset alia mulier; sed haec matronarum noverat mores et intra se ait: «nunc vis maxime quia te nolle ostendis». Moxque ad illam:

«Parce», ait, «domina, putavi me bene facere, tibique placitum iri. Si secus est, da veniam imprudentiae meae. Si non vis ut redeam, parebo. Tu, quem despicis amantem, videris».

Atque his dictis e conspectu recessit. Euryalo autem invento: «Respira», inquit, «felix amator; plus amat mulier quam amator. Sed nunc non fuit rescribendi otium. Inveni moestam Lucretiam: at ubi te nomino tuasque litteras dedi: hilarem vultum fecit miliesque papirum basiavit. Ne dubita, mox responsum dabit». Et abiens vetula, cavit ne amplius inveniretur, ne pro verbis referret verbera.

Lucretia vero, postquam anus evasit, fragmenta perquirens epistolae, particulas quasque suo loco reposuit et lacera verba contexuit, iamque legibile chirographum fecerat; quod, postquam milies egit, miliesque deosculata est, tandemque involutum sindone: inter pretiosa iocalia collocavit et nunc hoc repetens, nunc illud verbum, maiorem horatim bibebat amorem, Euryaloque rescribere statuit atque hunc in modum dictatam epistolam misit:

 

 

«Desine sperare, quod assequi non licet, Euryale. Parce litteris et nuntiis me vexare. Nec me illarum ex grege credito, quae se pretio vendunt. Non sum quam putas, nec cui submittere lenam debeas. Quaere aliam incestandam. Me nullus amor, nisi pudicus sequatur. Cum aliis ut libet agito: ex me nil postules te meque indignum. Vale.»

Haec epistola, quamvis durior Euryalo visa est et contraria lenae dictis, viam tamen ostendit, ultro citroque missitandi. Nec dubitavit Euryalus credere, cui fidem Lucretia praebuisset; sed angebatur quia sermonis italici nescius erat; ideoque ferventi studio curabat ediscere et, quia sedulum faciebat amor: brevi tempore doctus evasit solusque sibi dictavit epistolas, quia prius ab aliis mutuabatur, quidquid etrusco sermone scribi oportuit. Respondit ergo Lucretiae:

Nil succensendum esse sibi, quod infamem submiserit feminam, cum id se peregrinum lateret, quia alio uti nuntio non potuerat. Missionis amorem fuisse causam, qui nil quaereret inhonesti. Credere se fore ipsam pudicam, castissimamque atque idcirco maiore dignam amore. Insolentem feminam, honorisque sui prodigam, nedum se non diligere, sed maximo odio persequi. Pudicitia namque amissa, nil esse, quod in femina commendetur. Formam fore delectabile bonum, sed fragile caducumque et cui, nisi pudor assit, nihil pretii detur. Quae pudicitiam formae adiunxerit, eam divinam esse mulierem, ipsamque utraque dote pollentem scire ac propterea coli a se, qui nihil ab ea peteret libidinosum, aut obfuturum famae. Optare se tantum alloqui, ut animum suum, qui scriptis plene ostendi nequit, verbis aperiat.

Cumque his litteris munera misit, non solum materia sed etiam opere pretiosa. Ad haec Lucretia sic rescripsit:

«Accepi litteras tuas iamque nil amplius de lena queror. Quod me ames, non magnifacio, quia nec primus es, nec solus, quem mea forma decepit. Multi et amaverunt et amant me alii; sed, ut illorum, sic et tuus erit vacuus labor. Habere verba tecum nec possum nec volo. Invenire me solam, nisi fias hirundo, non potes. Altae sunt domus et aditus custodia clausi. Munera tua suscepi, quia oblectavit me opus illorum. Sed, ne quid tuum gratis apud me sit, neve hoc pignus videatur amoris: remitto ad te annulum quem matri meae vir dedit, ut apud te, quasi pretium sit venditorum iocalium. Nec enim pretii minoris est gemma eius, quam munus tuum. Vale.»

His Euryalus sic replicavit:

«Magno mihi gaudio fuit epistola tua, quia finem fecit querelae de lena. Sed angit me, quod amorem parvi pendas meum. Nam, etsi te plures ament, nullorum tamen ignis comparandus est meo. At tu hoc non credis, quia loqui nequeo tecum. Id si daretur, non me contemneres.»

«O! utinam fieri possem hirundo; sed libentius transformari in {pulverem} vellem ne mihi fenestram clauderes. At ego, non quod nequeas, sed quod nolis doleo; nam quid ego nisi animum respicio{?} Ah! mea Lucretia, quid dixisti te nolle? An, si fieri possit, me nolis alloqui qui tuus sum totus? Qui nihil magis cupio quam tibi gerere morem; quae, si iubes in ignem ire, citius obediam quam praecipias. Mitte, obsecro, verbum hoc.»

«Si non datur facultas, assit voluntas tamen. Neque me verbis eneca, quae vitam mihi oculis praebes. Si non placet me alloquium petere, quia non sit impetrandum, obsequar. Sed muta sententiam illam, qua laborem meum vacuum dixisti futurum. Absit haec crudelitas, mitior esto amanti tuo. »

«Si pergis sic loqui, fies homicida, nec dubita. Facilius tu me verbis interimeres, quam alius quivis gladio. Desino iam plura poscere; ut redames tantum postulo. Nihil hic est, quod obiicias; nemo potest tibi hoc prohibere. Dic te me amare et beatus sum.»

«Munuscula mea, quovis modo apud te sint: gratum est, quia illa te aliquando mei admonebunt amoris, sed parva illa fuerunt et minora sunt quae nunc mitto. Tu tamen noli spernere, quod amator donat, maioraque in dies ex patria debent mihi afferri; cum aderunt, ex me recipies. Annulus tuus numquam ex digito meo recedet et illum, vice tua, crebris osculis reddam madidum. Vale, delicium meum et mihi quod potes solatium dato.»

Sic cum frequenter replicatum esset, in hunc tandem modum Lucretia dedit epistolam:

«Vellem tibi, Euryale, morem gerere teque, ut petis, amoris mei participem facere, nam id nobilitas tua meretur et mores tui deposcunt, ut in cassum ne ames. Taceo quantum mihi placet forma tua et plena benignitate facies; sed mihi non est usui, te ut diligam. Nosco me ipsam. Si amare incipiam, nec modum, nec regulam servabo. Tu hic diu esse non potes, nec ego te, postquam in ludum venerim, possem carere. Tu me nolles abducere et ego nollem manere.»

«Movent me multarum exempla, quae per peregrinos amantes desertae sunt, ne tuum amorem sequar. Iason Medeam decepit, cuius auxilio vigilem interemit draconem et vellus aureum asportavit. Tradendus erat Theseus Minotauro in escam; sed Ariadnae fretus consilio, evasit; illam tamen desertam apud insulam dimisit. Quid Dido infelix quae profugum recepit Aeneam? Nonne illi peregrinus amor interitum dedit.»

«Scio, quanti periculi sit amorem extraneum admittere. Nec me tantis obiciam discriminibus. Vos viri solidiores estis animi furoremque magis conpescitis. Femina, ubi furere incipit, sola potest morte assequi terminum. Non amant, sed insaniunt mulieres, et nisi correspondeat amor, nil est amante femina terribilius. Postquam receptus est ignis, nec famam curamus, nec vitam. Vnicum remedium est, si copia sit amati. Nam quo magis caremus, eo magis cupimus, nec discrimen timemus ullum, dummodo nostrae libidini satisfiat.»

«Mihi ergo nuptae, nobili, diviti, consultum est, amori viam procludere et tuo praesertim, qui non potest esse diurnus: ne vel rhodopeia Phyllis dicar, aut altera Sappho. Ideo te oratum volo, ne ultro meum exposcas amorem et tuum ut paullatim comprimas exstinguasque. Nam id est viris quam feminis multo facilius. Nec tu, si me, ut dicis, amas: ex me quaerere debes, quod mihi exitio sit. Pro tuis donis remitto auream crucem, margaritis ornatam; licet brevis sit, non tamen pretio caret. Vale!»

Non tacuit Euryalus his acceptis, sed, ut erat novis scriptis incensus, calamum suscepit atque sub hac forma dictavit epistolam:

«Salve, mi anima, Lucretia, quae me tuis litteris salvum facis, etsi nonnihil fellis immisceas, sed hoc spero me audito detrahes. Venit in manus meas epistola tua clausa et tua gemma signata. Hanc et legi saepe et deosculatus sum saepius; sed haec aliud suadet quam tuus animus videtur fuisse.»

«Rogas me ut amare desinam, quia non expedit tibi peregrini flammas amoris sequi et ponis exempla deceptarum. Sed hoc tam ornate culteque scribis, ut mirari magis et amare tuum ingenium debeam quam oblivisci. Quis est ille, qui tunc amare desinat, quando prudentiorem et sapientiorem animadvertit amicam? Si meum minuere amorem volebas, non oportuit doctrinam tuam ostendisse. Nam hoc non est incensum exstinguere, sed ignem maximum ex parva conflare favilla.»

«Ego, dum legi, magis exarsi videns formae tuae praeclarae et honestati coniunctam esse doctrinam. Verba sunt tantum, quibus rogas, ut amare desistam. Roga montes, ut in planum veniant, utque fontes sua repetant flumina. Tam possem ego te non amare, quam suum relinquere Phoebus cursum. Si possunt carere nivibus Scythiae montes, aut maria piscibus, et feris silvae: poterit et oblivisci Euryalus tui.»

«Non est pronum viris, ut reris Lucretia, flammas exstinguere: nam quod tu sexui nostro ascribis, plerique vestro assignant. Sed nolo hoc certamen nunc ingredi. Ad ea me respondere oportet quae in adversum retulisti. Idcirco enim nolle te mihi correspondere amanti significas, quoniam multas peregrinus amor decepit exemplaque ponis.»

«Sed possem ego quoque plures referre, quos feminae reliquerunt: Troilum, sicut nosti, Priami filium, Chryseis decepit. Deiphobum Helena prodidit. Amantes Circe suos medicamentis vertit in sues atque aliarum terga ferarum.»

«Sed iniquum est, ex paucarum consuetudine, totum vulgus censere. Nam si sic pergimus, et tu, propter duos, tresve malos aut etiam decem viros omnes accusabis horrebisque: et propter todiem feminas caeterae omnes erunt odio mihi? Quin potius alia sumamus exempla, qualis amor Antonii Cleopatraeque fuit et aliorum quos epistolae brevitas referre non sinit.»

«Sed tu Ovidium legisti, invenistique; post Troiam dirutam, Achivorum plurimos, dum remeant, peregrinis retentos amoribus, numquam in patriam revertisse. Haeserunt namque amatricibus suis, carereque potius necessariis, domo, regnis et aliis, quae sunt in patria cuique gratissima, voluerunt quam amicas relinquere.»

«Haec te rogo, mea Lucretia, cogites non illa quae nostro sunt amori adversa et quae pauci fecerunt. Ego ea mente te sequor, ut perpetuo te amem, simque perpetuo tuus. Nec tu me peregrinum dixeris; magis namque civis sum, quam qui hic nascitur; nam illum casus fecit civem, me vero electio. Nulla mihi patria erit, nisi ubi tu sis et, quamvis aliquando contingat, me hinc abire, reditus tamen festinus erit. Nec ego in Teutoniam revertar, nisi res meas compositurus ordinaturusque, ut tecum esse quamdiu possim. Facile manendi apud te reperietur occasio. Multa his in partibus Caesari negotia sunt. Haec mihi committi expedienda curabo. Nunc legatione fungar, nunc munus exercebo. Vicarium in Etruria Caesarem habere oportet. Hanc ego provinciam impetrabo.»

«Nec dubita, suavium meum Lucretia, meumque cor, spes mea: si vivere absque corde possum et te relinquere possum. Age iam tandem; miserere amantis tui, qui tamquam nix ad solem eliquescit. Considera meos labores et modum iam denique meis martyriis statue. Quid me tamdiu crucias? Miror ego mei, quod tot tormenta perpeti potuerim, qui tot noctes insomnes duxi, qui tot ieiunia toleravi. Vide quam macer sum et pallidus. Parva res est, quae spiritum corpori alligatum detinet.»

«Si tibi aut parentes aut filios occidissem: non poteras de me maius quam hoc supplicium sumere. Si sic me punis, qui te amo: quid ergo illi facies, qui tibi damnum dederit, aut malum? Ah! mea Lucretia, mea hera, mea salus, meum refugium! Suscipe me in gratiam; demum rescribe, me tibi carum {esse}. Nil aliud volo, liceat mihi dicere: servus Lucretiae sum. Et reges et Caesares amant servos, ubi fideles noverint. Nec dii dedignantur redamare, qui illos amant. Vale! spes mea, meusque metus.»

 

 

Vt turris quae, fracta interius, inexpugnabilis videtur exterius, si vero aries admotus fuerit, mox confringitur: sic Euryali verbis Lucretia victa est. Postquam enim sedulitatem amantis aperte cognovit, et ipsa dissimulatum patefecit amorem atque his litteris Euryalo se aperuit:

 

 

«Non possum tibi amplius adversari, nec te amplius, Euryale, mei amoris expertem habere possum. Vicisti iamque sum tua. Me miseram! quae tuas suscepi litteras! Nimium multis exponenda sum periculis, nisi tua me fides et prudentia iuvet. Vide, ut serves, quae scripsisti. In amorem iam tuum venio. Si me deseris et crudelis et proditor et omnium pessimus es. Facile est feminam decipere; sed quanto facilius, tanto turpius.»

«Adhuc res integra est. Si putas me deserendam: dicito, antequam magis amor ardet. Nec incipiamus, quod postmodum incepisse poeniteat. Omnium rerum respiciendus est finis. Ego, ut feminarum est, parum video. Tu vir es, te mei et tui curam habere oportet. Do me iam tibi, tuamque sequor fidem. Nec tua esse incipio nisi ut sim perpetuo tua. Vale! meum praesidium meaeque ductor vitae.»

 

◦◦◦◦◦◦

 

Post hanc plures epistolae missae utrimque sunt; nec tam ardenter scripsit Euryalus, quam ferventer Lucretia respondit. Vnum iam utriusque desiderium erat simul conveniendi; sed arduum ac pene impossibile videbatur, omnium oculis Lucretiam observantibus; quae nec sola unquam egrediebatur, nec unquam custode carebat. Nec tam diligenter bovem Iunonis Argus custodivit, quam Menelaus iusserat observari Lucretiam. Vitium hoc late apud Italos patet; feminam suam, quasi thesaurum, quisque recludit; meo iudicio minus utiliter. Sunt enim fere huiusmodi mulieres omnes, ut id potissimum cupiant quod maxime denegatur: quae ubi velis nolunt, ubi nolis cupiunt ultro. Eae, si liberas habent habenas, minus delinquunt. Exinde tam facile est invitam custodire mulierem, quam in fervente sole pulicum gregem observasse. Nisi suapte casta sit mulier, frustra maritus nititur ponere seram. Cohibe! sed quis custodiet ipsos custodes? Cauta est et ab illis incipit uxor. Indomitum animal est mulier, nullisque frenis retinendum.

 

◦◦◦◦◦◦

 

Erat Lucretiae spurius frater; huic saepe tabellas commiserat, Euryalo deferendas; hunc enim sui amoris conscium fecerat. Cum hoc igitur convenitur, Euryalum ut clam domi suscipiat; habitabatque hic apud novercam suam, Lucretiae matrem, quam Lucretia saepe visitabat et ab ea saepius visitabatur; nec enim magno intervallo distabant.

Ordo ergo is erat: ut, clauso in conclavi Euryalo, postquam mater ecclesiasticas auditura cerimonias exivisset: Lucretia superveniret, tamquam matrem domi conventura; qua non inventa, reditum exspectaret; interea vero apud Euryalum esset. Post biduum statutus erat terminus. At hi dies quasi anni visi sunt amantibus longi, ut bene sperantibus horae productae sunt, male timentibus correptae.

Sed non arrisit amantum desideriis fortuna. Praesensit namque insidias mater; atque, ut dies venit, egressa domum privignum exclusit, qui mox Euryalo triste nuntium tulit; cui non magis quam Lucretiae fuit molestum; quae, postquam detectos agnovit dolos: «hac non successit, alia,» inquit, «aggrediamur via. Nec potens erit mater meis obsistere voluptatibus».

 

◦◦◦◦◦◦

 

Pandalus viro affinis erat, quem iam Lucretia fecerat arcanorum scium; nec enim poterat ignitus animus quiescere. Significat ergo Euryalo, hunc ut alloquatur, quia fidus sit et conveniendi viam possit monstrare. At Euryalo non videbatur tutum illi se credere, quem Menelao semper haerentem intuebatur et subesse fallaciam verebatur.

 

 

Inter deliberandum autem iussus est Euryalus Romam petere atque, cum Pontifice Maximo, de coronatione transigere; quae res tum sibi, tum amicae molestissima fuit; sed oportebat Caesaris imperium ferre. Iter ergo, mora duorum mensium fuit. Lucretia interim domi manere, fenestras claudere, moestas induere vestes coepit, nusquam exire voluit. Mirari omnes coeperunt, nec causam noscere. Senae ipsae viduae videbantur et, tamquam sol defecisset, cuncti se putabant in tenebris agere. Domestici, qui eam saepe incubantem lectulo et numquam laetam videbant, aegritudini imputabant et quidquid remediorum afferri poterat, perquirebant. Sed numquam illa vel risit, vel thalamum egredi voluit, nisi, postquam redire Euryalum et illi Caesarem obviam esse cognovit. Tunc enim, quasi e gravi somno excitata, lugubri veste deposita et ornamentis redimita prioribus, fenestras aperuit, laetabundaque illum exspectavit. Quam ut Caesar vidit: «ne nega amplius, Euryale», inquit, «detecta res est. Nemo unquam, absente te, Lucretiam videre potuit; nunc, quia redisti, auroram cernimus. Quis enim modus assit amori? Tegi non potest amor, nec abscondi tussis».

«Iocaris mecum ut soles, Caesar, et me in risum ducis», Euryalus ait. «Ego quod hoc sit non scio. Hinnitus equorem et prolixae turbae strepitus tuae, illam forsitan excitavit». Atque sic effatus, Lucretiam furtim aspexit et oculos coniecit in oculos. Eaque post reditum, prima consolatio fuit.

 

◦◦◦◦◦◦

 

 

Paucis deinde interiectis diebus, Nisus Euryalo fidus comes, dum anxius amici causae favet: tabernam speculatus est, quae post Menelai domum sita, in Lucretiae cameram retrorsum habebat intuitum. Cauponem igitur sibi conciliat, spectatoque loco, Euryalum adducit et: «hac», inquit, «ex fenestra Lucretiam alloqui poteris».

Media inter utramque domum cloaca fuit, nec homini nec soli accessa, triumque ulnarum distantia fenestram Lucretiae disterminabat. Hic diu consedit amator, exspectans, si quis casus Lucretiam ostenderet. Nec deceptus est. Affuit tandem Lucretia; {c}umque huc atque illuc respiceret: «quid agis», ait Euryalus, «vitae rectrix meae? quo tendis lumina, meum cor? huc, huc dirige oculos, praesidium meum. Tuus hic Euryalus est: Me, me, assum, me respice».

«Tune hic ades?» inquit Lucretia. «O mi Euryale! Iam te alloqui possum, utinam et amplecti valerem!».

At istud ait Euryalus:

«Non magno conatu faciam. Scalam huc admovebo. Obsera thalamum. Amoris nostri gaudia nimium distulimus».

«Cave, mi Euryale, si me vis salvam. Fenestra hic ad dexteram est vicinusque pessimus; nec cauponi credendum est qui parva pecunia, te et me perderet. Sed alia incedemus via. Sat est si hinc sermoni nostro patet accessus», respondit Lucretia.

«At mihi», inquit Euryalus, «mors est haec visio, nisi te simul amplector meisque bracchiis teneo mediam».

Diu ex hoc loco tractus est sermo, missaque hinc per arundinem sunt munera. Nec Euryalus in donis quam Lucretia liberalior fuit.

 

◦◦◦◦◦◦

 

Sensit dolos Sosias; secumque: «Frustra», inquit, «amantum conatibus obsto. Nisi hastu provideo et hera peribit et dominus infamiam subibit. Ex his malis satius est unum avertere. Amet hera, nihil nocebit, si clam fit. Ipsa prae amore caeca est, nec quid agat satis prospicit. Si non potest custodiri pudicitia, satis est rumorem tollere, ne domus infamis fiat, neve parricidium committatur.»

«Adibo et operam praebebo meam. Restiti quoad potui ne committeretur nefas. Id, quia non licuit, meum est curare ut quod peius agitur, occultum sit, (parum enim refert non agere) et sic agere, ut nemo sciat. Commune malum libido est; nec homo est quem pestis haec non agitet et ille castior habetur qui cautius agit».

Dum sic fatur, Lucretiam egressam thalamo videt; aggressusque feminam:

«Quid nam est», inquit, «quod nihil amoris mihi committas? Euryalus tibi nihilominus dilectus est et, ut clam ames, vide cui des fidem. Primus sapientiae gradus est non amare, secundus, ut si ames, ne palam flat. Sola hoc sine internuntio, facere non potes. Quanta mihi apud te sit fides, longo iam tempore didicisti. Si quid mihi committere vis, iube. Mihi maxima cura est ne amor iste detegatur et tu poenam luas et vir omnium oblocutiones ferat».

Ad haec Lucretia:

«Sic est, ut ais Sosia», inquit, «et tibi magnam habeo fidem, sed tu visus es, nescio quo modo, negligens et meis adversus desideriis. Nunc, quia sponte te offers, utar obsequiis tuis; nec abs te decipi timebo. Tu scis quantum ardeo; diu ferre non possum hanc flammam. Iuva me, ut simul esse possimus. Euryalus amore languet et ego morior. Nihil peius est quam obstare cupidini nostrae. Si semel invicem convenerimus, temperantius amabimus et noster tectus erit amor. Vade igitur, Euryaloque viam unicam me accedendi dicito.

«Si abhinc quadriduo, dum rustici frumentum afferunt, vectoris personam induat, opertusque sacco, triticum per scalas in horreum ferat. Tute scis, thalamum meum ad scalas habere ostium, atque omnia Euryalo dicito. Hic diem manebo et, dum erit tempus, sola in cubili ero. Ipse ostium impellat, dum solus sit, ad me ingrediatur».

Sosias, quamvis arduum facinus esset, maiora veritus mala, provinciam suscepit, Euryaloque invento cuncta ex ordine nuntiat, quae ille iudicans levia, libenter amplectitur seque imperatis accingit, nec aliud queritur, quam nimiam moram.

 

◦◦◦◦◦◦

 

O insensatum pectus amantis! O mentem coecam! O animam audacem corque intrepidum! Quid est tam invium quod tibi non pervium videatur? quid tam arduum quod planum non aestimes? quid tam clausum quod tibi non sit apertum? Tu omne discrimen parvi facis; tu nihil difficile censes. Inanis est apud te omnis custodia maritorum. Nullae te leges tenent, nulli metui, nulli pudori obnoxius es. Omnis labor tibi est ludus, tibi nil obstat unquam.

O rerum Amor domitor omnium! Tu virum primatem, Caesari acceptissimum, divitiis affluentem, aetate maturum, imbutum litteris, prudentia clarum, eo perducis, ut posita purpura, saccum induat, vultum fuco tegat, servus ex domino fiat et, qui nutritus in deliciis fuerat, iam humeros gestandis oneribus aptet seque publicum baiulum mercede locet.

O rem mirandam, peneque incredibilem! Virum alioquin consilio gravissimum, inter catervas vectorum cernere atque in colluvie illa, faeceque hominum contubernium habuisse! Quis transformationem querat maiorem? Hoc est, quod Ovidius Metamorphoseon innuere vult, dum fieri ex hominibus aut bestias scribit, aut lapides aut plantas. Hoc et poetarum eximius Maro sensit, dum Circes amatores in terga ferarum verti cantavit. Nam ita est, ex amoris flamma sic mens hominis alienatur: ut parum a bestiis differat.

 

◦◦◦◦◦◦

 

 

Linquens croceum Tithoni Aurora cubile, iam diem referebat optatum, moxque suum rebus colorem Apollo reddens: exspectantem recreat Euryalum, qui tunc se fortunatum beatumque censuit, cum admixtum se vilibus servis, nulli noscendum vidit.

Pergit igitur, ingressusque Lucretiae domum frumento se oneravit, positoque in horreo tritico: ultimus descendentium fuit atque, ut erat perdoctus, ostium maritalis thalami, quod in medio scalarum clausum videbatur, impulit, seque intro recepit et, reclusis foribus, solam Lucretiam serico intentam videt atque accedens propius:

«Salve, mi anime», inquit, «salve, unicum vitae praesidium, spesque mea! Nunc te solam offendi. Nunc, quod semper optavi, semotis arbitris, te amplector. Nullus iam paries, nulla distantia meis obstat osculis».

Lucretia, quamvis ordinem ipsa dedisset: primo congressu stupuit, nec Euryalum, sed spiritum se videre putabat, ut quae virum tantum ad ea pericula iturum sibi non suadebat. At ubi, inter amplexus et oscula, suum agnovit Euryalum, impavida ait:

«Tune hic es», inquit, «paupercule? Tune hic ades, Euryale?», et rubore per genas fuso, complexa est arctius hominem et media fronte dissaviata. Moxque repetens sermonem:

«Heu! quanto te», ait, «discrimini subiecisti! Quid amplius dicam? Iam me tibi charissimam scio; iam tui amoris feci periculum, sed neque tu me aliam invenies. Dii tantum fata secundent et amori nostro prosperum eventum dent. Dum spiritus hos reget artus, praeter te nemo Lucretiae potens erit, ne maritus quidem, si rite maritum appello qui mihi invitae datus est et in quem numquam animus consensit meus. Sed age, mea voluptas, meum delicium, abiicito saccum hunc teque mihi, ut es, ostende. Exue vectoris speciem. Hos funes missos fac, Euryalum me videre concedito».

Iam ille, depositis sordibus, ostro fulgebat et auro et amoris in officium pronus ibat. Tum Sosias ante ostium pulsitans:

«Cavete», inquit, «amantes; nescio quid rerum quaerens, Menelaus huc festinat, tegite furta vestra dolisque virum fallite. Nihil est quod egredi putetis».

Tum Lucretia:

«Latibulum parvum sub strato est, illic pretiosae res sunt. Scis, quid tibi scripserim, si te mecum existente, vir adventaret. Ingredere huc, tutus his tenebris eris. Neque te moveris neque screatum dederis».

Anceps quid agat, Euryalus mulieris imperium subit. Illa, foribus patefactis ad sericum redit. Tum Menelaus et una Bertus assunt, chirographa nonnulla, ad rem publicam pertinentia, quaesituri; quae postquam nullis inventa sunt scriniis:

«In latibulo nostro», inquit Menelaus, «forsitan erunt. I, Lucretia, lumenque affer, hic intus quaerendum est».

His exterritus Euryalus vocibus exsanguis fit iamque Lucretiam odisse incipit atque inter se:

«Heu, me fatuum», inquit, «quis me huc venire compulit nisi levitas mea? Nunc deprehensus sum, nunc infamis fio, nunc Caesaris gratiam perdo. Quid gratiam? utinam mihi vita supersit! Quis me hinc vivum eripiet? Emori certum est.

«O me vanum et stultorum omnium stultissimum! In hanc sentinam volens cecidi. Quid haec amoris gaudia, si tanti emuntur? Brevis est illa voluptas, dolores longissimi. O si nos haec pro regno coelorum subiremus! Mira est hominum stultitia. Labores breves nolumus pro longissimis tolerare gaudiis. Amoris causa, cuius laetitia fumo comparari potest, infinitis nos obiectamus angustiis.»

«Ecce me ipsum! Iam ego exemplum, iam fabula omnium ero, nec quis exitus pateat, scio. Hinc si me deorum quispiam traxerit, nusquam me rursus amor illaqueabit. O Deus! eripe me hinc, parce iuventuti meae! Noli meas metiri ignorantias! Reserva me, ut horum delictorum poenitentiam agam!»

«Non me amavit Lucretia, sed quasi cervum in casses voluit deprehendere. Ecce! venit dies meus. Nemo me adiuvare potest, nisi tu Deus meus. Audieram ego saepe mulierum fallacias; nec declinare scivi. At, si nunc evasero: nulla me unquam mulieris techna deludet».

Sed nec Lucretia minoribus urgebatur molestiis, quae non solum suae, sed amantis quoque saluti timebat. At, ut est in periculis subitaneis, mulierum quam virorum promptius ingenium, excogitato remedio:

«Age», inquit, « mi vir! Cistella illic super fenestra est ubi te memini monimenta nonnulla recondidisse. Videamus an illic chirographa sint reclusa». Subitoque decurrens, tamquam vellet aperire cistellam, latenter illam deorsum impulit et, quasi casu cecidisset:

«Proh! mi vir», ait, «adesto ne quid damni sentiamus. Cistella ex fenestra decidit, perge ocius! ne iocalia vel scripturae dispereant. Ite, ite ambo! Quid statis? Ego hinc, ne quis furtum faciat, oculis observabo».

 

 

Vide audaciam mulieris! I nunc et feminis credito. Nemo tam oculatus est, ut falli non possit. Is dumtaxat non fuit illusus, quem coniunx fallere non temptavit. Plus fortuna quam ingenio sumus felices.

Motus hoc facto Menelaus Bertusque una repente in viculum se praecipitant. Domus, etrusco more, altior fuit multique gradus descendendi erant. Hinc datum est Euryalo spatium mutandi locum, qui ex monitu Lucretiae in novas latebras se recepit.

Illi, collectis iocalibus atque scripturis, quia chirographa quibus opus erat, non repererant, ad scrinia, iuxta quae latuerat Euryalus, transeunt ibique voti compotes facti, consalutata Lucretia recesserunt.

Illa obducto foribus pessulo:

«Exi, mi Euryale! exi, mi anime!» inquit. «Veni gaudiorum summa meorum. Veni fons delectationum mearum, scaturigo laetitiae, favum mellis. Veni, dulcedo incomparabilis mea. Iam tuta sunt omnia, iam nostris sermonibus liber campus patet, iam locus est amplexibus tutus. Adversari osculis nostris fortuna voluit, sed aspiciunt dii nostrum amorem; nec tam fidos amantes deserere voluerunt. Veni iam meas in ulnas! Nihil est quod amplius vereare, meum lilium, rosarumque cumulus. Quid stas? quid times? Tua hic sum Lucretia. Quid cunctaris Lucretiam amplexari?».

Euryalus, vix tandem formidine posita, sese recepit complexusque mulierem:

«Numquam me», inquit, «tantus invasit timor, sed digna tu es, cuius causa talia tollerentur. Nec ista oscula et tam dulces amplexus obvenire cuipiam gratis debent. Nec ego, ut verum fatear, satis emi tantum bonum. Si post mortem vivere possem, teque perfrui, emori millies vellem, si hoc pretio tui possent amplexus coemi. O! mea felicitas! O! mea beatitudo! Visum video an ita est? Teneo te, aut somniis illudor vanis? Tu certe hic es et ego te habeo».

 

◦◦◦◦◦◦

 

Erat Lucretia levi vestita palla quae membris absque ruga haerebant; nec vel pectus vel clunes mentiebantur; ut erant arctus sic se ostentabant. Gulae candor nivalis, oculorum lumen tamquam solis iubar. Intuitus laetus, facies alacris, genae veluti lilia, purpureis immixta rosis. Risus in ore suavis atque modestus. Pectus amplum, papillae quasi duo punica poma ex utroque latere tumescebant pruritumque palpitantibus movebant.

Non potuit Euryalus ultra stimulum cohibere sed, oblitus timoris, modestiam quoque abs se repulit aggressusque feminam:

«Iam», inquit, «fructum sumamus amoris», remque verbis iungebat. Obstabat mulier curamque sibi honestatis et famae fore dicebat; nec aliud eius amorem quam verba et oscula poscere.

Ad quae subridens Euryalus:

«Aut scitum est», inquit, «me huc venisse aut nescitum. Si scitum, nemo est qui non caetera suspicetur et stultum est infamiam sine re subire. Si vero nescitum et hoc quoque sciet nullus. Hoc pignus amoris est, emoriar prius, quam hoc caream».

«Ah, scelus est!» inquit Lucretia.

«Scelus est», refert Euryalus, «bonis non uti cum possis. At ego occasionem mihi concessam, tam quaesitam, tam optatam, amitterem?». Acceptaque mulieris veste, pugnantem feminam, quae vincere nolebat, abs negotio vicit.

Nec Venus haec satietatem, ut Amnoni cognita Tamar peperit, sed maiorem sitim excitavit amoris. Memor tamen discriminis Euryalus, postquam vini cibique paulisper hausit, repugnante Lucretia, recessit; nec sinistre quisquam suspicatus est, quia unus ex baiulis putabatur.

 

◦◦◦◦◦◦

 

 

Admirabatur se ipsum Euryalus, dum viam pergeret; secumque:

«O! si nunc», inquit, «se obvium mihi daret Caesar, meque agnosceret, quam illi habitus hic suspicionem faceret, quam me rideret! Fabula omnibus essem et illi iocus. Numquam me missum faceret, donec sciret omnia. Dicendum esset quid sibi haec rustica vestis vellet. Sed fingerem, non hanc, sed aliam me dicerem adiisse matronam; nam et ipse hanc amat, nec ex usu est, meum sibi amorem patere. Lucretiam numquam proderem, quae me suscepit servavitque».

Dum sic loquitur, Nisum, Achatem, Palinurumque vidit, eosque praeit: nec prius ab his cognitus est quam domi fuit; ubi, positis saccis, praetextaque sumpta, rerum pandit eventum; dumque, quis timor et quod gaudium intercessit, memoriter narrat: nunc timenti, nunc exultanti similis fit. Inter timendum autem:

«Heu me stultum!» inquit, «feminae meum commisi caput. Non sic me pater admonuit, dum me nullius feminae fidem sequi debere docebat? Ille feminam dicebat animal esse indomitum, infidum, mutabile, crudele, mille passionibus deditum. Ego, paternae immemor disciplinae vitam meam mulierculae tradidi. Quid si me, oneratum frumento, aliquis agnovisset? Quod dedecus, quaenam infamia mihi et meis posteris evenisset! Alienum me Caesar fecisset, tamquam levem et insanum punivisset. Potuissem haec contemnere.»

«Quid autem, si me vir, dum scrinia versabat, latentem invenisset? Saeva est lex iulia moechis. Exigit tamen dolor mariti maiores poenas, quam lex ulla concesserit. Necat haec ferro, necat ille cruentis verberibus; quosdam moechos et mugilis intrat. Sed putemus virum pepercisse vitae meae. Num me in vinculis coniecisset aut infamem Caesari tradidisset? Dicamus et illius me manus effugere potuisse, quia inermis erat, mihique fidus ensis haerebat lateri. At vir comitatus erat et arma ex pariete pendebant captu facilia; in domo longus famulorum ordo. Clamores mox invaluissent et ostia fuissent clausa; tunc de me supplicium sumptum fuisset.»

«Heu me dementem! Nulla me prudentia liberavit ab hoc discrimine, sed casus. Quid casus? imo et promptum ingenium Lucretiae. O fidam feminam! O amatricem prudentem! O insignem et nobilissimum amorem! Cur me tibi non credam? Cur tuam non sequar fidem? Mille mihi assint cervices, omnes tibi committam. Tu fidelis es, tu cauta, tu prudens, scis amare et amantem tueri.»

«Quis tam cito excogitare potuisset viam qua me quaerentes averteret, ut tu ipsa cogitasti? Tu mihi hanc vitam servasti, eandem tibi devoveo. Non meum est sed tuum quod spiro. Non erit mihi durum perdere propter te, quod per te teneo. Tu vitae meae ius habes, tu necis imperium.»

«O candidum pectus! O dulcem linguam! O suaves oculos! O ingenium velox! O membra marmorea succique plena! Quando ego vos revisam? quando iterum corallina labia mordebo? quando tremulam linguam ori meo inmurmurantem denuo sentiam? papillasque unquam illas retractabo?»

«Parum est, Achates, quod in hac muliere vidisti. Quo propior est femina eo formosior est. Vtinam una mecum fuisses! Non Candaulis regis Lydiae formosa uxor formosior fuit, quam ista est. Non miror, illum voluisse nudam coniugem socio demonstrare, ut plenius sumeret gaudium. Ego quoque itidem facerem. Si facultas esset, Lucretiam tibi nudam ostenderem. Aliter autem nec tibi effari, quanta sit eius pulchritudo possum, nec tu, quam solidum, quamque plenum meum fuerit gaudium, potes considerare. Sed congaude mecum, quia maior fuit voluptas, quam verbis possit exponi».

Sic Euryalus cum Achate. Nec pauciora secum Lucretia dicebat; eius tamen tanto minor laetitia fuit, quo taciturnior. Aliis fidem non habuit ut rem posset referre: Sosiae prae verecundia totum non audebat narrare.

 

◦◦◦◦◦◦

 

Pacorus interea, Pannonius eques, domo nobilis, qui Caesarem sequebatur, ardere Lucretiam coepit et, quia formosus erat, redamari putabat, solamque feminae pudicitiam obstare sibi rebatur. Illa, sicut mos est nostris dominabus, omnes vultu blando intuebatur. Ars est, sive deceptio potius, ne verus amor palam fiat. Insanit Pacorus, nec consolari potest, nisi Lucretiae mentem persentiat.

Solent matronae senenses, ad primum lapidem, sacellum divae Mariae, quod in Bethlehem nuncupatur, saepius visitare. Huc Lucretia, duabus comitata virginibus et anu quadam, proficiscebatur. Sequitur Pacorus violam in manibus gestans, deauratis foliis, in cuius collo epistolam amatoriam, subtilibus inscriptam membranis, absconderat.

Nec mirere; tradit enim Cicero, Iliadem omnem, ita subtiliter scriptam, sibi ostensam fuisse, ut testa nucis clauderetur.

 

 

Offert violam Lucretiae seque commendat Pacorus. Respuit donum Lucretia. Instat Pannonius magnis precibus. Tum anus: «Recipe», inquit, «hera, donatum florem. Quid times, ubi nullum est periculum? Parva res est, qua potes hunc militem placare».

Secuta est Lucretia anilem suasionem violamque recepit Parumper ultra progressa, violam alteri ex virginibus didit. Nec diu post obviam facti sunt duo studentes, qui virgunculam, ut sibi florem traderet, non magno negotio induxerunt apertoque violae stipite, carmen amatorium invenerunt. Solebat enim hominum genus pergratum esse matronis nostris. Sed, postquam Caesaris curia Senas venit, irrideri, despici et odio haberi coepit, quia plus armorum strepitus, quam litterarum lepor, nostras feminas oblectabat. Hinc grandis livor et simultas ingens erat, quaerebantque togae vias omnes, quibus possent sagis.

Vt ergo violae dolus patuit, ad Menelaum mox itur, epistolamque ut legat rogatur. Ille moestus domum pergit, uxorem increpat domumque clamoribus implet. Negat se ream uxor, remque gestam exponit et anus adducit testimonium. Itur ad Caesarem, fit querela, vocatur Pacorus. Is crimen fatetur, petensque veniam, numquam se posthac Lucretiam vexaturum, iure iurando confirmat; sciens tamen Iovem non irasci, sed arridere periuriis amantum: sterilem flammam, ut magis prohibitus erat, eo diligentius sequebatur.

 

◦◦◦◦◦◦

 

 

Venit hiems exclusisque Nothis, solum Boream admittebat. Cadunt ex coelo nives; solvitur in ludum civitas; iactant matronae in vicos, iuvenes in fenestras, nivem. Hinc nactus occasionem Pacorus, epistolam alteram cera includit, ceramque nive tegit et cingit, factaque pila, in fenestram Lucretiae iacit.

Quis non omnia regi fortuna dicat? Quis non favorabilem eius cupit flatum? Fati enim plus valet hora benigni, quam si te Veneris commendet epistola Marti. Dicunt quidam, nihil esse, quod in sapiente queat fortuna. Hoc ego his sapientibus concedo, qui sola virtute gaudent, qui et pauperes et aegroti et in tauro Phalaridis clausi, vitam se credunt possidere beatam; qualem nullum adhuc vel vidi, vel fuisse putarim.

Communis hominum vita favoris indiget fortunae. Haec quos vult elevat et quos vult deprimit. Quis Pacorum perdidit nisi fortuna? Numquid prudentis consilii fuit, in nodis violae clausisse tabellas et nunc, beneficio nivis, epistolam transmisisse? Dicet aliquis fieri cautius potuisse. Quodsi hoc consilium iuvisset fortuna et cautus hic et prudentissimus iudicatus fuisset. Sed obstans fatum, pilam, ex Lucretiae manibus lapsam, apud ignem duxit, ubi, solutis calore nivibus liquefactaque cera, tabellas manifestavit; quas tum vetulae, quae se calefaciebant, tum Menelaus, qui aderat perlegerunt novasque lites excitaverunt, quas Pacorus, non excusatione, sed fuga vitavit.

Hic amor ex usu venit Euryalo. Nam vir, dum gressus et actus Pacori speculatur, insidiis Euryali locum facit, verumque est, quod dici solet: non facile custodiri quod a pluribus amatur vel expugnatur.

 

 

Exspectabant amantes, post primum concubitum, secundas nuptias.

Viculus erat, inter aedes Lucretiae atque vicini perarctus erat, per quem, pedibus in utrumque parietem porrectis, in fenestram Lucretiae haud difficilis praebebatur ascensus; sed hac ascendere solum noctu licebat.

Menelao petendum rus erat ibique pernoctandum; qui dies ab amantibus, tamquam Saturnaliorum exspectabatur. Fit recessus. Mutatis Euryalus vestibus in viculum se recepit. Stabulum illic Menelaus habebat, quod Euryalus, docente Sosia, ingressus est ibique noctem manens, sub foeno latebat.

Tum ecce Dromo, qui erat Menelai secundus famulus, equis praepositus, impleturus praesepia, foenum ex Euryali latere suscepit, eratque amplius suscepturus et Euryalum furca percussurus, nisi Sosias obviasset, qui, ut discrimen agnovit:

«Da mihi hanc operam», inquit, «frater bone. Ego pabulum equis praebebo. Tu interea loci vide, an nobis cena instructa sit. Gaudendum est, dum herus abest. Melius est nobis cum domina, quam cum illo. Haec iucunda est et perliberalis; ille iracundus, clamorosus, avarus, difficilis. Numquam nobis bene est, dum ille adest. Videsne, ut ventres nostros iniquo castigat modio, qui semper esurit, ut nos fame cruciet; nec sustinet mucida frusta caerulei panis consumi, sed hesternum minutal servat in mensem uniusque cenae siluros et anguillas salsas in alteram differt et numerata fila sectivi porri, ne quid tangamus, signata recludit. Miser, qui per haec tormenta quaerit divitias. Nam quid stultius quam vivere pauperem, ut locuples moriaris? Quanto melius nobis hera, quae non contenta vitulis nos pascere et teneris hoedis, gallinas quoque turdosque ministrat et vini copiam melioris. I, Dromo, cura ut quam uncta popina sit».

«Istud», inquit Dromo, «curae habebo et mensam potius, quam equos fricabo. Herum hodie in rus deduxi, quod sibi male succedat. Numquam mihi verbum dixit, nisi vesperi, cum me remisit et equos renuntiarique dominae iussit non se redditurum hac nocte.

«Laudo te, Sosia, qui tandem odire coepisti domini mores. Ego iam mutassem dominum, nisi me domina matutinis retinuisset offellis. Nihil dormiendum est hac nocte. Bibamus, voremus, donec veniat dies. Non tantum per mensem lucrabitur herus, quantum nos una cena consumemus».

Audiebat haec Euryalus libens, tametsi mores servorum notabat et idem sibi fieri non dubitabat, cum domo abesset. Vtique Dromo recessit, assurgens Euryalus:

«O quam», inquit, «beatam noctem, Sosia, tuo beneficio sum habiturus, qui me huc duxisti et, ne patefierem, probe curasti. Vir bonus es, meritoque te amo, nec tibi non gratus inveniar».

 

◦◦◦◦◦◦

 

 

Aderat hora praescripta. Laetus Euryalus, quamvis duobus perfunctus discriminibus, murum ascendit, ad apertam fenestram subintrat, Lucretiam penes foculum sedentem paratisque obsoniis exspectantem, reperit. Illa, ut amantem cognovit, assurgens, medium complexa est. Fiunt blanditiae, dantur oscula, itur in Venerem tensis velis, – fessamque navigio Cytheream nunc Ceres reficit, nunc Bacchus.

 

◦◦◦◦◦◦

 

Heu! quam breves voluptates sunt, quam longae sollicitudines. Vix horam Euryalus laetam habuerat; tum ecce Sosiam qui reditum Menelai nuntiat, gaudiumque perturbat. Timens Euryalus fugere studet. Lucretia, mensis absconditis, obviam viro pergit reversumque salutat, et:

«O mi vir!» inquit, «quam bene redisti; nam ego iam te re villica inviscatum rebar. Quid tu tamen rure tam diu fecisti? Cave ne quid olfaciam! Cur non domi manes? Quid me tua contristari absentia studes? Semper, dum abes, timeo tibi; tum ne quam ardeas, {timeo}, ut sunt infidi uxoribus suis viri. Quo metu, si me vis solvere, numquam extra dormias; nec enim sine te nox est mihi ulla iucunda. Sed cena hic iam, post cubitum ibimus».

Erant tum in aula, ubi prandere familia solet, ibique virum detinere Lucretia nititur, donec Euryalus abeundi spatium suscepisset, cui necessaria erat morula quaedam. Menelaus autem foris cenatus erat seque in thalamum recipere festinabat. Tum Lucretia:

«Parum me amas», inquit, «cur non potius domi apud me cenasti? Ego, quia tu aberas, nec comedi hodie, nec bibi quidquam. Venerunt tamen villici ex Rosalia, nescio quid vini portantes: optimum esse ferebant trebianum. Ego pare moestitia nihil gustavi. Nunc, quoniam ades, eamus, si placet, in cellarium introrsum, gustemusque vinum, si, ut illi dixerunt, tam suavissimum sit».

Hisque dictis, laternam dextra, virum sinistra manu recipit et in intimum penum descendit, tamque diu nunc hunc, nunc illum cadum terebravit ac cum viro pitissavit, donec Euryalum putavit abiisse. Ac ita demum ad ingratos hymenaeos cum viro transivit. Euryalus intempesta nocte domum repetiit.

 

◦◦◦◦◦◦

 

Sequenti luce, sive quod sic expediebat camerae, sive suspicio mala fuit, muro fenestram Menelaus obstruxit. Credo, ut sunt concives nostri in coniuncturas acuti, suspicionumque pleni: timuisse Menelaum loci commoditatem, utque parum fidebat uxori, occasionem demere voluisse. Nam, etsi nihil conscius erat illi, vexatam tamen feminam, multis dietim temptatam precibus, non ignorabat et animum cognoscebat mulieris instabilem, cuius tot sunt voluntates quot in arboribus folia. Sexus enim femineus novitatis est cupidus, raroque virum amat, cuius copiam habet. Sequebatur ergo viam maritorum pervulgatam, quorum opinio est, infortunium bonis excludi custodiis.

Erepta est hinc conveniendi facultas, nec mittendis litteris permissa libertas est, nam et cauponem, qui post aedes Lucretiae vinariam tabernam conduxerat, ex qua Euryalus solebat affari Lucretiam et litteras per arundinem mittere, sicut Menelaus suasit, magistratus expulit.

Restabat solus oculorum intuitus, nutuque tantum se consultabant amantes; neque istac, amoris extrema linea, commode perfrui poterant. Erat ingens dolor utrique, cruciatusque morti similis, quia nec amoris poterant oblivisci, nec in eo perseverare.

 

◦◦◦◦◦◦

 

 

Dum sic anxius Euryalus, quid consilii capiat meditatur: venit in mentem Lucretiae monitum, quod sibi de Pandalo scripserat, Menelai sobrino, – peritosque medicos imitatus, quibus mos est in periculosis aegritudinibus anceps adhibere medicamentum et ultima potius experiri, quam morbum sine cura relinquere. Aggredi Pandalum statuit remediumque suscipere, quod antea refutarat. Hinc igitur, eo accersito et in penitiorem domus partem vocato:

«Sede», inquit, «amice; rem grandem tibi dicturus sum, indigentem his, quas in te scio sitas: diligentia, fide et taciturnitate. Volui haec dudum iam tibi dixisse; sed non eras mihi adhuc plene cognitus; nunc et te nosco et, quia probatae fidei es, amo et observo: quod, si aliud de te nescirem: satis est, quia omnes tui concives te laudant; tum comites mei quibuscum amicitiam conflavisti et, qui sis et quanti pendendus, me certum fecere; ex quibus te cupere meam benivolentiam didici, cuius te iam facio participem, quia non minus illa es dignus, quam ego sum tua. Nunc, quid velim, quoniam inter amicos res agitur, paucis exponam.»

«Tu scis mortale genus quam in amorem sit pronum, seu virtutis sit, seu vitii. Late patet ista calamitas, nec cor est, si modo carneum est, quod amoris non aliquando sentiat stimulos. Scis, quia nec sanctissimum David, nec sapientissimum Salamonem, nec Samsonem fortissimum ista passio dimisit immunem.»

 

Samson et Dalila

 

«Incensi praeterea pectoris et amoris imbibiti ea natura est, ut si quis prohibeat, magis ardeat. Nulla re magis ista curatur pestis quam dilecti copia. Fuerunt plures, tum viri, tum mulieres, tam nostra, quam maiorum nostrorum memoria, quibus inhibitio durissimae necis fuit occasio. Contra vero, plerosque novimus, qui post concubitum et amplexus passim concessos, mox furere desiverunt.»

«Nihil consultius est, postquam amor ossibus haesit: quam furori cedere. Nam, qui adversus tempestatem nititur, saepe naufragium facit et, qui obtemperat procellae superat. Haec ideo dixi, quia te scire meum amorem volo et quid mei causa sis facturus. Tibi quod emolumentum hinc sit oriturum, nihil tacebo, quia iam mei cordis alteram te reputo partem.»

«Ego Lucretiam diligo; neque hoc, mi Pandale, mea culpa est factum, sed regente fortuna, in cuius manu est, quem colimus orbis. Mihi non erant noti mores vestri, nec huius urbis consuetudines noram. Putabam ego, feminas vestras, quod oculis monstrant in corde sentire. Sed inescant homines vestrae maritatae, non amant. Hinc deceptus sum. Credidi namque amatum me Lucretiae fore, dum me luminibus intuebatur placidis, coepique contra diligere. Nec tam elegantem dominam dignam putavi, cui vices non redderentur amoris.»

«Nondum te noram vel tuum genus. Amavi, putans amari. Quis enim tam saxeus est aut ferreus qui non amet amatus? Sed postquam fraudes novi meque dolis irretitum, ne meus sterilis esset amor: nisus sum omnibus artibus, illam incendere, ut par pari referretur.»

«Ardere namque, nihilque urere, tum rubor erat, tum anxietas animi, quae me, die noctuque, mirum in modum cruciabat et eram adeo introrsus, ut egredi nullo pacto valerem. Factum est igitur, ut me continuante par sit amor amborum. Illa incensa est, ego ardeo; ambo perimus; nec remedium protelandae vitae videmus ullum, nisi tu sis adiumento.

«Vir eam custodit et frater. Non tam vellus aureum pervigil draco servabat, nec aditum Orci Cerberus, quam ista diligenter recluditur. Novi ego familiam vestram. Scio, quia nobiles estis inter primores urbis, divites, potentes, amati. Vtinam numquam novissem hanc feminam! Sed quis est, qui possit resistere fatis? Non elegi hanc, sed casus dedit amandam.»

«Sic res se habet. Tectus est adhuc amor; sed nisi bene regatur, magnum adhuc, quod Superi avertant, malum pariet. Possem ego me fortassis compescere, si hinc abirem; quod, quamquam mihi esset gravissimum: facerem tamen, vestrae familiae gratia, si hoc putarem ex usu fore. Sed nosco illius furorem. Aut me sequeretur, aut manere coacta, mortem sibi conscisceret, quod esset domui vestrae dedecus perpetuum.»

«Quod igitur te volebam teque vocabam, vestri causa est, ut obviemus his malis. Nec alia via est, nisi ut amoris nostri aurigam te praebeas, curesque, ut bene dissimulatus ignis non fiat apertus. Ego me tibi commendo, do, devoveo. Obsequere nostro furori; ne, dum oppugnatur, magis incendatur. Cura, ut semel convenire possimus, quo facto mox humiliabitur amor, tollerabiliorque reddetur. Tute scis aditus domus: scis quando vir abest: scis quomodo me valeas introducere.»

«Frater viri avertendus est, qui est ad has res nimium perspicax, Lucretiamque, – tamquam locum germani teneat, – magna cura custodit, inversaque Lucretiae verba, eversas cervices, gemitus, screatus, tussim, risus attente considerat. Hunc eludere sententia est; nec sine te fieri potest.»

«Assis ergo et, quando abfuturus sit vir, me instrue remanentemque fratrem diverte, ne custos adfixus Lucretiae sit, neve custodes adhibeat alios. Tibi credet et, quod dii faxint, hanc tibi provinciam fortasse committet: quam si susceperis et me iuveris, ut spero, in vado res est. Poteris enim me clam, dum caeteri dormiunt, intromittere et amorem lenire furentem.»

«Ex his quot emergant utilitates, arbitror, te pro tua prudentia palam cernere. Servabis namque imprimis honorem domus, amorem teges, qui non posset absque vestra infamia manifestari. Sobrinam tuam in vita tenebis, Menelao uxorem custodies, cui non tam obest una nox mihi concessa, nesciis omnibus, quam si, sciente populo, illam perdiderit me sequentem. Nupta senatori romano secuta est Hippia ludium ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi. Quid, si me domi nobilem atque potentem Lucretia sequi statuat? Quod dedecus vestri generis, quis populi risus? Quae nedum vestra, sed totius civitatis infamia! Diceret forsitan aliquis: absumenda potius ferro, aut exstinguenda venenis est mulier, quam id agat. Sed vae illi, qui se humano sanguine polluit et maiori scelere vindicat minus. Non augenda sunt mala, sed minuenda. Nos hoc scimus, ex duobus bonis melius deligendum aut ex malo, et bono, quod sit bonum; sed ex malis duobus, quod minus obsit.»

«Omnis via periculi plena est, sed haec, quam monstro minus habet discriminis, per quam nedum sanguini tuo consules, sed mihi quoque proderis, qui paene insanio, dum mei causa video Lucretiam cruciari, cui potius esse odio vellem, quam te rogare. Sed hic sumus, eo deducta res est, ut, nisi tuis artibus, tua cura, ingenio atque sollicitudine navis regatur: nulla salutis spes maneat.»

«Iuva igitur et illam et me, tuamque domum absque nota conserva. Nec me putes ingratum. Scis, apud Caesarem quanti sim. Quidquid petieris, impetratum tibi efficiam et hoc ante omnia tibi polliceor, doque fidem, palatinum te comitem futurum, omnemque tuam posteritatem hoc titulo gavisuram. Ego tibi Lucretiam, meque et nostrum amorem et famam nostram et tui generis decus committo, tuaeque mando fidei. Tu arbiter es; omnia haec in te sita sunt. Vide, quid agas; et servare potes ista et perdere».

Subrisit his Pandalus, factaque morula: «noram haec, Euryale», dixit, «et utinam non accidissent; sed eum in locum, sicut abs te dictum est, res rediit, ut necesse sit, me, quod iubes efficere, nisi et nostrum genus affici contumeliis et scandalum ingens cupiam exoriri. Ardet mulier, sicut dixisti, et impotens sui est; nisi occurro, ferro se fodiet aut ex fenestris se dabit praecipitem. Nec vitae iam sibi nec honoris est cura.»

«Ipsa mihi suum ardorem patefecit. Restiti, increpavi, lenire flammam studui, nihil profeci. Omnia praeter te parvi facit. Nihil nisi te curat. Tu illi semper in mente sedes; te petit, te desiderat, te solum cogitat. Saepe me vocitans, «audi precor, Euryale», dixit. Sic mulier ex amore mutata est, ut iam non eadem videatur. Heu pietas, heu dolor! Nulla prius in urbe tota vel castior vel prudentior Lucretia fuit. Mira res, si tantum iuris natura dedit amori in mentes humanas. Medendum est huic aegritudini; nec alia cura est, nisi quam tu monstrasti. Accingam me huic operi teque, dum tempus erit, commonefaciam. Nec ex te gratiam quaero, quia non est officium boni viri, cum is nil promereatur, gratiam poscere. Ego, ut vitem infamiam nostrae imminentem familiae, hoc ago; quod, si tibi conducit, non propterea sum praemiandus».

«At enim», Euryalus inquit, «ego vel sic tibi gratiam habeo, ut creari te comitem, ut dictum est, faciam; tu modo dignitatem istam non spernas».

«Non sperno», inquit Pandalus «sed ne hinc profecta sit, volo. Si ventura est, libere veniat. Nihil ego conditionale facio. Si potuisset hoc, te nesciente fieri, mea ut opera apud Lucretiam esses: libentius id egissem. Vale!»

«Et tu vale!» retulit Euryalus. «Postquam animum reddidisti, fac, finge, inveni, effice ut simul simus».

«Laudabis», inquit Pandalus, laetusque abiit, quod tanti viri gratiam invenisset; tum quia se comitem fore iam sperabat, cuius dignitatis tanto erat cupidior, quanto se minus cupere demonstrabat. Sunt enim homines quidam ut mulieres quae tum maxime nolle dicunt: tunc maxime volunt. Hic lenocinii mercedem sortitus est: comitatum et auream bullam suae nobilitatis posteritas demonstrabit.

 

◦◦◦◦◦◦

 

In nobilitate multi sunt gradus, mi Mariane, et sane, si cuiuslibet originem quaeras, sicut mea sententia fert: aut nullas nobilitates invenies, aut admodum paucas, quae sceleratum non habuerint ortum. Cum enim hos dici nobiles videamus, qui divitiis abundant, divitiae vero raro virtutis sint comites: quis non videt, ortum nobilitatis esse degenerem. Hunc usurae ditaverunt, illum spolia, proditiones alium. Hic veneficiis ditatus est, ille adulationibus. Huic adulteria lucrum praebent, nonnullis mendacia prosunt. Quidam faciunt ex coniuge quaestum, quidam ex gnatis. Plerosque homicidia iuvant. Rarus est, qui iuste divitias congreget. Nemo fascem amplum facit, nisi qui omnes metit herbas. Congregant homines divitias multas nec unde veniant, sed quam multae veniant, quaerunt. Omnibus hic versus placet: «unde habeas querit nemo, sed oportet habere.» Postquam vero plena est arca, tunc nobilitas poscitur quae, sic quaesita, nihil est aliud, quam praemium iniquitatis.

Maiores mei nobiles habiti sunt, sed nolo mihi blandiri; non puto meliores fuisse proavos meos aliis, quos sola excusat antiquitas, quia non sunt in memoria eorum vitia. Mea sententia nemo est nobilis, nisi virtutis amator. Non miror aureas vestes, equos, canes, ordinem famulorum, lautas mensas, marmoreas aedes, villas, praedia, piscinas, iurisdictiones, silvas, – nam et haec omnia stultus assequi potest, quem, si quis nobilem dixerit: ipse fiet stultus. Pandalus noster lenocinio nobilitatus est.

 

◦◦◦◦◦◦

 

Non multis post diebus rure, inter Menelai rusticos, rixatum est et occisi nonnulli, qui plus aequo biberant, opusque fuit ad res componendas Menelaum proficisci. Tum Lucretia:

«Mi vir», inquit, «gravis es homo debilisque; equi tui graviter incedunt; quare gradiarium aliquem recipe commodatum». Cumque ille percunctaretur ubinam esset aliquis: –

«Optimum», inquit Pandalus, «nisi fallor, Euryalus habet et tibi libens concedet, si me vis petere».

«Pete», inquit Menelaus.

Rogatus Euryalus, mox equum iussit adduci, idque signum sui gaudii recepit; secumque tacite dixit:

«Tu meum equum ascendes, Menelae, ego tuam uxorem equitabo».

Conventum erat, ut noctis ad horam quintam in vico Euryalus esset, speraretque bene si cantantem Pandalum audiret.

 

 

Abierat Menelaus, iamque coelum noctis obduxerant tenebrae. Mulier in cubili tempus manebat, Euryalus ante fores erat signumque morabatur; nec cantum audiebat, nec screatum. Iam praeterierat hora et, ut abiret Euryalus, suadebat Achates delusumque dicebat. Durum erat amanti recedere et nunc unam, nunc aliam causam manendi quaerebat.

Non canebat Pandalus, quia Menelai frater domi manserat et omnes aditus scrutabatur, ne quid insidiarum fieret noctemque trahebat insomnem. Cui Pandalus:

«Numquamne hac nocte cubitum ibimus? Iam nox medium poli transcendit axem et me gravis occupat somnus. Miror te, cum iuvenis sis, senis habere naturam, quibus siccitas somnum auffert, numquam dormiunt, nisi paululum prope diem, dum currus volvitur septentrionalis Helices, cum iam tempus esset surgendi. Eamus tamen tandem dormitum. Quid tibi haec volunt vigiliae?».

«Eamus», inquit Agamemnon, «si tibi sic videtur; antea tamen inspiciendae sunt fores, an satis firmatae sint, ne furibus pateant». Veniensque ad ostium, nunc unam, nunc aliam seram admovit et pessulum addidit. Erat illic ingens ferrum, quod vix duo poterant elevare, quo nonnumquam ostium claudebatur; quod postquam Agamemnon movere non potuit:

«Iuva me», inquit, «Pandale, admoveamus ferrum hoc ostio ne fures subeant; tum dormire in utramvis aurem otiose poterimus.»

Audiebat hos sermones Euryalus et: «actum est», tacitus ait, «si hoc ferramentum adjungitur.» Tum Pandalus:

«Quid tu paras, Agamemnon? Tanquam domus obsidenda sit firmare ostium paras. An tuti sumus in civitate? Libertas hic est et quies omnibus eadem, cum hostes procul sunt, quibuscum bella gerimus, Florentini. Si fures times, sat clausum est: si hostes, nihil est, quod hac in domo te possit tueri. Ego hac nocte non subibo hoc onus, quia scapulas doleo et infra sum fractus, nec gestandis oneribus sum idoneus. Aut tute leva, aut sine».

«Vah! satis est», inquit Agamemnon «dormitumque cessit». – Tum Euryalus:

«Manebo hic adhuc horam», ait, «si forte quis adaperiat».

Taedebat Achatem morae tacitusque maledicebat Euryalo, qui se tamdiu retineret insomnem. Nec diu mansum est, tum per rimulam visa est Lucretia, parvum quid luminis secum ferens; versus quam pergens Euryalus:

«Salve, mi anime, Lucretia», dixit. At illa exterrita fugere primum voluit. Exinde rogitans: «Quis tu es vir?» ait.

«Euryalus tuus», inquit Euryalus. «Aperi, mea voluptas, iam mediam noctem te hic operior».

Agnovit Lucretia vocem, sed quia simulationem timebat, non prius ausa aperire quam secreta tantum inter se nota percepit. Post haec magno labore seras removit; sed quia plurima ferramenta fores retinebant, quae manus feminae ferre non poterat: ad semipedis dumtaxat amplitudinem ostium patuit:

 

 

«Nec hoc», ait Euryalus, «obstabit»; extenuansque corpus per dexterum latus intro se coniecit mulieremque mediam amplexatus est. Achates foris in excubiis mansit.

Tum Lucretia, sive timore nimio, sive gaudio, exanimata; inter Euryali deficiens bracchia, pallida facta est, et amisso verbo ac oculis clausis, per omnia similis mortuae videbatur, nisi quod adhuc calor pulsusque manebant. Exterritus Euryalus subito casu, quid ageret, nesciebat; secumque:

«Si abeo», inquit, «mortis sum reus qui feminam in tanto discrimine deseruerim. Si maneo, interveniet Agamemnon, aut alius ex familia et ego peribo. Heu! amor infelix, quam plus fellis, quam mellis habes. Non tam absinthium est amarum quam tu. Quot me iam discriminibus obiecisti? quot mortibus meum caput devovisti? Hoc nunc restabat, ut meis in bracchiis feminam exanimares? Cur me non potius interemisti? Cur me leonibus non obiecisti? Heu! quam optabilius erat in huius me potius gremio, quam istam in meo sinu defecisse!».

Vicit amor virum, abiectaque propriae cura salutis, cum femina mansit, elevansque altius mutum corpus atque deosculans, madidus lacrimis:

«Heu! Lucretia», inquit, «ubi nam gentium es? ubi aures tuae? cur non respondes? cur non audis? Aperi oculos, obsecro, meque respice. Arride mihi ut soles. Tuus hic Euryalus assum, tuus te amplectitur Euryalus. Mi anime! Cur me non contrabasias? mi cor! obisti, an dormis? ubi te quaeram? cur, si mori volebas, non me monuisti ut occidissem me una? Nisi me audis, en! iam latus meum aperiet gladius et ambos habebit exitus unus. Ah! vita mea, suavium meum, deliciae meae, spes unica, integra quies! Siccine te, Lucretia, perdo? Attolle oculos, eleva caput! Nondum mortua es. Video, adhuc cales, adhuc spiras. Cur mihi non loqueris? sic me recipis? ad haec me gaudia vocas? hanc mihi das noctem? Assurge, rogo, requies mea! Respice tuum Euryalum. Assum tuus Euryalus!»

Ac sic fatus, lacrimarum flumen super frontem et mulieris tempora fluit, quibus, tamquam rosarum aquis, excitata mulier, quasi de gravi somno surrexit, amantemque videns:

«Heu me!», inquit, «Euryale, ubi nam fui? Cur non me potius obire sivisti? Beata iam moriebar in tuis manibus. Vtinam sic decederem, antequam tu hac urbe discederes».

 

◦◦◦◦◦◦

 

Quum sic invicem fantur, in thalamum pergunt, ubi talem noctem habuerunt, qualem credimus inter duos amantes fuisse, postquam navibus altis raptam Helenam Paris abduxit, tamque dulcis nox ista fuit, ut ambo negarent, tam bene inter Martem Veneremque fuisse.

«Tu meus es Ganymedes, tu meus Hippolitus, Diomedesque meus», dicebat Lucretia.

«Tu mihi Polyxena es», Euryalus referebat «tu mihi Aemilia, tu Venus ipsa». Et nunc os, nunc genas, nunc oculos commendabat; elevataque nonnumquam lodice, secreta, quae non viderat antehac, contemplabatur et:

«Plus», dicebat, «invenio quam putaram. Talem levantem vidit Actaeon in fonte Dianam. Quid his membris formosius, quid candidius? Iam redemi pericula. Quid est, quod propter te non debeat sustineri? O pectus decorum, o papillae praenitidae! Vosne tango, vosne habeo, vosne meas incidistis manus? O teretes artus! O redolens corpus! Tene ego possideo? Nunc mori satius est, quando hoc gaudium est recens; ne qua interveniat calamitas.»

«Anime mi! teneo te an somnio? Verane ista voluptas est, an extra mentem positus, sic reor? Non somnio, certe vera res agitur. O suavia basia, o dulces amplexus, o melliflui morsus! Nemo me felicius vivit, nemo beatius.»

«Sed heu, quam veloces horae! Invida nox, cur fugis? Mane Apollo, mane apud inferos diu! Cur equos tam cito in iugis trahis? sine ut plus graminis edant. Da mihi noctem, ut Alcmenae dedisti. Cur tu tam repente Tithoni tui cubile relinquis, Aurora? Si tam grata illi esses, quam mihi Lucretia, haud tam mane surgere te permitteret. Numquam mihi nox visa est hac brevior, quamvis apud Britannos Dacosque fuerim».

Sic Euryalus; nec minora dicebat Lucretia. Nec osculum, nec verbum irrecompensatum praeteriit. Stringebat hic, stringebat illa. Nec post Venerem lassi iacebant, sed, ut Antaeus ex terra validior resurgebat: sic post bellum alacriores isti robustioresque fiebant.

Nocte peracta, cum crines suos ex Oceano tolleret Aurora, discessum est, nec post multos dies redeundi copia fuit, crescentibus dietim custodiis; sed omnia superavit amor, viamque tandem conveniendi reperit, qua se usi amantes sunt.

 

◦◦◦◦◦◦

 

 

Interea Caesar, qui iam Eugenio reconciliatus erat, Romam petere destinavit. Sensit hoc Lucretia; quid enim non sentit amor? aut quis possit fallere amantem? Sic igitur Lucretia scripsit Euryalo:

«Si posset animus meus irasci tibi, iam succenserem, quod abiturum te dissimulasti: sed amat te quam me magis spiritus meus, nullaque potest ex causa adversus te moveri. Heu mi cor! quid est, quod mihi Caesarem non dixisti recessurum? Ille itineri se parat, nec tu hic manebis; scio. Quid, obsecro, de me fiet? quid agam misera? ubi quiescam? Si me relinquis, non vivo biduum. Per ergo has litteras, meis lacrimis madidas, per tuam dexteram et datam fidem, si de te quidquam merui, aut fuit tibi quidquam dulce meum, miserere, oro, infelicis amantis.»

«Non peto ut maneas, sed tolle me tecum. Fingam me vesperi Bethlehem petere velle, unicamque recipiam anum. Assint illic duo tresve famuli ex tuis, meque rapiant. Nihil negotii est volentem eripere. Nec tibi dedecori puta, nam filius Priami coniugem sibi raptu paravit.»

«Non iniuriaberis viro meo; is enim omnino me perditurus est. Namque, nisi me abducas, mors illi me aufferet. Sed noli tu esse crudelis, meque morituram relinquere, quae te pluris semper quam me feci.»

 

 

Ad haec Euryalus in hunc modum rescripsit:

«Celavi te usque nunc, mea Lucretia, ne te nimium afflictares antequam tempus esset. Scio mores tuos. Novi, quia te nimis crucias. Nec Caesar sic recedet, ut non sit reversurus. Ex Vrbe postquam revenerimus, hac iter est nobis in patriam. Quodsi Caesar aliam viam fecerit, me certe, si vixero, reducem videbis. Negent mihi patriam superi, errabundoque me similem reddant Vlixi, nisi huc revertar. Respira ergo, mi anime, sumeque vires; noli te macerare, quin vive potius laeta.»

«Quod dicis de raptu, esset mihi tum gratum, tum iucundissimum; nec maior mihi voluptas praestari posset, quam te semper mecum habere ac meo ex arbitrio potiri. Sed consulendum est magis honori tuo quam meae cupiditati. Exigit namque fides tua, qua me complexa es, tibi ut consilium fidele praebeam et quod in rem sit tuam.»

«Tu te scis praenobilem esse et in clara familia nuptam. Nomen habes tum pulcherrimae tum pudicissimae mulieris; nec apud Italos solum tua fama clauditur, sed et Teutones et Pannonii et Bohemi et omnes septemtrionis populi tuum nomen agnoscunt. Quodsi ego te rapiam, mitto dedecus meum, quod tui causa flocci faciam? Qua ignominia tuos afficeres necessarios? Quibus doloribus matrem pungeres? Quid de te diceretur? Quis rumor exiret in orbem! ‹Ecce Lucretiam, quae Bruti coniuge castior, Penelopeque melior dicebatur: iam moechum sequitur, immemor domus, parentum et patriae. Non Lucretia, sed Hippia est, vel Iasonem secuta Medea!› Heu me! quantus moeror haberetur, cum de te talia dici sentirem!»

«Nunc amor noster clam est, nemo te non laudat. Rapina turbaret omnia; nec unquam tam laudata fuisti, quam tunc vituperareris. Sed mittamus famam. Quid, quum nos amore perfrui non valeremus? Ego Caesari servio; is me virum fecit potentem, divitem; nec ab eo recedere possum sine mei status ruina. Quodsi eum desererem, non quirem te decenter habere. Si curiam sequerer, nulla quies esset. Omni die castra movemus; nusquam Caesari tanta mora fuit, quanta nunc Senis; idque belli necessitas fecit.»

«Quod si te circumducerem et quasi publicam feminam in castris haberem: vide, quam esset mihi et tibi decorum? His ex rebus te obsecro, mea Lucretia, mentem ut istam exuas, honorique consulas. Nec furori magis quam tibi blandiaris. Alius fortassis amator aliter suaderet et ultro te fugere precaretur, ut te, quamdiu posset, abuteretur, nihil futuri providus, dum praesenti satisfaceret aegritudini. Sed is non esset amator verus, qui libidini magis, quam famae consuleret.»

«Ego, mea Lucretia, quod frugi est, moneo. Mane hic, te rogo; nec me dubita rediturum. Quidquid apud Etruscos incumbet Caesari: mihi committi curabo daboque operam, ut te frui, abs tuo incommodo possim.»

«Vale, vive, ama; nec meum quam tuus est, ignem putato minorem, aut me non invitissimum hinc abscedere. Iterum vale, mea suavitas et animae cibus meae.»

 

◦◦◦◦◦◦

 

Acquievit his mulier et imperata facturam rescripsit.

Paucis post diebus Euryalus cum Caesare Romam perrexit; nec diu moratus illic, febribus est incensus. Infelix penitus; qui cum arderet amore, febriumque coepit ignibus aestuare, cumque iam vires amor extenuasset, abiectis morbi doloribus: parum supererat vitae, tenebaturque spiritus medicorum remediis potius, quam manebat. Caesar dietim ad eum veniebat et, quasi filium, solabatur omnesque curas Apollinis adhiberi iubebat. Sed nulla fuit valentior medela, quam Lucretiae scriptum, quo viventem illam et sospitem cognovit; quae res aliquantisper febres imminuit, Euryalumque surgere in pedes fecit, qui et coronationi Caesaris interfuit ac ibi militiam suscepit et aureum calcar.

Post haec, cum Caesar Perusium peteret, is Romae mansit, nondum ex integro sanus. Exinde Senas venit, quamvis adhuc debilis, extenuatusque faciem. Sed intueri potuit, non alloqui Lucretiam. Epistolae plures utrimque missae sunt, rursusque de fuga tractatum est. Triduo illic mansit Euryalus. Demum, cum sibi aditus omnes videret ereptos; recessum eius amanti renuntiavit. Numquam tanta dulcedo in conversando fuit, quanta in recedendo moestitia.

Erat in fenestra Lucretia. Per vicum iam Euryalus equitabat. Humidos oculos alter in alterum iecerat. Flebat unus, flebat alter; ambo doloribus urgebantur, ut qui suis ex sedibus cor evelli violenter sentiebant.

Vt si quis, in obitu, quantus sit dolor, ignorat: duorum amantum separationem consideret, quamvis maior hic anxietas inest et cruciatus ingentior. Dolet animus in morte, quia corpus relinquit amatum. Corpus, absente spiritu, nec dolet nec sentit. At cum duo invicem, conglutinati per amorem, sunt animi, tanto poenosior est separatio, quanto sensibilior est uterque dilectus. Et hic sane non erant spiritus duo, sed, quemadmodum inter amicos putat Aristophanes: unius animae duo corpora facta erant. Itaque non recedebat animus ab animo, sed unicus animus scindebatur in duos, tum cor in partes dividebatur; mentis pars ibat et pars remanebat et omnes invicem sensus disgregabantur et a se ipsis discedere flebant.

Non manebat in amantium faciebus sanguinis gutta. Nisi lacrimae fuissent et gemitus, simillimi mortuis videbantur. Quis scribere, quis referre, quis cogitare posset illarum mentium molestias: nisi qui aliquando insanivit?

Laodamia recedente Protesilao et ad sacras Ilii pugnas eunte: exanguis cecidit. Eadem, postquam viri mortem agnovit, vivere amplius non potuit. Dido Phoenissa, post fatalem Aeneae recessum, se ipsam interemit, nec Portia, post Bruti necem, voluit superesse.

 

 

Haec nostra, postquam Euryalus ex visu recessit, in terram collapsa, per famulas recepta est, cubilique data, donec resumeret spiritum. Vt vero ad se rediit, vestes aureas purpureasque et omnem laetitiae ornatum reclusit, pullisque tunicis usa. Numquam posthac cantare audita est, minimeque visa ridere; nullis facetiis, nullo gaudio, nullisque unquam iocis in laetitiam potuit revocari. Quo in statu dum aliquandiu perseverat, aegritudinem incidit et, quia cor suum aberat, nullaque menti consolatio dari poterat: inter multum plorantis bracchia matris ac collacrimantes et frustra consolatoriis verbis utentes necessarios indignantem animam exhalavit.

 

◦◦◦◦◦◦

 

Euryalus, postquam ex oculis, numquam amplius se visuris abiit: nulli inter eundum locutus, solam in mente Lucretiam gerebat et, an unquam reverti posset, meditabatur, venitque tandem ad Caesarem Perusii manentem, quem deinde Ferrariam, Mantuam, Tridentum, Constantiam et Basileam secutus est ac demum in Hungariam atque Bohemiam. Sed, ut ipse Caesarem, sic eum Lucretia sequebatur insomnis nullamque noctem sibi quietam permittebat, quam ut obiisse verus amator cognovit: magno dolore permotus, lugubrem vestem recepit, nec consolationem admisit, nisi postquam Caesar ex ducali sanguine, virginem sibi, tum formosam, tum castissimam atque prudentem matrimonio iunxit.

 

◦◦◦◦◦◦

 

Habes amoris exitum, Mariane mi amantissime, non ficti neque felicis; quem qui legerint, periculum ex aliis faciant, quod sibi ex usu fiet, nec amatorium poculum bibere studeant, quod longe plus aloës habet quam mellis. Vale.

Ex Vienna, quinto nonas Iulias, anno Domini millesimo quadringen­tesimo quadragesimo quarto.

 

 

Explicit opusculum Aeneae Sylvii

de duobus amantibus.