Antonius Astesanus
1412 - 1463
|
De Iohanna gallica virgine bellica
Fragmentum, 1435
|
_______________________________________________________________________
|
|
|
De Iohanna gallica virgine bellica.4>
Ad illustrissimum principemet excellentissimum dominum CarolumAurelianensium ducem, etc.
Nata erat agresti cuidam paupercula virgo,Quam virtute sua Deus immortalis amabat,Ut primo ipsius sat demonstrarat ab ortu;Namque illa qua nocte Magis apparuit astrum, |
5 | Quod perduxit eos ad Sacra Virgine natum,Egressa in lucem fuerat genitricis ab alvo.Finibus extremis Francorum rure propinquo,Ambo ipsius erant justique piique parentes.Illa nocte autem visa haec miranda fuerant: |
10 | Magna etenim cunctos illius ruris alumnosLaetitia invasit, licet ejus origine nondumNota; quin immo cupientes noscere causamLaetitiae, toto currebant undique rure.Galli praeterea, veluti praesagia dantes |
15 | Laetitiae, praeter solitum, cecinere per horasContinuo binas, monstrantes gaudia gestis.Hic infans alitur, sacroque a fonte JohannaNomen habere datur; quae cum pervenit ad annosSeptenos, ovium custos a paupere patre |
20 | Efficitur, quas tam bene custodivit in omneTempus ut illaesas semper servaverit omnes,Dumque casam patris coluit, (mirabile dictu!)Nec fera, nec latro, nec fur sibi quivit obesse,Totaque continua usa est pace quieta. |
25 | At postquam virgo bissenos attigit annos,Dum semel ipsa greges in opimo pasceret agro,Ecce ad se gaudens comitum venit una suarum,Invitatque illam rapido contendere cursuCum reliquis, cursus victrici in proemia ponens |
30 | Serta rosis, nec non vario redolentia flore.Conveniunt et mox per prata virentia currunt,Inque ipso cursu, virgo haec est visa moveriTam celeri motu, comitum exclamarit ut una:«Te video terram minime calcare, Johanna, |
35 | Imo sed auferri celeri super aera lapsu.»Cum vero prati finem defessa puellaAttigit, atque sibi spirandi copia cessa est,Attonita irrigua paulum requievit in herba,Tunc est visus ei juvenis sic dicere quidam: |
40 | «Surge et vade domum quia te vocat optima mater.»Illa suo sese credens a fratre vocatam,Vicinove aliquo jussu genitricis ad ipsamIbat; verum illi sua fit mox obvia materIrata et quaerit cur deseruisset ovile, |
45 | Verbera saeva minans. Virgo insons talia matriVerba refert: – «Non me, genetrix veneranda, vocariJussisti?» Illa negat. Tunc sic clusa Johanna,Ad comites raptim sese conferre parabat,Cui mox objicitur oculis perlucida nubes, |
50 | Ac de nube suas haec vox pervenit ad aures.– «O virtute tua superum gratissima regi,Virgo Johanna, opus est aliam te ducere vitam,Et facere egregios armorum viribus actus.Te Deus elegit Gallorum ad commoda regni, |
55 | Utque favore tuo veteri solvatur ab hosteKarolus, atque suo reddatur denique regno.Surge, age, et ad regem Gallorum dirige gressus;Ac monitum facies hunc: ut tibi pareat uni,Ut tibi cuncta suae committat praelia gentis, |
60 | Si cupit obsessas infestis hostibus urbesServare, et proprii fines defendere regni.Sic jubet Omnipotens; nec talia facta subireFormida, quamvis non olim gesseris arma.Te Deus in bello quid sis factura docebit, |
65 | Inque aliis rebus nullo te tempore linquens.»Dixerat, et mox in tenues evanuit auras.At tenera hoc tanto virgo perterrita visu,Quid faciat nescit; dubitat ne visio vanaIlla sit, et varias volvit sub pectore curas, |
70 | Instituit que hujus servare silentia facti.Ast illam crebro noctuque dieque fatigantVisa eadem, reticetque tamen propre quinque per annos.Oppressis tandem majori pondere belliGallis, ipsa magis solito sibi visa videntur, |
75 | Dumque semel quodam contemplaretur in agroDesuper haec, ejus talis vox venit ad aures:– «Quid tardas, virgo? cur temnis grandia sumniJussa Dei? Cur non properas parere tonanti?Dum tardas, hominum caedes fit magna bonorum; |
80 | Inclytus in tenues sanguis diffunditur auras,Cunctaque Gallorum vastantur marte ferociOppida; festines igitur, si numina coeliDiligis ac regis Gallorum, virgo, salutem.»Talibus auditis, haec secum virgo volutat: |
85 | – «Quid faciam? Quonamve modo proficiscar ad ipsumGallorum regem? Cum nec gens cognita, nec rexSit mihi; quin etiam non est via nota puellae.Adde quod illudar, nec nostris credere verbisRex poterit, comites ve sui; quid crederet unquam, |
90 | Illum cui parent coeli terraeque salutemGallorum tenerae commendavisse puellae?Quid magis est visu dignum quam veste viriliVestiri nympham? nec non et fortia ferreArma, et in hostiles audacem currere turmas, |
95 | Ducereque ex victo, si fors ferat, hoste triumphum?»Haec et multa suo versanti pectore tandemVox datur a coelo: – «Sic vult Deus ipse, Johanna.Ne quaere ulterius, sed fac coelestia jussa.Quae quo commodius facias, urbem pete quae nunc |
100 | Sola fidem regi Campano servat in agro,Rebus in adversis; custos illius ad ipsumTe ducet regem, nullo impediente, tuumqueReddet iter tutum, superum cedente favore.Vincitur audita tam clara voce Johanna, |
105 | Et sua jussa facit, quam custos ipse libenter,Aut quod vir clemens atque humanissimus, aut quodPraemonitus jussu divini numinis esset,Accipiens, audit miracula plurima, et illamAd regem, pulchra sese comitante caterva, |
110 | Ducit, iter tendens medios indemnis in hostes.Illius adventum rex senserat, atque suorumConsilio procerum minime decreverat illamAudire ante dies tres dum venisset ad ipsum.At simul ac venit, corda immutantur eorum, |
115 | Et mox ad regis conspectum arcessitur ipsa,Perque viros doctos fidei in gravitate probatur.Post haec rex prudens astute fungitur ejusColloquio, ut melius nympham dignoscere possit.Mox per nonnullas mulieres quaerit honestas, |
120 | Ipsius mores agnoscere virginis omnes.Omnibus in rebus virgo reperitur honesta,Atque in mandatis fidei doctissima sacris.Nec contentus eo, sex quadraginta diebus;Illam servari mulieres inter honestas |
125 | Praecipit, interseque suos persaepe probariMores atque fidem jubet, ut discernere possitAn levitate ulla coepto moveatur ab ipso.Illa autem nulla penitus levitate movetur,Sed semper rebus sacris intenta; perorat |
130 | Regem, ut permittat vel se concurrere in hostes,Vel patris remeare domum. Rex talibus ergoMotus eam obsessae succurrere praecipit urbiAurelianensi. Sic haec praefecta quibusdamMilitibus, subito longa obsidione gravatam |
135 | Aurelianensem servavit ab hostibus urbem,Quamvis cum paucis pugnaret millibus ipsa;Quamvis cum multis pugnarent millibus hostes.Qua pugna multi coesi, multique fugatiHostes; innumeri sunt capti a virgine sancta. |
140 | Jamne vides quantum te, clementissime Princeps,Diligat ipse Deus? Qui tanto tempore passusGallorum tantas everti funditus urbes,Nec tamen auxilium Gallis his praebuit istud,Obsessam donec tam multis hostibus urbem |
145 | Ipse tuam vidit, quae ni sua dextera ferretAuxilium, tantis caperetur ab hostibus; ergoAuxiliatricem misit tibi, credo, puellam.Praecipue quoniam divino concita motu,Multa futura canens, te longo a carcere dixit |
150 | Solvendum, miro superum praestante favore,Admonito tamen hoste prius sic numina summiVelle Dei, ne forte suo temerarius obstetArbitrio, quem jus nullum affirmavit habereGallorum in regno; causaque hac numina coeli |
155 | Se misisse, ut eum depellere posset abinde.Hoc facto, regem Gallorum virgo petivit,Qui laeto vultu venientem excepit, eidemObvius incedens et eam considere secumTempore nonnullo jussit vehementer, honorans, |
160 | Omnibus in rebus, sanctae instar virginis illam.At virgo assidue regem obsecrabat ut ipsamMitteret ad reliquos totis cum viribus hostesVincendos, tandemque dato sibi milite toto,Raptim ex amissis quaedam capit oppida, quaedam |
165 | Aggreditur pugna; quibus ut succurrere possent,Hostes armato concurrunt milite cuncti,Quos debellat item bello metuenda virago,Atque duces magnosque viros caeditque fugatque,Permultosque capit, fortuna et denique tanta |
170 | Fungitur ut nullo possim comprendere versu.Posthaec assidue divino numine ducta,Innumeras parvo servavit tempore terras.Denique dimovit tam magna pericula Gallis,Tantumque auxilium pugnando contulit ipsis, |
175 | Ut Galli solam sibi contribuisse JohannamAc toti patriae credunt peperisse salutem.Res mira est, dictu! Cum virgo haec esset inermis,Nympharum magna sese comitante caterva,Tantus erat pudor huic et tanta modestia ut ipsa |
180 | Esse videretur mirae Lucretia famae;Cum vero, sanctum circumdata fortibus armisPectus, equo forti fortes veheretur in hostes,Instrueretque acies totius foemina belli,Esse videbatur Troum fortissimus Hector, |
185 | Non secus atque ipsae reginae aetate priorum,Gentis Amazonidum, vel Penthesilea, vel ipsaOritesia suo famae praelustris in aevo;Ut te Volscorum taceam, regina Camilla;Ut quoque te taceam, Thamiris, regina Scytharum. |
190 | Transeo quod parvo somno, potuque, ciboqueVescens, tam multos tolerabat virgo labores,Ferret ut assiduis sex noctibus atque diebusArma, nec interea requiem sibi sumeret ullam,Oblectamen habens in equis, armisque decoris, |
195 | Colloquioque virum gaudens, muliebria veroVerbula vana libens fugiens, vultuque sereno,Et laeto fungens quantum tolerabat honestas.Moribus his praestans atque hac virtute puella,Gallorum populos ita tutabatur ab hoste. |
200 | At Deus omnipotens cum sat virtute Johannae,Galliam ab hostili servatam marte videret,Est passus tanto privari Gallica bellaAuxilio, solumque humanis viribus uti.Quid mirabilius dixit, quid clarius hac re, |
205 | Qui cecinit celebri divinam Eneida versu?Quid qui fraternas acies alternaque regnaEt docto fortes evolvit carmine Thebas?Quid qui magnorum generi socerique virorum,Horrida grandisonis memorabat bella cothurnis? |
210 | Quid reliqui veteres fama praestante poetae,Fortia qui regum scripserunt gesta ducumque?Non mihi Virgilii Deus et natura dederuntIngenium, nec quo praestabat Statius, aut quoLucanus, nec quo reliqui valuere poetae. |
215 | Si tamen eveniunt felicia tempora terris,Si tam multa meis praestet Deus otia musis;Si forte acceptum tibi jucundumque futurum estUt cum laude tua Gallorum praelia dicam,Magnus amor quo sum tibi, praestantissime Princeps, |
220 | Affectus, faciet me tali carmine laudesIllustrare tuas, ut cuncta in secula durent,Eternoque tuum memoretur tempore nomen...
Ex urbe Astensi, anno Christi M.CCCC.XXXV. |