BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Nicolaus Cusanus

1401 - 1464

 

Directio Speculantis seu

De Non Aliud

 

ca. 1461/62

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum X

 

Ferdinandus. Quidam theologorum creaturam aiebant non aliud quam Dei participationem. Circa hoc te audire percupio.

Nicolaus. Primum tu vides quidem ipsum ‚non aliud‘ innominabile, quia nullum nomen ad ipsum attingit, cum omnia praecedat; omne nomen tamen id est, quod est, ipsius participatione; nominatur igitur minime nominabile. Sic in omnibus imparticipabile participatur. Sunt sane quae obscure ‚non aliud‘ participant, quia confuse atque generaliter; sunt quae magis specifice; sunt quae specialissime, sicut animae vitam aliqua membra obscure, aliqua clarius, aliqua vero specialissime participant; potentiae item animae aliae clarius, aliae obscurius participant intelligentiam. Creaturae quoque, quae minus ab aliis aliae sunt, veluti purae intelligentiae, de ipso plus participant. At quae magis ab aliis aliae sunt, ut puta corporales, quae sese uno non compatiuntur loco, de natura eius, quae non aliud est ab aliquo, minus participant.

Ferdinandus. Video ita se habere quae dixisti; sed adhuc, quaeso, adicere ne pigriteris, quonam id modo verum videtur, quod rerum essentiae incorruptibiles sunt.

Nicolaus. Primum non haesitas tu quidem ipsum ‚non aliud‘ esse incorruptibile; si enim corrumperetur, in aliud corrumperetur; posito autem aliud et ‚non aliud‘ ponitur; non est igitur corruptibile. – Deinde certum est ipsum ‚non aliud‘ se et omnia definire. Omnes igitur rerum essentiae nisi ipsius ‚non aliud‘ non sunt. Ex quo ipsum ‚non aliud‘ igitur in ipsis est, ipsae essentiae quomodo ‚non aliud‘ perdurante corrumperentur? Sicut enim ipsum ‚non aliud‘ essentias praecedit et omne nominabile, ita mutabilitatem ac fluxibilitatem, quae in alterabili materia radicatur, praecedunt essentiae. ‚Non aliud‘ quidem non est essentia, sed, quia in essentiis essentia, essentia dicitur essentiarum. Dicebat Apostolus: «Quae videntur, temporalia sunt; quae non videntur, aeterna.» – Materialia enim sunt, quae sensu quocumque sentiuntur, et secundum materiae naturam fluxibilia atque instabilia; quae vero non videntur sensibiliter et tamen sunt, temporaliter quidem esse non videntur, verum sunt aeterna. Dum essentiam in alio, ut in Socrate vides humanitatem, ipsam in alio aliam vides, ideoque propter hoc in Socrate corruptibili per accidens esse corruptibilem. Sin eam ab alio videas separatam et in ‚non alio‘, nempe secundum ipsius naturam, in quo illam vides, ipsam vides incorruptibilem.

Ferdinandus. Videris essentiam illam, quam ‚non aliud‘ praecedit et aliud sequitur, ideam sive speciem dicere.

Nicolaus. Sic rerum exemplaria ante res et post Deum vidit Plato; namque rem ratio rei antecedit, cum per ipsam fiat; varietas autem rerum varias dicit rationes, quas oportet post fontem esse, a quo secundum ipsum emanant. Sed quia ‚non aliud‘ ante res est, quod adaequatissima causa est, cur quodlibet id est, quod est, ‚non aliud‘ autem multiplicabile non est: idcirco rerum ratio, quae aliud praecedit, et numerum praecedit et pluralitatem et innumerabiliter secundum res ipsam participantes numeratur.

Ferdinandus. Videris dicere rerum essentias non esse, verum unam esse, quam rationem asseveras.

Nicolaus. Nosti tu quidem unum, essentiam, ideam, formam, exemplar sive speciem ‚non aliud‘ ista non attingere. Quando igitur in res intueor ipsarum essentias videns, cum res quidem per ipsas sint, per intellectum eas ipsas prioriter contemplando alias et alias assevero. Quando ipsas vero supra intellectum ante aliud video, non video alias aliasque essentias, sed non aliud quam essentiarum, quas in rebus contemplabar, simplicem rationem; et ipsam ‚non aliud‘ aut essentiarum essentiam appello, cum sit quidquid omnibus in essentiis cernitur.

Ferdinandus. Essentiae igitur esse essentiam dicis, quod eam ob rem Aristoteles non admisit, ne in infinitum transitus fieret nunquamque deveniretur ad primum et scientia omnis interiret.

Nicolaus. Recte dicebat Aristoteles in infinitum non posse pertransiri, prout quantitas mente concipitur, ideoque ipsum excludit; sed uti est ante quantitatem atque omne aliud et in omnibus omnia, eiusmodi non refutavit infinitum, sed ad ipsum cuncta deduxit ut de primo motore, quem virtutis repperit infinitae; et hanc participari in omnibus virtutem vidit, quod equidem infinitum ‚non aliud‘ dico. Unde ‚non aliud‘ formarum est forma sive formae forma et speciei species et termini terminus et de omnibus eodem modo sine eo, quod sic ulterius in infinitum sit progressus, cum iam ad infinitum omnia definiens sit perventum.