Nicolaus Cusanus
1401 - 1464
|
Directio Speculantis seuDe Non Aliud
ca. 1461/62
|
________________________________________________________________
|
|
Propositioneseiusdem reverendissimipatris domini Nicolai cardinalisde virtute ipsius non aliud
Prima propositio: Definitio, quae se et omnia definit, ea est, quae per omnem mentem quaeritur.Secunda: Quisquis videt verissimum esse, quod definitio est non aliud quam definitio, is etiam videt ipsum ‚non aliud‘ definitionis esse definitionem.Tertia: Qui videt, quod ‚non aliud‘ est non aliud quam non aliud, videt ‚non aliud‘ definitionis esse definitionem.Quarta: Qui videt ipsum ‚non aliud‘ definire se et definitionem omnia definientem, is ipsum ‚non aliud‘ videt non esse aliud ab omni definitione et ab omni definito.Quinta: Qui videt ipsum ‚non aliud‘ principium definire, cum principium sit non aliud quam principium, ipsum ‚non aliud‘ videt principium esse principii, sic ipsum quoque videt medium medii et finem finis et nomen nominis et ens entis et non-ens non-entis atque ita de omnibus ac singulis, quae dici possunt aut cogitari.Sexta: Qui videt, quomodo ex eo, quod ‚non aliud‘ se ipsum definit, ipsum ‚non aliud‘ est non aliud ipsius ‚non aliud‘, et quomodo ex eo etiam, quod omnia definit et singula, est in omnibus omnia et in singulis singula: ille quidem videt ipsum ‚non aliud‘ esse aliud ipsius aliud et videt ‚non aliud‘ ipsi aliud non opponi, quod est secretum, cuius non est simile.Septima: Qui videt, quomodo subtracto ipso ‚non aliud‘ non remanet nec aliud, nec nihil, cum non aliud sit nihil ipsius nihil; ille sane videt ipsum ‚non aliud‘ in omnibus omnia esse et nihil in nihilo.Octava: Non est possibile quidquam in hominis cogitationem posse venire absque ipso ‚non aliud‘, cum sit cogitationum cogitatio. Et licet ipsum ‚non aliud‘ non sit aliud a cogitatione de se ipso cogitante, non est tamen ipsa cogitatio, cum cogitatio non sit ‚non aliud‘ simpliciter, sed non aliud quam cogitatio; neque ipsum ‚non aliud‘ aliter se habet in omnibus, quae dici possunt.Nona: Quidquid mens videt sine ipso ‚non aliud‘ non videt. Non enim videret aliud, si ‚non aliud‘ non foret ipsius aliud aliud. Sic nec ens cerneret, si ‚non aliud‘ non foret ipsius entis ens et ita de omnibus, quae dici queunt. Ita videt mens omne aliud per aliud, quod ‚non aliud‘, quare sic etiam alia omnia. Aliam enim videt veritatem per veritatem, quae ‚non aliud‘; aliam rationem per rationem, quae ‚non aliud‘. Igitur quodlibet aliud prioriter ‚non aliud‘ videt. Et eodem modo videt omnia et nomen et quidditatem et alia quaecumque habent ab ipso ‚non aliud‘ habere.Decima: Qui videt finitum non aliud quam finitum, et infinitum non aliud quam infinitum, pari modo de visibili et invisibili, de numerabili quoque et innumerabili, mensurabili et immensurabili, conceptibili et inconceptibili, imaginabili et inimaginabili, intelligibili et inintelligibili et ceteris talibus: ille videt Deum per ‚non aliud‘ significatum nec finito nec infinito finibilem, nec mensura mensurabili nec immensurabili mensurabilem, nec numero numerabili nec innumerabili numerabilem, ita nec conceptibilem, nec imaginabilem, nec intelligibilem, nec nominabilem nomine nominabili nec nomine innominabili, licet a nullo omnium illorum et aliorum, quae dici possunt, nec in ipsis aliud sit.Undecima: Qui videt, quomodo ipsum ‚non aliud‘ se definiendo omnia definit, ille videt, quoniam ipsum est omnium adaequatissima mensura, maiorum maior, minorum minor, aequalium aequalis, pulchrorum pulchra, verorum vera et vivorum viva mensura, et de omnibus eodem modo.Duodecima: Qui videt, quoniam ipsum ‚non aliud‘ sui et omnium est definitio et definitum, ille in omnibus, quae videt, non nisi ‚non aliud‘ videt se ipsum definiens. Nam quid videt in aliud nisi ‚non aliud‘ sese definiens? Quid aliud in caelo quam ‚non aliud‘ se ipsum definiens? Et de omnibus eodem modo. Creatura igitur est ipsius creatoris sese definientis seu lucis, quae Deus est, se ipsam manifestantis ostensio, quasi mentis se ipsam definientis propalatio, quae praesentibus fit per vivam orationem et remotis per nuntium aut scripturam. In quibus ostensionibus mentis non est aliud nisi mens sese definiens, se clarissime et vivaciter per propriam orationem audientibus manifestans, remotis per legatam orationem, remotissimis per scriptam. Ita ipsum ‚non aliud‘ mens mentis se in primis quidem creaturis clarius, in aliis vero occultius ostendit.Tertia decima: Qui videt, quomodo li ‚non aliud‘, quod est ipsius ‚non aliud‘ non aliud, relucet in aeterno, ubi est aeternae aeternitatis aeternitas, et in vero, ubi verae veritatis est veritas, et in bono, ubi bonae bonitatis est bonitas, et ita in reliquis: ille in omnibus Deum videt se ipsum definientem unitriniter relucere. Nam unitrinum ‚non aliud‘ in uno est unius unitatis unitas et in ente entis entitatis entitas et in magnitudine magnae magnitudinis magnitudo et in quanto quantae quantitatis quantitas et ita de ceteris.Quarta decima: Qui videt in alio ‚non aliud‘ aliud, is videt in affirmatione negationem affirmari; et qui Deum videt ante affirmationem et negationem, ille Deum videt in affirmationibus, quae de ipso per nos fiunt, non esse negativam, quae affirmatur, sed affirmationis affirmationem.Quinta decima: Qui videt in alio ‚non aliud‘ aliud, ille videt in calefacto non-calefactum calefactum et in frigefacto non-frigefactum frigefactum et in formato non-formatum formatum et in facto non-factum factum et in divisibili indivisibile divisibile et in composito in-compositum compositum et generaliter in affirmato non-affirmatum affirmatum, et videt negativam tale principium affirmationis, quod ea sublata est affirmatio. Negationes igitur dirigunt visum mentis in quid, affirmationes autem in tale quid.Sexta decima: Qui videt, quomodo negationes, quae mentis visum in quidditatem dirigunt, sunt priores affirmationibus, ille videt omne nomen significare tale quid. Nam corpus non significat quidditatem, quae incorporalis est, sed talem scilicet corpoream; sic terra terrestrem et sol solarem et ita de omnibus. Nomina igitur omnia ex aliquo sensibili signo impositionem habent significativam, quae signa sequuntur rerum quidditatem. Non igitur ipsam, sed talem significant. Mens autem ipsam anterioriter contemplans vocabulum negat esse proprium ipsius, quam videt quidditatem.Septima decima: Videt mens, quomodo ipsum ‚non aliud‘ est actus ipsius actus et ipsius maximi maximum et ipsius minimi minimum. Et ideo videt actum purum, qui purior esse non potest, numquam fuisse in potentia; nam per puriorem actum in actum devenisset. Quare videt omnia, quae alia esse possent, semper posse alia esse et ideo in recipientibus magis seu maius numquam deveniri ad actum maximum, quo maius esse nequit, et quae aliud esse possunt, quia numquam ad ipsum ‚non aliud‘ attingunt, semper possunt esse aliud.Decima octava: Qui videt, quomodo ‚non aliud‘, quod est aliud ipsius aliud, non est ipsum aliud, ille videt aliud ipsius aliud, quod est aliud aliorum; sic aequalis videt aequale, quod aequalium est aequale; et bonum ipsius boni, quod est bonum bonorum et ita de omnibus. Ille sane videt, quomodo ‚non aliud‘, quod est aliud ipsius aliud, non participatur per ipsum aliud, quia ab ipso non est aliud, sed in ipso ipsum, sed aliud ab aliis participatur. Sic de aequali et bono et ceteris. Bonum igitur, a quo ‚non aliud‘ non est aliud, ab omnibus aliis bonis participatur et in aliis aliter. Numquam igitur erunt duo aeque bona aut aeque aequalia, quae meliora esse non possint aut aequaliora; de similibus eodem modo. Oportet enim omne aliud ab alio esse aliud, cum solum ‚non aliud‘ sit non aliud ab omni alio.Decima nona: Qui videt, Deum non esse aliud nec ab omni eo, quod intelligit, nec ab omni eo, quod intelligitur, ille videt Deum dare intellectui quod est non aliud quam intellectus intelligens et intelligibili, quod est non aliud quam intelligibile ab intellectu, et quod intellectus intelligens non sit aliud ab intellecto. Ipsum igitur ‚non aliud‘ clarius relucet in intellectu, qui non aliud est ab intellecto, sicut scientia non aliud a scito, quam in sensibus. Visus enim non sic clare non aliud est a viso et auditus ab audito. Intelligentiae autem, in quibus clarius ipsum ‚non aliud‘ relucet, citius et clarius intelligibilia, a quibus minus sunt alia, intelligunt. Hoc est enim intelligere, scilicet intelligibilia a se non alia facere, sicut lumen illuminabilia citius non alia a se facit, quando est intensius. Relucere autem videtur ipsum ‚non aliud‘ in omnibus, quando constat, quod omnia se in omnibus nituntur definire. Sicut calor omnia nititur calida talia facere, ut ipse sit non aliud ab ipsis et se in omnibus definiat, sic intellectus, ut omnia sint intellectus et se in omnibus definiat; ita et imaginatio et omnia cetera.Vicesima: Quando mens considerat non-calidum calefieri et frigidum calefieri, per intellectum attingit non-calidum, per sensum frigidum, et videt non esse idem, quando per diversas potentias attingit. Et dum considerat non-frigidum per mentem videri, sicut non-calidum, ac quod non-calidum potest calefieri et non-frigidum frigefieri, et quod frigidum potest calefieri et calidum frigefieri: videt quomodo idem est non-calidum et non-frigidum; et dicitur non-calidum, quia, licet non sit actu calidum, potest tamen calefieri; et sic dicitur non-frigidum, quia, licet non actu frigidum, potest tamen frigefieri. Ideo cum actu est calidum, adhuc manet potentia frigidum, et cum actu est frigidum, manet potentia calidum. Potentia autem non quiescit, nisi sit actu, cum sit finis et perfectio eius, alias frustra foret potentia. Ideo non foret potentia, cum nihil sit frustra. Quia autem potentia se ipsam non producit in actum – hoc enim repugnat –, ideo est motor necessarius, qui potentiam ad actum moveat. Ita videt mens naturam et naturalem motum et ipsum ‚non aliud‘ naturae naturam in se ipsa relucentem. Finis propositionum. Laus Deo optimo. |