BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Nicolaus Cusanus

1401 - 1464

 

Directio Speculantis seu

De Non Aliud

 

ca. 1461/62

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XVII

 

Ferdinandus. Consideravi, inquam, ipsum dixisse veluti ais, sed quaeso quid per hoc expresserit, dissere.

Nicolaus. Dicere ipsum voluisse arbitror: sicut uno sublato cessant singula et quemadmodum elemento sublato desinunt elementata, ita ipso A summoto omnia pariter cessant. Habet enim se modo ad cuncta intimiore penitioreque, quam elementum ad elementata.

Ferdinandus. David igitur de Dinanto et philosophi illi, quos secutus is est, minime errarunt, qui quidem Deum hylen et noyn et physin, et mundum visibilem Deum visibilem nuncuparunt.

Nicolaus. David hylen corporum principium vocat, noyn seu mentem principium animarum, physin vero seu naturam principium motuum et illa non vidit differre inter se ut in principio, quocirca sic dixit. Tu autem iam ipsum A haec ipsa vidisti definire ipsaque in ipsis esse, etsi ipsorum sit nullum. Ideo haec et huiusmodi nihil te moveant, quod scilicet theologus unum veluti elementum dicat, sed semper ad ipsum A et praemissa recurrens non errabis.

Ferdinandus. Sancte me instruis informasque, idque etiam mihi admodum est gratum, quod ad Gaium theologus scripsit. Est enim lucidum et ad ea, quae dixisti, conforme atque consentaneum.

Nicolaus. Quidnam illud?

Ferdinandus. Quando aiebat theologus: «si quis Deum videns intellexerit quod vidit, non ipsum vidit, sed aliquid». Unde si David de Dinanto Deum vidisset esse hylen aut noyn aut physin, utique aliquid et non Deum vidisset.

Nicolaus. Mirabilis es, Ferdinande; et mirabilior sane, si id in dictis etiam verbis, quod est altius, considerasti.

Ferdinandus. Quid istuc est? rogo.

Nicolaus. Quando scilicet inquit: «cum omnia, quae intelliguntur, sint aliquid, ideo non sunt Deus.» Aliquid autem quid aliud est. Deus igitur, si intelligeretur, utique «non esse aliud» intelligeretur. Unde si non potest intelligi esse id, quod per aliud et aliquid significatur, nec aliquid intelligi potest, quod per aliquid non significetur: ideo Deus, si videretur, necesse est quod supra et ante quid aliud et supra intellectum videatur. Ast ante aliud nil nisi ‚non aliud‘ videri potest. Habes igitur quod ‚non aliud‘ in principium nos dirigit intellectum et aliud et aliquid et omne excellens et antecedens intelligibile. Haec ibidem theologus declarat, atque etiam, quomodo ipsius ‚non aliud‘ cognitio perfecta dici potest ignorantia, quando quidem eius, qui est super omnia, quae cognoscuntur, est cognitio. Haec nunc de nostro admirabili theologo sic dicta sint; sufficiunt enim proposito ad quaeque alia per ipsum taliter dicta.