Sebastianus Brant
1458 - 1521
|
Varia carmina
1498
Textus:in: Lateinische Gedichte deutscher Humanistened. H. C. Schnur, Stuttgart 1966, p. 14-21
De Francisci Petrarchae laude et praestantia Ad dominum Iohannem Bergmann de Olpe Elogium De vita humana bene instituenda In laudem Rosuide mulieris poetridos
|
_________________________________________________________
|
|
De Francisci Petrarchaelaude et praestantiaGloria Petrarchae tanto est cumulata decore,ut sibi nil addi nil minuive queat;quicquid enim humanis potuit complectier usquamusibus excultis arte vel ingenio, | |
5 | hoc + meus ingenue + novit bonus ille poeta,calluit hic cunctas funditus historias.omnibus his spretis sed enim haec fucata venenosaecula mortifero liquit et illecebras,et nemora et montes habitans colit atque frequentat, |
10 | secreti calles et loca sola placent.proinde sibi obtinuit famamque decusque perenne,et fieri tneruit carior inde deo.illic solus enim tot digna volumina scripsit,quae vitiata quidem et sparsa fuere prius. |
15 | pressimus haec nuper, sed adhuc nonnulla supersunt,tangere quae nostras non potuere manus.plurima Amorbachio debes, Francisce, labori,multa etiam nobis, quod bene tersus abis.sed tua te virtus, tua te praestantia dignum |
20 | reddidit hoc nostro crede labore. vale.5: mente ingenua scribendum esse puto, nam tria adiectiva uni nomini apposita ab latinitate videntur abhorrere. (H. C. Schnur) ___________
Ad dominum Iohannem Bergmannde Olpe, de praestantia artis impressoriaea Germanis nuper inventae Elogium.Quid sibi docta cohors, sibi quid studiosa catervagratius, utilius commodiusve petet,quam sanctum et nuper compertum opus atque litturasquo premere edocuit grammata multa simul? |
5 | quodque prius scripsit vix ullus mille diebus,nunc uno solus hac aget arte die.rara fuit quondam librorum copia doctis,rara, inquam, et paucis bibliotheca fuit.singula perque olim vix oppida pagina docta: |
10 | nunc per quasque domos multiplicata iacet.nuper ab ingenio Rhenanae gentis et artelibrorum emersit copia larga nimis,et qui divitibus vix regi obvenerat olim,nunc liber in tenui cernitur esse casa. |
15 | gratia diis primum, mox impressoribus aequagratia, quorum opera haec prima reperta via est.quae doctos latuit Graecos Italosque peritos,ars nova, Germano venit ab ingenio.dic age, si quid habes, Latialis cultor agelli, |
20 | quod tali invento par sit et aequivalens?Gallia tuque adeo recta eervice superbamquae praefers frontem: par tamen exhibe opus!dicite si posthac videatur barbara venaGermanis, quorum hic prodiit arte labor? |
25 | crede mihi, cernes (rumparis, Romule, quamvis)pierides Rheni mox colere arva sui,nec solum insigni probitate excellere et armisGermanos: orbis sceptra tenere simul.quin etiam ingenio, studiis, musisque beatis |
30 | praestare et cunctos vincere in orbe viros.iam pridem incepit doctos nutrire PlatonesTheutonia: invenies mox quoque Maeonidas.mox tibi vel Celsum dabimus, iurisque peritumMessalam, aut quales Roma vetusta tulit. |
35 | iam Cicero in nostra reperitur gente Maroque;novimus Ascraei et caecutientis opes.nil hodie nostram prolem latet atque iuventam,Rhenus et Eurotae fert modo noster aquas.Cyrrha Heliconque sacer nostras migravit ad Alpes, |
40 | Hercynium ingressa est Delphica silva nemus.iure igitur pineta ferunt laurumque hederamque,Rhaetica tellus habet nectar et ambrosiam.idque impressorum processit ab arte operaquenostrorum, hoc fruimur quippe beneficio. |
45 | namque volumina tot, totque exemplaria, librospraestiterant nobis: gratia multa viris.magna tibi hos inter debetur gratia, nostrafragmina qui multis fors placitura premis. . .3: littura poeta pro littera posuisse videtur; cf. Du Cange s. v. litura. 5: scripsit posui pro scriptis, quod menda typographica esse videtur. (H. C. Schnur) ___________
De vita humanabene instituenda.Mane deo vitam commendet vir bonus omnem,praedicet et laudes gratus ubique deo.nocte memor culpae relegensque errata diurnapaeniteat, veniam postulet, inde cubet.___________
In laudem Rosuidemulieris poetridos.Gloria Germani debet tibi, Rosuitha, multumnominis: illustrant quam tua scripta nimis.carmine nam polles: effingis verba latine,comica sancta refers historiasque canis. |
5 | quis non miretur quod femina docta poemanobile barbarico scripseris inque solo?contulit Otthonum vix tantum gloria laudisSaxonibus, quantum femina sola suis.hinc tibi quicquid habet meriti Germania reddet, |
10 | cui post te nulla est docta virago. vale.Hrotsvitha Gandersheimensis, poetria saxonica (ca. 935 - post 973) |