BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Nicolaus Cusanus

1401 - 1464

 

Directio Speculantis seu

De Non Aliud

 

ca. 1461/62

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum II

 

Ferdinandus. Cum cuncti primum principium Deum appellent, videris tu quidem ipsum per li ‚non aliud‘ velle significari. Primum enim ipsum fateri oportet, quod et se ipsum et omnia definit; nam cum primo non sit prius, sitque ab omnibus posterioribus absolutum, utique non nisi per semet ipsum definitur. Principiatum vero cum a se nihil, sed, quidquid est, habeat a principio, profecto principium est ratio essendi eius seu definitio.

Nicolaus. Bene me capis, Ferdinande. Nam etsi primo principio multa attribuantur nomina, quorum nullum ei adaequatum esse potest, cum sit etiam nominum omnium sicut et rerum principium, et nihil principiati omnia antecedat, per unum tamen significandi modum mentis acie praecisius videtur, quam per alium. Neque hactenus equidem comperi quodcumque significatum humanum visum rectius in primum dirigere. Nam omne significatum, quod in aliquid aliud sive in aliud ipsum terminatur, quemadmodum alia omnia sunt ab ipso ‚non aliud‘, utique non dirigunt in principium.

Ferdinandus. Video quae dicis sane sic se habere. Nam aliud, terminus visionis, principium videntis esse non potest. Aliud enim cum sit non aliud quam aliud, utique ‚non aliud‘ praesupponit, sine quo non foret aliud. Omne igitur significatum aliud a significato ipsius ‚non aliud‘ in alio quam in principio terminatur: Hoc certe verum perspicio.

Nicolaus. Optime! Cum nos autem alter alteri suam non possimus revelare visionem nisi per vocabulorum significatum, praecisius utique li ‚non aliud‘ non occurrit, licet non sit nomen Dei, quod est ante omne nomen in caelo et terra nominabile, sicut via peregrinantem ad civitatem dirigens non est nomen civitatis.

Ferdinandus. Sic est, ut dicis, et hoc clare conspicio, quando Deum esse non aliud quam Deum video et aliquid non aliud quam aliquid et nihil non aliud quam nihil et non-ens non aliud quam non-ens et ita de omnibus, quae qualitercumque dici possunt. Per hoc enim video ‚non aliud‘ talia omnia antecedere, quia ipsa definit, et ipsa alia esse, cum ‚non aliud‘ antecedat.

Nicolaus. Placet mihi mentis tuae promptitudo et vivacitas, quia et bene capis et cito quae volo. Ex his igitur nunc plane vides de li ‚non aliud‘ significatum non solum ut viam nobis servire ad principium, sed innominabile nomen Dei propinquius figurare, ut in ipso tamquam in pretiosiori aenigmate relucescat inquirentibus.