BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gabriel Biel

ca. 1415 - 1495

 

Tractatus de potestate et

utilitate monetarum

 

Titulus et vita ex editione 1605

 

____________________________________________________________

 

 

 

M. Gabrielis Byel Spirensis,

S. Theol. Licentiati et in schola

Tubingensi lectoris ordinarii,

tractatus de monetis.

 

Trithemius abbas Spanheimensis

in catalogo illustrium virorum Germaniae,

qui ingenio praestantes varia scripserunt.

 

GABRIEL BYEL ex Spira, ordinis Clericorum in communi viuentium, vir in diuinis scripturis longe studio exercitatus, & in seculari philosophia (quam Aristotelicam vocant) egregie doctus, ingenio clarus, sermone compositus, vita & conuersatione denotus: qui Gymnasio Tubingensi ab exordio institutionis suae multis annis praefuit, vbi tam in Philosophia quam in sacris literis claros discipulos erudiuit. Scripsit quaedam non spernenda opuscula, quibus nomen suum notificauit. E quibus ordinarie legit in praefata Academia, in Canonem Missa volumen grande lib. I. De passione Domini lib. I. Sermones quoque multos lib. I. Iam scribere dicitur super Sententiae opus singulare & vtile, quod suis modo discipulis legit. Viuit adhuc prope septuagenarius, & capto fortiter perstat in studio. Sub Maximiliano Rege Romanorum, anno Domini MCCCCXCV. Indictione XIII.

 

[ed. 1515, p. 1 (Titulus)]