BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gabriel Biel

ca. 1415 - 1495

 

Tractatus de potestate et

utilitate monetarum

 

Editio 1605

 

____________________________________________________________

 

 

[13]

Dvbium tertivm.

 

Tertio dubitatur. Vtrum eligens ad partem meliores ac magis ponderantes, & conflari faciens: peccet: & ad restitutionem teneatur? Respondet Angelus in summa, sequens Hostiensem, Iohan. Andream & alios, sub hac distinctione. Si illi qui cudunt pecuniam, eo quod non possunt omnes aequaliter sculpere vel perficere, alii denarii sunt quandoque minus ponderantes, propter hoc permittunt alios in maiore pondere, vt sic fiat adaequatio iusti ponderis in multitudine, quae non potest fieri in singulis denariis: tunc tales eligentes meliores sunt falsarii, & tenentur ad restitutionem communitati: quia corpus pecuniae damnificauerunt. Si vero omnes denarii sunt iusti ponderis, sed aliqui sunt amplioris, & illos radunt, dummodo remaneant iusti ponderis, seu conflant; non credo falsarios, licet male faciant, & nullo modo sit eis consulendum. Si tamen noluerint abstinere, non credo quod sint propter hoc extra statum salutis. Videtur itaque sentire, quod talis non peccet mortaliter, licet peccet venialiter. Quod non satis intelligo: nisi modicitas huius electionis, quia raro vel paucos eligit, excuset. Quoniam si hoc frequenter facit, damnificat grauiter monetarium, qui ex improuidentia excessit in pondere, vel eum cuius nomine monetat: & ita teneretur ad restitutionem ei. Sicut qui rem remissius emit, vbi forum certum est, & vendens in numero vel pondere errauit: sic monetarius in pondere errauit. Si tamen raro fiet, modicitas excusaret: sicut furtum minimae rei, vt pomi vnius, excusatur.

 

Finis.