BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Antonius Astesanus

1412 - 1463

 

Epistolae Caroli Aurelianensis

(ab Antonio scriptae)

 

Epistula III

 

_________________________________________________________

 

 

 

Chauni, die IIII Decembris MCCCCXLVIII.

 

Dilectis fidelibus nostris communitati, consilio et civitati Ast, Karolus, dux Aurelianensis et Mediolani, etc. – Dilecti fideles nostri, postquam rem nostram cum serenissimo nostro Rege conclusimus, venimus in has oras causa conveniendi illustrem fratrem nostrum ducem Burgundie, ut statim auxilium promissum nobis tradat. Is autem frater noster brevissime ad oppidum Sancti Quintini hinc prope per septem leucas venturus est, intereaque canzellarius suus cum ejusdem consilio ex Parisius ad eum veniet. Cujus quidem presentia rei nostre necessaria est. Cum autem rem nostram apud ipsum fratrem nostrum expedierimus, statim iter versus Lombardiam arripiemus. Nec miremini si tantum distulimus. Nam propter varia negocia in variis locis iter facere non potuimus, cum eodem tempore in variis locis esse non possemus (!). Non minus tamen quam vobis hec tarditas nobis molesta est. Sed omnipotentis Dei gratia, rem omnem ita disposuimus ut, magna cum omnium vestrum letitia, statim ad vos venturi simus et ante nos gentes armigeras missuri. Nam jam ad illustrem ducem Britannie misimus ut gentes nobis promissas cum omni festinantia mittat, quas quidem jam iter arripuisse confidimus. Sic etiam ad serenissimum Regem misimus illustrem fratrem nostrum comitem Angulomensem ut gentes armigeras a regia Majestate nobis promissas iter statim capere faciat. Preterea frater illustris comitis de Foix cum bona comitiva statim iter capiet in nostrum auxilium iturus. Sic etiam comitiva illustris cognati nostri ducis Borbonii. Hec autem omnia auxilia nobis promissa, sine his que nostra ex parte nos quoque facere intendimus. Itaque omni ex parte vel nostra, quantum fieri potest, acceleratur: interea vero, quemadmodum confidimus, omnia ad tutelam illius patrie nostre spectantia diligenter curetis et occurentia nobis per nuncios proprios significetis. Datum in oppido nostro Chauni, die IIII Decembris MCCCCXLVIII.

 

Karolus.

 

Antonius.

 

____________

 

Synthèse: De Chauny, le duc écrit encore, avec non moins de vivacité, une lettre très affairée. Il est venu à Chauny pour voir le duc de Bourgogne qui va venir à Saint-Quentin. Son impatience égale celle de ses sujets d'Asti; mais il ne peut être partout à la fois! Il va repartir pour l'Italie. On fait hâte. Il a envoyé en Bretagne, et il ne doute pas que des compagnies bretonnes ne soient déjà en route. Le comte d'Angoulême se charge de presser le roi. Le frère du comte de Foix, la compagnie du duc de Bourbon arrivent.