BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Nicolaus Cusanus

1401 - 1464

 

De coniecturis

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VII

De senario, septenario et denario

 

Progressio supra se ipsam circulariter rediens senario numeratur. Sed ea, quae non redit supra se, sed in aliud pergit simile, post senarium est atque septenario numeratur. Duae vero sunt tunc progressiones necessariae, quae denario mensurantur. Vide ista seriatim.

Unitatem cum infinitate intellectualiter coincidere iam dudum vidisti. Unitas igitur absoluta cum absoluta coincidit infinitate, intellectualis cum intellectuali, rationalis cum rationali, sicut et unitas sensibilis cum sensibili infinitate. Unitas omnis imparticipabilis atque indivisibilis incorruptibilisque exsistit. Non est igitur absoluta unitas nisi in intellectuali alteritate participabilis, nec intellectualis nisi in rationali alteritate, neque rationalis nisi in ipsa sensibili. Non attingitur igitur deus, qui est absoluta unitas, nisi intellectualiter, nec intelligentia attingitur nisi rationabiliter, nec ratio nisi sensibiliter. Descendit itaque unitas absoluta in intellectualem infinitatem, ac rationalis unitas in sensibilem infinitatem, unitas vero sensibilis ascendit in rationalem infinitatem, unitas rationalis in intellectualem infinitatem, unitas intellectualis in absolutam superdivinam infinitatem.

 

 

Ratio in hoc senarium numerat. Principium enim ipsius fluxus et finis refluxus coincidunt in unitate absoluta, quae est infinitas absoluta, coinciduntque in unitate sensibili finis effluxus et principium refluxus duplicanturque media, quae simul sex sunt. Hanc circulationem in figura conspicito. Sit a unitas absoluta, b intellectualis, c rationalis, d sensibilis, e rationalis, f intellectualis. Sicut enim sex semidiametrales chordae circumferentiae subtensae supra se completive revertuntur, ita senario descensus ascensusque circulantur. Advertendum autem tibi est non esse aliud lucem descendere quam tenebram ascendere, si veritatem amplecti velis. Non enim aliud est deum esse in mundo quam mundum in deo, nec aliud est actum in potentiam progredi quam potentiam ad actum devenire, nec aliud est punctum in corporalitatem ascendere quam corporalitatem in punctum descendere, nec aliud est tenebras in lucem se erigere quam lucem in tenebras descendere, sic nec aliud est potentiam materiae ad actum formae progredi quam formam actualem in potentialem descendere materiam. Intellectuali igitur acumine ascensum descensui copula, ut verius coniectureris. Senarii igitur perfectionalem circulationem hac intellligentia concipe, ut intueri valeas quomodo mensura perpetuitatis senario ascripta exsistat ac quomodo universalissimum in specialissimum pergere est specialissimum in universalissimum redire.

Septenarius vero progressionum numerus a senario exit, ut tempus atque successio a perpetuo, quem in naturis generabilium corruptibiliumque experieris. Nam dum ex semine arbor progreditur ex arboreque semen, septenarius utrumque amplectitur; semen enim primo in herbam, deinde in virgultum, postea ascendit in arborem; arbor descendit in ramum, in herbam et fructum seu semen. Hoc quidem semen ultimum aliud numero est quam primum.

 

 

Cum igitur finis in numero cum primo non coincidat coincidatque finis effluxus cum principio refluxus, recte septenarius exoritur atque exinde denarius. Nam si a est ut semen, d ut arbor, g ut aliud semen, k ut alia arbor, tunc a per b, c, in d progreditur, d vero in g per e, f progreditur et clauditur septenarius; g per e, f progreditur et clauditur septenarius; g vero in k per h, i ascendit; sic denarius exstat adimpletus. Individualis contractio speciei in a, semine, in se ipsa corruptibilis, in specie vero incorruptibilis, in virtute speciei contracte in ips<o> exsistente se conservare studens, in speciem se resolvere volens, individuationem exuit seminis, ut per speciei medium ex se simile elicere queat.

Quaternaria igitur progressione in arborem ascendit, quoniam sine eius medio se in specifica similitudine multiplicare non potest. Intendit igitur a g producere et, quoniam sine ascensu in d hoc perficere nequit, ascendit in d, ut sic ad intentum pertingat; d vero arbor exsistens, non nisi in simili arbore se conservare posse conspiciens, k intendit, k autem sine g attingere nequit; quare in g descendit, ut eius medio k attingere queat. Copulatur itaque in a duplex appetitus: naturalis, qui in g terminatur, accidentalis, qui in d finitur. In d vero pariformiter duplex copulatur appetitus: naturalis, qui in k finem capit, accidentalis, qui in g terminantur. Sic itaque in g naturalis est appetitus ab a sibi communicatus atque accidentalis a d sibi impressus. Ita conspicis quomodo unus appetitus stimulat atque ducit alium, ut sit continuatio generationis et corruptionis atque quod «generatio unius corruptio sit alterius». Notabis autem non nisi ex duobus seminibus atque duabus arboribus, quae sunt quattuor, te ad notitiam huius devenire posse. Simul igitur te in tuo intellectu complicare necesse est progressionem a, d, g, et d, g, k, ut coincidentias finis unius et principii alterius in indefectibilem successionem adducas.

Qua ex re advertas quomodo secundum praemissa unitas seminis, imparticipabilis in se, in alteritate, scilicet arborea, participabilitatem induit, unitas etiam arboris, imparticipabilis <in se>, in seminum alteritate participabilitatem induit. Unitas igitur, unitatis seminis huius species, est in hoc semine individualiter contracta. Quam quidem unitatem specificam a sua contractione individuali absolutam, in arbore receptam, cum sit virtus indeterminata, multa participare possunt semina. Specificatur itaque secundum virtutem seminis specificam generale nutrimentum atque secundum arboris, loci et circumstantiarum naturam plurali tas seminum eorumque perfectio.

Dixi autem de semine et arbore. Tu vero universalitatem haurire stude, ut in mineralibus, vegetabilibus, animalibus atque omnibus sensibilibus secundum ista coniecturas facias, ac etiam in rationalibus intellectualibusque symbolice his utere. Nam de semine admirationis exoritur arbor rationalis, quae fructus admirationi similes parit, atque rationalis ipsa arbor per elicitam admirationem similem erigit rationis arborem. Ita quidem ex seminali demonstrationis principio intellectualis progreditur arbor, ex se principia seminalia exserens, per quae intellectualis iterum arbor ascendit.