Nicolaus Cusanus
1401 - 1464
|
Commentatio de notione creandi
Fragmentum ca. 1462(Codex Cusanus 50, fol. 1r)
Textus:Ulli Roth, Albert-Ludwigs-Universität Freiburg,Raimundus-Lullus-Institut
|
________________________________________________________________
|
|
(addit manus in margine sinistra) Nota. sicud (supra lineam) si homo ex clausa manu in qua nichil aliud haberet, quae vellet. numeraret/ puta si ex illa numeraret denarios. licet nullum in manu haberet/ sic deus ex clausa manu. scilicet virtute sue potencie/ omnia numerat/ et hoc numerare est creando discernere/ educit enim de manu potencie sue omnia licet ex nichilo cum nichil omnium quae numerando creantur sit in manu clausa seu virtute potencie/ campsor de manu clausa numerat denarios/ sed quos habet in ea. enumerat/ vnde nostrum numerare est post esse numerabilium/ numerare dei non est post esse. sed est ipsum essenciare seu formare/ |