BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Nicolaus Cusanus

1401 - 1464

 

Directio Speculantis seu

De Non Aliud

 

ca. 1461/62

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum V

 

Ferdinandus. Oro te, pater, patere me loqui ea, quae equidem sic in ‚non aliud‘ ductus intueor ut, si me errantem senseris, more corrigas tuo.

Nicolaus. Eloquere, Ferdinande.

Ferdinandus. ‚Non aliud‘ seorsum ante omne aliud intuens ipsum sic video, quod in eo quidquid videri potest intueor; nam neque esse nec cognosci extra ipsum quidquam possibile; aliud etiam ipsum ab esse et cognosci id nequit effugere. Esse enim intelligereve quippiam extra ‚non aliud‘ ne fingere quidem mihi est possibile; adeo ut, si ipsum quoque nihil et ignorare videre absque ‚non aliud‘ coner, videre frustra et incassum coner. Quomodo enim nihil nihil visibile nisi per ‚non aliud‘, ut sit non aliud quam nihil? Pari modo de ignorare et ceteris omnibus. Omne enim, quod est, in tantum est, in quantum ‚non aliud‘ est; et omne, quod intelligitur, in tantum intelligitur, in quantum ‚non aliud‘ esse intelligitur; et omne, quod videtur verum, usque adeo videtur verum, in quantum ‚non aliud‘ cernitur. Et summatim quidquid videtur aliud, in tantum aliud videtur, in quantum ‚non aliud‘. Sicut igitur sublato ‚non aliud‘ nec manet, nec cognoscitur quidquam: sic in ipso quidem omnia et sunt et cognoscuntur et videntur. Ipsum enim ‚non aliud‘ adaequatissima ratio est discretioque et mensura omnium, quae sunt, ut sint; et quae non sunt, ut non sint; et quae possunt esse, ut esse possint; et quae sic sunt, ut sic sint; et quae moventur, ut moveantur; et quae stant, ut stent; et quae vivunt, ut vivant; et quae intelligunt, ut intelligant, et eiusmodi omnia. – Ita enim necessarium esse video in eo, quod video ipsum ‚non aliud‘ se definire ideoque et omnia, quae nominari possunt.

Nicolaus. Recte in Deum aciem iecisti per ‚non aliud‘ significatum, ut in principio, causa seu ratione, quae non est alia nec diversa, cuncta humaniter visibilia conspiceres, quantum tibi nunc quidem conceditur. Tantum autem conceditur, quantum ipsum ‚non aliud‘, scilicet rerum ratio, tuae se rationi seu menti revelat sive visibilem exhibet; sed hoc nunc medio per ‚non aliud‘, quia sese definit, revelavit clarius quam antea. Nam quo pacto mihi se visibilem praestiterit, in libellis pluribus legere potuisti: nunc autem in hoc aenigmate significati ipsius ‚non aliud‘ per rationem potissimum illam, quia se definit, foecundius et clarius, adeo ut sperare queam ipsum Deum sese nobis aliquando sine aenigmate revelaturum.

Ferdinandus. Licet in praemissis, quaecumque videri per nos possunt, omnia complicentur, ut tamen acrius excitemur, certa dubia tangamus, ut per illorum evacuationem pronior fiat visio exercitata.

Nicolaus. Placet, ut ita facias.

Ferdinandus. In primis quaerit scientiae avidus, ubi sumi debeat ratio, quod Deus trinus et unus est per li ‚non aliud‘ significatus, cum ‚non aliud‘ numerum omnem antecedat.

Nicolaus. Ex his, quae dicta sunt, unica ratione omnia videntur, quam tu quidem vidisti esse, quia principium per ‚non aliud‘ significatum se ipsum definit. In explicatam igitur eius definitionem intueamur, quod videlicet ‚non aliud‘ est non aliud quam non aliud; idem triniter repetitum si est primi definitio, ut vides, ipsum profecto est unitrinum et non alia ratione, quam quia se ipsum definit; non enim foret primum, si se ipsum minime definiret; se autem quando definit, trinum ostendit. Ex perfectione igitur vides resultare trinitatem, quam tamen, quoniam ante aliud vides, nec numerare potes nec numerum esse affirmare, cum haec trinitas non sit aliud quam unitas, et unitas non sit aliud quam trinitas, quia tam trinitas quam unitas non sunt aliud quam simplex principium per ‚non aliud‘ significatum.

Ferdinandus. Optime perfectionis primi necessitatem video, quia se definit, exigere, ut sit unitrinum ante aliud tamen et numerum, cum ea, quae ipsum primum praesupponunt, ad eius nihil conferant perfectionem. Sed cum alias et saepe hanc divinam foecunditatem nisus sis aliquo modo, maxime quidem in docta ignorantia, explanare per alios terminos, satis erit, si istis nunc pauca addideris.

Nicolaus. Trinitatis secretum, Dei utique dono fide receptum, quamvis omnem sensum longe exsuperet atque antecedat, hoc medio, quo in praesentia Deum indagamus, non aliter nec praecisius quam superius audisti, declarari potest. Sed qui Patrem et Filium et Spiritum sanctum Trinitatem nominant, minus praecise quidem appropinquant, congrue tamen nominibus illis utuntur propter scripturarum convenientiam. – Qui vero unitatem, aequalitatem et nexum Trinitatem nuncupant propius accederent, si termini illi sacris in litteris reperirentur inserti; sunt enim hi, in quibus ‚non aliud‘ clare relucescit; nam in unitate, quae indistinctionem a se dicit et ab alio distinctionem, profecto ‚non aliud‘ cernitur. Ita et in aequalitate sese manifestat et nexu consideranti. – Adhuc simplicius hi termini: hoc, id et idem lucidius praecisiusque ‚non aliud‘ imitantur, sed minus sunt in usu. – Sic itaque patet in non aliud et non aliud atque non aliud, licet minime usitatum sit, unitrinum principium clarissime revelari supra omnem tamen nostram apprehensionem atque capacitatem. Quando enim primum principium ipsum se definit per ‚non aliud‘ significatum, in eo definitivo motu de non alio non aliud oritur atque de non alio et non alio exorto in non alio concluditur definitio, quae contemplans clarius, quam dici possit, intuebitur.