B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Libri scholastici imperatoris Maximiliani
ca. 1465 - 1471
     
   


L i b e r   i n s t i t u t i o n i s
i m p e r a t o r i s   M a x i m i l i a n i   I


E x c e r p t a   R e g i m i n i s
s a n i t a t i s   S a l e r n i t a n i
f o l .   1 4 v   -   1 5 r


____________________________________________

 
Anglorum regi scripsit tota scola solennis [i. e. Salerni].
Si vis incolumem si vis te reddere sanum,
[fol. 15r] Curas linque graves, irasci crede prophanum.
Parce mero, cenato parum. Non sit tibi vanum
Surgere post epulas. Somnum fuge meridianum
Nec mictum retine, ventrem nec coge nec anum.
Si tibi deficiant medici, medici tibi fiant
Haec tria: mens laeta, requies moderata, dieta.
Sit brevis aut nullus tibi somnus meridianus.
Febris, pigrities, capitis dolor atque catarrhus
Omnia proveniunt de somno meridiano.
Quatuor ex vento generantur ventre retento:
Spasmus idrops colica vertigo, quatuor ista.
Aut sitis atque fames moderata bonum medicamen.
Cumque superfluitant important saepe gravamen.
Tu rex, quando bibis, numquam haustu satiaris,
Saepe parum bibe quod satis est nec te sitis urat.
Quod satis ymmo quod minus est sapientia curat.
Quantuncumque potes parce post balnea potes.
Ex magna cena stomaco fit maxima pena.
Ut sis nocte levis, sit tibi cena brevis.
Pone gulae metas, ut sit tibi longior aetas.
Ut medicus fatur, parcus a morte levatur.
Tu numquam comedas stomacum nisi noveris ante
Purgatum vacuum quoque cibo noveris ante.