BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Nicolaus Cusanus

1401 - 1464

 

Directio Speculantis seu

De Non Aliud

 

ca. 1461/62

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIV

 

Ferdinandus. Prime equidem et clarissime ita haec esse perspicio, quemadmodum ais, elicioque in intellectualibus ‚non aliud‘ valde relucere principium, quoniam, etsi ipsa non sunt sensibilia, tamen a sensibilibus non sunt alia. Frigus enim a frigido non est aliud, ut dixisti, quoniam summoto frigore nec frigidum erit, neque esse intelligetur; sic intellectus se habet ad sensum; similiter ideo agens omne simile producere video, quia omne id, quod est, ab ipso ‚non aliud‘ habet; quapropter calor calefacere et frigefacere frigus nititur, et de omnibus eodem modo.

Sed haec nunc ita sufficiant! Quaeso vero, ut iuxta tua promissa ab hoc me principio in magnum illum theologum Dionysium aliosque quam brevissime introducas.

Nicolaus. Obsequar tibi, quam fieri poterit brevissime, ut poscis. Dionysius, theologorum maximus, impossibile esse praesupponit ad spiritualium intelligentiam praeterquam sensibilium formarum ductu hominem ascendere, ut visibilem scilicet pulchritudinem invisibilis decoris imaginem putet; hinc sensibilia intelligibilium similitudines seu imagines dicit, Deum autem principium asserit intelligibilia omnia praecedere, quem scire se dicit nihil omnium esse, quae sciri possunt aut concipi. Ideo hoc solum de ipso credit posse sciri, quem esse inquit omnium esse, quod scilicet omnem intellectum antecedit.

Ferdinandus. Dic eius, nisi tibi grave est, verba.

Nicolaus. Alii aliter eius verba Latine reddiderunt; ceterum ego ex fratris Ambrosii Camaldulensium generalis, novissimi interpretis, translatione, quae mihi proposito videbuntur inservire, ex ordine subiungam: Ex capitulo primo Caelestis Hierarchiae: «Impossibile est hominem ad intelligentiam spiritualium ascendere, nisi formis et similitudinibus sensibilium ducatur, ut scilicet visibilem pulchritudinem invisibilis decoris imaginem putet.» – Ex capitulo secundo: «Cum simplex divinarum rerum substantia in se ipsa et incognita sit nobis et intelligentiam fugiat nostram …» – Ex eodem: «Dum ipsam esse aliquid negamus ex his, quae sunt, verum profecto loquimur, etsi modum, quo illa indefinita est, quippe supersubstantialem et incomprehensibilem atque ineffabilem prorsus ignoramus.» – Caelestis hierarchiae capitulo quarto: «Igitur omnia quaeque subsistunt providentiae ratione reguntur ex summa illa omnium auctore deitate manantis. Alioquin essent profecto nulla, nisi substantiae rerum atque principio communicarent. Itaque inanimata omnia hoc ipsum quod sunt ab ipso suscipiunt, quippe esse omnium est ipsa divinitas, quae modum totius essentiae superat.» – Eodem capitulo: «Secretum ipsum dei, quodcumque tandem illud est, nemo unquam vidit, neque videbit.» – Eiusdem capitulo tertio decimo: «Admonebatur ergo theologus ex his, quae cernebat, ut secundum omnem substantialem eminentiam cunctis visibilibus invisibilibusque virtutibus absque ulla comparatione Deus excelsior sit.» – De ecclesiastica hierarchia capitulo primo: «Ut vere et proprie dixerim: unum quidem est, quod appetunt omnes, qui unius speciem praeferunt, sed non uno modo eius, quod idem atque unum est, participes fiunt, verum ut cuique pro merito sortem divina et aequissima libra distribuit.» – Eodem capitulo: «Initium est fons vitae, bonitatis essentia, unica rerum omnium causa, beatissima Trinitas, ex qua sola bonitatis causa, quae sunt omnia, ut et essent et bene essent, acceperunt; hinc transcendenti omnia divinae beatitudini trinae atque uni, cui soli vere esse inest modo nobis quidem incognitio, sed sibi plane perspecto et noto, voluntas quidem est rationalis salus humanae omnis caelestisque substantiae.» – De divinis nominibus capitulo primo: «Sicut enim spiritalia carnales percipere et inspicere nequeunt, et qui figmentis et figuris inhaerent ad simplicia figurisque vacua non aspirant, quique secundum corporum lineamenta formantur incorporearum rerum informitatem nec tactui nec figuris obnoxiam nequaquam attingunt: eadem ratione veritatis supereminet substantiis omnibus supersubstantialis infinitas, sensusque excellit omnes unitas sensu eminentior, ac mentibus omnibus inexcogitabile est unum illud mente superius, ineffabileque est verbis omnibus bonum, quod superat verbum.» – Eodem: «Ipsa de se in sacris tradit litteris, quod sit omnium causa, initium et substantia et vita.» – Eodem: «Invenies omnem, ferme dixerim, theologorum laudationem ad beneficos divinitatis progressus exponendos atque laudandos divina effingere nomina; quocirca in omnibus ferme sanctis libris advertimus divinitatem sancte praedicari ut singularem quidem atque unicam ob simplicitatem atque unitatem excellentis illius individui, ex quo veluti unifica virtute in unum evadimus dividuisque nostris alteritatibus supra mundanum modum conglobatis in divinam monadem atque unionem Deum imitantem colligimur etc.» – Eodem: «In quo termini omnes omnium scientiarum plus quam ineffabiliter praesubsistunt, neque intelligere, neque eloqui possumus, neque omnino quomodolibet intueri, quod sit exceptus omnibus et excellenter ignotus.» – Eodem: «Si enim scientiae omnes rerum substantium sunt atque in substantiis desinunt, quae substantiam excedit omnem, scientia quoque omni superior sit necesse est … Cum percipiat et comprehendat atque anticipet omnia, ipsa tamen omnino incomprehensibilis manet.» – Eodem: «Ipsaque iuxta scripturae fidem sit omnia in omnibus; verissime laudatur ut substantiae indultrix et consummatrix continensque custodia et domicilium et ad se ipsam convertens atque ista coniuncte, incircumscripte, excellenter.» – Eodem libro capitulo secundo: «Ineffabile quoque multis vocibus praedicatur, ignoratio, quod per cuncta intelligitur, omnium positio, omnium ablatio, quod positionem omnem ablationemque transcendit; divina sola participatione noscuntur.» – In epistola Hierothei: «Neque pars neque totum est, et pars est et totum, ut quae omne et partem et totum in se ipsa comprehenditur, et excellenter habeat, antequam habeat. Perfecta est quidem in imperfectis utpote perfectionis princeps; porro inter perfectos imperfecta est quippe perfectionem excellentia temporeque transcendens.» – In eadem: «Mensura est rerum et saeculum et supra saeculum et ante saeculum.» – In eadem: «Nec unum est neque unius particeps longeque ab his unum est super unum illud, quod in substantiis est.» – Eodem libro De divinis nominibus capitulo quarto: «Theologi peculiariter bonitatem summae deitati ex omnibus applicant ipsam, ut reor, substantiam divinam appellantes.» – Eodem: «Cum neque augeri neque minui possit substantia, quae bonum etc.» Eodem: «Ex illo namque bono lux est et imago bonitatis; idcirco lucis appellatione laudatur bonum veluti in imagine expressa primitiva forma.» – Eodem: «Illuminat quae lucem admittunt omnia et creat atque vivificat continetque et perficit mensuraque substantium est et saeculum et numerus et ordo etc.» Nota exemplum de sole. – Eodem: «Ut intelligibilis lux bonus ipse dicitur, qui omnem supercaelestem spiritum spiritali impleat luce omnemque ignorantiam pellat erroremque abigat ex animabus, quibus sese insinuaverit, omnibus etc.» – Eodem: «Lux igitur intelligibilis dicitur bonum illud omnem superans lucem ut principalis radius et exuberans effusio luminis.» – Eodem: «Bonum istud ut pulchrum quoque a theologis sanctis praedicatur.» – Eodem: «Ut pulchri omnis principalem pulchritudinem excellentissime in se ipso ante tempora habens …» – Eodem: «Idem pulchrum esse quod bonum perspicuum est.» – Eodem: «Neque est aliquid in substantiis rerum, quod pulchri et boni non sit aliquatenus particeps, et istud item dicere disserendo praesumimus id quoque, quod non est, pulchri et boni particeps esse. Tunc enim etc.» – Eodem: «Ut perstringam breviter: omnia, quae sunt, ex pulchro et bono sunt; et quae non sunt, omnia supersubstantialiter in pulchro sunt et bono, estque ipsum initium omnium et finis etc.» – Eodem capitulo octavo: «Neque est, sed his, quae sunt, esse ipse est, neque ea, quae sunt, solum, verum ipsum quoque eorum esse ex eo est, qui est ante saecula. Ipse enim est saeculum saeculorum, qui ante saecula est.» – Eodem capitulo octavo: «Resumentes itaque dicamus: ut iis, quae sunt omnibus et saeculis esse ab eo est, qui ante est, et omne quidem saeculum et tempus ab eo est.» – Eodem: «Omnia ipsi participant et a nullo existente discedit.» – Eodem: «Si quid quomodolibet est, in ipso, qui ante est, et est et cogitatur atque servatur ceterisque ipsius participationibus praefertur.» – Eodem: «Deus ante habet, ut ante sit et eminentissime sit excellenterque ipsum esse habeat. Omnia ipsum in se ipso esse praestituit atque ipso esse omne quod quomodolibet est, ut subsisteret, fecit; denique et rerum principia omnia esse ipsius participatione et sunt et principia sunt et prius sunt, postea principia sunt. Et si velis vitam ipsam viventium ut viventium initium dicere et similium ut similium similitudinem etc.» Eodem: «Haec esse ipsius invenies participare primum atque esse ipso primo manere, deinde huius aut illius esse principia essentiaeque participando et esse et participari; si autem ista participatione essentiae sunt, multo magis, quae ipsorum participia sunt.» – Eodem: «Bonitas prima participationum celebratur.» – Eodem: «Neque in aliquo subsistentium est neque aliquid est horum.» – Eodem capitulo nono: «Ipsi nihil contrarium.» Eodem capitulo decimo: «Qui invenitur ex omnibus, incomprehensibilem et investigabilem theologi dicunt.» – Eodem capitulo: «Divina oportet non intelligamus humano more, sed toti integre a nobis ipsis excedentes atque prorsus in Deum transeuntes.» – Eodem capitulo: «Non habet Deus peculiarem scientiam sui, aliam vero communem omnia comprehendentem. Ipsa enim se omnium causa cognoscens qua tandem ratione, quae ab se sunt et quorum est causa, ignorabit?» – Eodem capitulo: «In omnibus Deus cognoscitur, et seorsum ab omnibus et per scientiam et ignorationem cognoscitur Deus.» – Eodem capitulo: «In omnibus omnia est et in nihilo nihil.» – Eodem capitulo undecimo: «Virtus est Deus … et … omnis virtutis auctor.» – Eodem capitulo: «Infinite potens divina distributio in omnia, quae sunt, se intendit, et nihil est in rebus, quod non sit virtuti alicui percipiendae idoneum.» – Eodem capitulo: «Quod enim omnino nulla virtute subnititur, neque est, neque aliquid est, neque est penitus ipsius ulla positio». – Eodem capitulo: «Quique quae sunt omnia excellenter et ante tempora habeat supersubstantiali virtute sua, qui his, quae sunt omnibus, ut esse possint et hoc sint, excellentis virtutis copia et exuberanti profusione largitur.» – Eodem libro capitulo duodecimo: «Magnus quidem appellatur Deus iuxta propriam ipsius magnitudinem, quae magnis omnibus suimet consortium tradit et extrinsecus super omnem magnitudinem funditur et supra expanditur, omnem continens locum, omnem transcendens numerum, omnem transiliens infinitatem.» – Eodem: «Magnitudo haec et infinita est et quantitate caret et numero.» – Eodem: «Parvum vero sive tenue dicitur, quod molem omnem excedit atque distantiam, quod absque impedimento ad omnia pergit, quamquam certe omnium causa pusillum est: nusquam enim invenies pusilli speciem incommunicabilem.» – Eodem: «Hoc pusillum quantitate caret et qualitate tenetur nulla, infinitum est et indeterminatum, comprehendens omnia et ipsum comprehensibile nulli.» – Eodem: «Quod augeri minuique non possit …» – Eodem: «Porro alterum dicitur, quia omnibus providentiae ratione Deus adest et omnia in omnibus pro omnium salute fit, in se ipso et sua identitate manens.» – Eodem: «Divinae similitudinis virtus, per quam quae producuntur omnia ad auctorem convertuntur; haec quidem Deo similia dicenda sunt et ad divinam imaginem et similitudinem ficta. Non autem illis similis dicendus est Deus, quia neque homo est suae imagini similis.» – Eodem: «Ipsa theologia ipsum dissimilem praedicat et omnibus incompactum, ut ab omnibus alterum, et, quod est profecto mirabilius, nihil simile esse ait. Et certe non adversatur hoc divinae similitudini, quippe eadem Deo et similia et dissimilia sunt: similia, quia ipsum pro viribus imitantur, quem ad liquidum imitari possibile non est.» – Eodem: «Hoc autem, quia causalia auctore suo multum inferiora sunt et infinitis inconfusisque mensuris ab eo absunt.» – Eodem capitulo tertio decimo: «Ex se velut ex omnipotente radice cuncta producens …» – Eodem: «Neque sinens ea ab se cadere …» – Eodem capitulo duodecimo: «Ipse omnium et saeculum et tempus et ante dies et ante saeculum ac tempus, quamvis et tempus et diem et momentum et saeculum eum convenientissime appellare possimus, et qui per omnem motum incommutabilis atque immobilis sit, cumque semper moveatur, in se ipso manet ut saeculi et temporis et dierum auctor.» – Eodem capitulo tertio decimo: «Vitam omnium quae vivunt et ipsius vitae causam … ipsum esse ipsamque vitam et ipsam deitatem diximus principaliter quidem et divine et secundum causam unum principia cuncta excellens.» – Eodem capitulo quinto decimo: «Omnem terminat infinitatem et supra omnem expanditur finem atque a nullo capitur seu comprehenditur; sed pertingit ad omnia simul.» – Eodem: «Neque est unum illud, omnium causa, unum ex pluribus, sed ante unum etc.» – Eodem: «Uniusque omnis ac multitudinis definitivum.» – Eodem: «Si omnibus omnia coniuncta quis ponat, erunt omnia toto unum.» – Eodem: «Est unum omnium veluti elementum.» – Eodem: «Si unum tollas, neque totum erit, neque pars aliqua, neque aliud quidquam in rebus. Omnia enim in se ipso unum uniformiter antea cepit atque complectitur.» – Eodem: «Unum ante … finem atque infinitatem etc.» – Eodem: «Omnia quae sunt ipsumque esse determinat.» – Eodem: «Quod supra ipsum unum est, ipsum quod unum est determinat.» – Eodem: «Unum quod est, inter ea, quae sunt, connumeratur. Porro numerus substantiae particeps est. Unum vero illud supersubstantiale et unum, quod est et omnem numerum determinat.» – Circa finem Mysticae theologiae: «Neque aliud aliquid ex his, quae nobis aut alteri cuiquam in mundo est cognitum, neque aliquid eorum, quae non sunt, neque eorum, quae sunt, est.» – In eadem: «Neque est ulla eius positio, neque ablatio.» – In Epistola ad Gaium: «Si aliquis videns Deum intellexerit quod vidit, non ipsum vidit, sed aliquid; … non cognosci, neque esse est supersubstantialiter, et super mentem cognoscitur. … Perfecta ignorantia cognitio est eius, qui est super omnia, quae cognoscuntur.»