|
Epistolarum heroicarum libri III
Liber tertius
|
_________________________________________________________
|
|
Antonii Astensis
Epistolarum heroicarum
liber tercius et ultimus incipit.
Ad illustrem principem dominum Johannem,
marchionem Montisferrati.
Nonnullos ad te cupienti scribere versus,
Illustris princeps, ut me cognoscere posses
Esse tui memorem, certe mihi carmine dignum
Nil magis occurrit scribendum hoc tempore, quam res
|
5 | Quas vidi egregias Gallorum nuper in oris.
Nec tamen hoc omnes illas me scribere libro
Posse putes; siquidem præstantum copia rerum
Tanta est, quas vidi Gallorum vectus ad oras,
Ut neque Virgilius neque carmine possit Homerus
|
10 | Scribere, nec verbis Cicero proferre solutis.
Parisius.
Namque (ut præteream memoratu plurima digna),
Vidi Parisius, qua, tempestate sub ista,
Nulla urbs in toto fertur praestantior orbe
Esse, nec immerito; nam dum sua mente revolvo
|
15 | Ornamenta, meum subit admiratio pectus;
Atque ita regalem me cernere suspicor urbem,
Regis ut Epiri Pirrhi legatus ab urbe
Romana rediens visam sibi rettulit illam.
Pontes secanæ.
Miror enim pontes quos Secana sustinet amnis,
|
20 | Qui parte in gemina mediam perlabitur urbem,
Diversa capiens oneratas merce carinas,
Illuc interdum vicino ex æquore vectas;
Pontes tam multis munitos ædibus atque
Artificum manibus, nusquam apparentibus undis
|
25 | Fluminis, ut, si quis pertranseat inscius illos,
Se transire aliquas ignoret fluminis undas;
Quod, ne vera negem, primum michi contigit ipsi.
Domus principum.
Miror Francorum præclara palacia regum,
Atque ducum et comitum regali stirpe satorum,
|
30 | Quæ vario rerum sunt ornatissima cultu;
Palacium.
Illud præsertim publicis quod servit abunde
Officiis, in quo lites agitantur, et in quo
Quisque potest doctum causæ reperire patronum.
Comperies illic quicquid venale requires
|
35 | Et magni et vilis precii, veteresque novasque
Vestes, et quales quævis a Pallade docta
Femina, vel quales doctissima fecit Aragne,
Quæ, præferre Deæ sese audens, crimine fastus
Damnata, in siccis nunc pendet aranea tignis.
|
40 | Utque brevi expediam, genere in quocumque ministras
Palladis egregias credas hic vendere merces,
Tantum vel lanæ vel lini venditur illic;
Nec bombicis opus, nec deest ibi purpura fulgens.
Nec quicquid teneras solet exornare puellas,
|
45 | Aut matres, pulchrasve nurus, puerosque, virosque;
Non opus argenti, nec opus preciosius auri,
Nec cupri aut ferri, deest, alteriusve metalli,
Nec quicquid solet in varios convertier usus
Pellibus ex variis animantum tergoribusque.
|
50 | Quin etiam gemmas hic reperire valebis,
Diversosque libros diversis artibus aptos;
Cunctaque quæ miseris possunt mortalibus ullas
Ferre voluptates, illa venduntur in aula.
Non desunt scachi, tallive, aut allea ludus,
|
55 | Omnia præstantis dextra confecta magistri.
Non desunt puppæ, gratissima dona tenellis
Virginibus, miro cultu formaque decoræ.
Non desunt quæcumque velis ludive jocive
Instrumenta, viris seu pulchris apta puellis.
|
60 | Illic sunt etiam monimenta insignia palmæ
Quam tulit ex victo Gothofredus fortior angue.
Extulit Alcidem non parva laude vetustas,
Quamvis ex magno natum Jove diceret illum,
Quod potuit geminos infans superare dracones,
|
65 | Quodque in forma anguis Acheloum vicit et Hydram;
Laudavit pariter Phbum Pithone perempto;
Ne dicam immensum quem perfida protulit anguem
Affrica Romanis infestum gentibus olim,
Cujus delatum est corium mirabile Romam,
|
70 | Quem tamen haud potuit solus superare Quiritum
Consul; sed multus juvit sua prælia miles.
Cur ergo a nobis non magna laude feretur
Princeps, qui solus potuit superare draconem,
Cujus pellis adhuc muro est affixa palati
|
75 | De quo verba tibi facio, clarissime princeps?
Bastillia Sancti Antonii.
Miror tam forma prætans quam robore castrum,
Quod Sancti Antonii vulgo Bastillia fertur;
Per quod secrete Rex urbem intrare, vel illam
Nocte dieque potest exire, et tendere quo vult.
Ecclesiæ.
|
80 | Miror templa Dei miro fabricata decore,
Marmoreis statuis, argento ditia et auro,
Atque figuratis vitro splendente fenestris,
Nec non relliquiis sanctorum fulta virorum.
Capella regis.
Præcipue comptum forma præstante sacellum
|
85 | Quod vulgus Sanctam solet appellare Capellam,
In quadam dicti fundatum parte palati;
In quo (ne referam nunc cetera digna relatu
Quæ sunt multa illic) patinam, qua sanctus ad almas
Ipse calix tegitur missæ in sollemnibus aras,
|
90 | Ex auro tanta fabricatam vidimus arte,
Ut, tanquam vitrum, visu penetrabilis esset.
Vidimus et multas publicam quas semper ad aram
Relliquias monstrant: verum servantur in arca
Majores aliæ quæ ternis dansa tenentur
|
95 | Clavibus assidue; quarum servarier unam
Rex facit a magno sibi qui camerarius extat,
Quale habet officium nunc præstantissimns armis
Et virtute comes Dunensis, principis hujus
Aurelianensis frater; rectorque sacelli
|
100 | Clavem aliam servat; postremam continet autem
Regius aurifaber, quo gemmas possit et aurum
Thesaurosque omnes aliquando revisere secum,
Ut restauret eos dum restaurare necesse est.
Reliquiæ Sanctæ Capellæ.
Dicitur esse illic ferrum quo lancea cæci
|
105 | Longini munita fuit, dum vulnera Christo
Intulit, et, sacro respersus sanguine tangens
Mox oculos, visum semet mirante recepit.
Dicitur esse etiam vestis non sutilis illic
Quam Jesus a puero gessit, quæ Virginis almæ
|
110 | Facta manu occulte (dictu mirabile) tantum
Crescebat, quantum corpus sublime gerentis;
Nec non et panni quibus illum infantia texit;
Illaque quæ Christo sitienti spongia durum
Perfusa in liquido potum porrexit aceto.
|
115 | Illic esse ferunt et clavum de tribus unum
Qui cruce pendentis foderunt duriter agni
Artus, et factam spina ex pungente coronam.
Qua caput infixum positi fuit in cruce Christi,
Dum nos æterna pius ille a morte redemit;
|
120 | Quae ne forte queat non illa corona putari,
Tali nempe die quali nos credimus ipsum
Occisum Christum Judæa a gente fuisse,
Floruit interdum, floresque reliquit ibidem.
Illic esse ferunt etiam sudaria sacra,
|
125 | Illa quibus Christum tumulandum, impulsus amore.
Involvit Joseph, partem aut (ne fallar) eorum;
Linteaque illa quibus fuit is præcinctus in aula.
Quando pedes comitum lavit mitissimus agnus;
Et sceptrum, et partem tumuli, diramque cathenam
|
130 | Quæ Christi insontis purissima membra ligavit;
Et lignum veræ crucis, et lac Virginis almæ,
Ac partem pepli, Præcursorisque capilios.
Atque caput Blasii, Clementis, Simeonisque;
Et quæ præterea nimis esset dicere longum.
|
135 | Quæ sacra ex victo fidei quam credirnus hoste
Ad Gallos Magnus portavit Karolus olim,
Aut alii reges, dominive, ducesve vetusti
Gallorum, in toto quos virtus extulit orbe.
Ne mirere ergo si Sancta Capella vocatur.
|
140 | Est etiam in dicto res non reticenda sacello,
Quæ facit antiquæ monimenta perennia palmæ,
Tibia, pesque ingens cum sævis unguibus ejus
Alitis immensæ, quam vix Gothofredus et acer
Et fortis pugna valuit superare feroci,
|
145 | Ut rear Arpias diras, fdasque volucres.
Æneam tanto non affecisse labore.
Transeo quod tanta duplicatum est arte sacellum,
Ut, quantum supra, tantum celebretur id infra.
Ecclesia Sanctæ Mariæ.
Quid referam magnum præstans super omnia templum
|
150 | Virginis intactæ sancto sub nomine dictum?
Quod licet ex cunctis factum sit partibus apte
Et mirabiliter, nec adhuc longæva vetustas,
Quæ res paulatim solita est consumere cunctas.
Læserit in minimo, tamen hoc præstantius omni
|
155 | Est michi re visum, quod sculptas ordine pulchro
Ex lapide, ac magni depictas arte magistri,
Testamenti omnes veterisque novique figuras
Continet, historias quo possis cernere sacras.
Ut taceam sancti specie præstante figuram
|
160 | Christofori, ex petra tam grandi corpore fictam.
Quantum vel ciclops Galatheæ captus amore,
Vel ferus oppugnans superos habuisse Typhus
Dicitur, Encheladusve ferox, aliusve gigantum.
Celestini. – Capella Ducis Aurelianensis.
Prætereo dictum Celesti a nomine templum,
|
165 | In quo tam forma quam relligione colendo
Aurelianensis ducis est insigne sacellum,
Permulto argento, permulto dives et auro,
Ac præstans tanta depictis arte figuris,
Ut pinxisse illud priscus videatur Apelles,
|
170 | Solus Alexandri formam depingere dignus.
Sepulchrum Lodoici, Ducis Aurelianensis.
Hic jacet in facto regum de more sepulchro,
Cujus materia est alabastrum marmor et aurum,
Aurelianensis dux, regis filius olim,
Et pater, et genitor Lodoycus principis hujus,
|
175 | Qui dictum tanta donavit dote sacellum,
Idque monasterium tam multis ædibus auxit,
Ut monaci cuncto teneantur tempore, more
Solemni, missas illic cantare precesque
Pro se quottidie clorum fundere Regi.
Hospitale.
|
180 | Miror et hospicium sanctum pro suscipiendis
Pauperibus factum, tantum et tam divite cultu,
Purpurea lodice, togis et vestibus aureis,
Ac suffulturis quibus haud preciosior ulla est,
Argenti vasis, vasis et pluribus auri
|
185 | Ornatum, ut dominos, magna comitante caterva,
Ut quoscumque viros queat acceptare decenter.
In quo quottidie pro strata tenentibus ægris
Pauperibus missæ sacræ cantantur et horæ.
Phisicus est etiam, nec non cirurgicus, ambo
|
190 | Ægrotis illis medici succurrere jussi,
Annua pro tali capientes præmia facto:
Sic et qui potus et qui medicamina condit,
Ceteraque ægrotis medicorum jussa ministrat.
Universitas.
Miror item, miror doctorum multa virorum
|
195 | Milia, gimnasium quæ Parisiense decorant;
Namque viri instituunt juvenes puerosque magistri
Artibus in septem, quarum de laudibus amplis
Dignisque a magno celebrari vate, silere
Esse puto melius, quam paucula dicere, sicut
|
200 | De bello clara sensit Cartagine Crispus.
Theologia pari divina scientia more
Sacraque pontificum summorum jura leguntur
A multis illic, adeo ut studiosius ulla
Urbe facultatum dictarum nulla legatur;
|
205 | Unde nec immerito fidei firmissima nostræ
Parisius studium reputatur ab orbe columna.
Hic studia existunt, ea quæ collegia vulgus
Appellare solet, numero octoginta, per altos
Reges atque duces dominosque virosque potentes
|
210 | Uxoresve suas fundata, et dotibus amplis
Donata, ut multi qui paupertate premuntur
Dotibus ex illis studiis incombere possint.
Omnia discentes, præter civilia jura:
Nam quia se Galli dicunt non esse sub alto
|
215 | Imperio, minime jura imperialia curant.
Parlamentum.
Miror deinde patres, Romani more Senatus,
Quem primo instituit fundator Romulus Urbis:
In numero centum; quibus est commissa potestas
Jura ministrandi contra quoscumque, vel ipsum
|
220 | Francorum regem, minimo cuicumque faventes.
Quorum justiciæ tanta est vulgata per orbem
Fama, ut non solum cultores Regis Olimpi
Quem colimus, causas cunctis ex partibus orbis,
Verum etiam vanos divos divasque colentes,
|
225 | Quorum restat adhuc in magno copia mundo,
Interdum mutant noscendas patribus illis,
Judiciumque suum vereantur numinis instar.
Artifices.
Miror et artifices, quibus est urbs ipsa referta
Tam doctis, ut plus non inveniantur in orbe.
Populi multitudo.
|
230 | Miror et innumeram turbam juvenumque senumque
Atque sacerdotum, quibus omni ex ordine plena est.
Ne dicam quam magna illic sit semper equorum
Copia præstantum, quorum ut vulgaria tangam
Argumenta tibi, nunquam transire per illos
|
235 | Pontes, quos habitat pene argentarius omnis
Urbis et aurifaber, potui, quin obvius illic
Albus equus monacusve niger mihi protinus esset:
Quoque magis stupui, non nunquam occurrit uterque.
Puellæ.
Miror et innumeras forma præstante puellas,
|
240 | Tam lascivo habita cultas, adeoque facetas,
Ut Priamum aut veterem succendere Nestora possint.
Miror præterea variarum plurima rerum
Ornamenta urbis, quæ dicere longius esset.
Quam nisi vidissem, vix possem credere nostro
|
245 | Tempore posse usquam tantam reperirier urbem.
Ut taceam quantæ sit fertilitatis agrorum,
Omne genus frugum, fnumque et vina ferentum,
Diversasque nuces, et poma gravantia ramos,
Cunctaque fecundæ largissima munera terræ.
Silva Viceniarum.
|
250 | Adde quod hac ipsa non longe distat ab urbe
Castrum appellatum vulgo Vicenia silva,
Quod reges pulchre sibi construxere, volentes
Interdum variis requiem interponere curis,
Quando fatigasset sese mora longior urbis.
|
255 | Idcircoque illic est omnis pæne voluptas:
Nam seu forte velint seu delectabile castrum.
Illud habent miris vallatum turribus, atque
Prævalidis muris, et magnis undique fossis.
Nec semel aut iterum sed terque, quaterque decore
|
260 | Cingitur hoc castrum fossis et mnibus altis,
Divisum in multas, dictu mirabile, partes.
Ut, cum prima fero fuerit, vel capta secunda,
Tercia pars hosti capienda et quarta supersit.
Nec tamen egregio caret hic pars ulla nitore:
|
265 | Quæque domos pulchras et magno principe dignas
Pars habet. Hic etiam templum est a regibus olim
Fundatum, et tantis donatum dotibus, ut ter
Quinque sacerdotes ex illis vivere possint.
Adjacet ipsius lateri pulcherrima silva,
|
270 | A qua tale putem castrum illud nomen habere,
Mixta tamen pratis et multis vepribus atque
Agris, murali circumvallata corona;
Quam dicunt parcum vulgari nomine, qualem
Me memini juxta castrum Papiense videre.
|
275 | Hic locus est multis divisus partibus in se,
Ut maneant illinc acres in dentibus apri,
Hinc timidi damæ, cervique in cornibus alti;
Inde leves habitent lepores, capreæque fugaces;
Cuniculorum etiam reperitur copia tanta,
|
280 | Ut simul aspicias aliquando milia multa.
Ergo venandi non deest hic ulla voluptas.
Est etiam in parci fundatum parte decorum
Castellum, quod habet forma cognomen ab ipsa.
Præterea in parco nonnulla sacrata Tonanti
|
285 | Templa sacerdotum multorum plena videntur.
Ut reliqua obticeam quæ sunt ingentia dicto
Ornamenta loco, quæ vix expromere possem.
Hæc igitur magno digna est habitatio rege.
Burgus Sancti Dionisii.
Estque sacri præstans Dionisi burgus ab illa
|
290 | Urbe parum distans, ubi templo nominis ejus
Ipse jacet sanctus, miro translatus eodem
Auxilio superum: nam dum pro nomine Christi
Missus Mercurio tanquam bona victima divo,
Cujus adorabant Galli illo tempore numen,
|
295 | Truncatus sociis caput is cum pluribus esset
Monte super parvo, cui nunc est nomen ab ipso
Martirio, sed tunc a divo nomen habebat
Mercurio, geminis qui distat abinde leucis.
Res mira est, caput ipse suum Dionisius illuc
|
300 | Truncatum portans templo requievit in illo.
Hoc etiam templum sacratum creditur alma
Esse manu Christi, quoniam, dum tempore quodam
Id templum dextra sacrandum præsulis esset,
Pauper leprosus cupiens bene cernere factum
|
305 | Venturum, metuensque tamen ne mane futuro
Posset inire sacras ædes, prohibente virorum
Innumera turba, noctu se contulit intro,
Hicque morans Christum manifestis vidit ocellis
Sacrantem plenum clesti lumine templum.
|
310 | Post quod opus, Christus leproso dixit: «Adito,
Pontificem, certoque sibi dic nomine Christi,
Ne sacret ulterius mortali templa sacrata
Clesti dextra; quod ne tibi credere præsul
Abnuat, hoc illi signum monstrabis apertum.»
|
315 | Inde suam faciem tangens Deus, abtulit omnem
Ex illa lepram, quam muro affixit ibidem.
Unde est sanati leprosi tradita verbis
Plena fides, et lepra manu collecta sacrorum
Tempus ad hoc magni servatur numinis instar.
|
320 | Tempus ad hoc etiam monimenta perennia facti
Mathiæ festa celebrantur luce quotannis,
Qua peccatorum venia est concessa per altum
Pontificem cunctis templum visentibus illud;
Unde die tali tantus concursus ad ipsum
|
325 | Fit templum, ut nemo possit numerare quot illuc
Milia continue sexus utriusque ferantur.
Non mirum est igitur si tam mirabile templum
Post mortem reges cupiunt habitare sepulti.
Hic etenim plerumque jacent clarissima regum
|
330 | Corpora, marmoreis pulchre tumulata sepulchris,
Quæ varia exornat cujusque insignis imago
Sculpta super tumulis, alabastro dives et auro.
Inde reliquerunt rex magnus Karolus atque
Rex Lodoycus ei templo diademata, nec non
|
335 | Multa alii reges thesauri munera magni
Ac summi precii, gemmas et talia rerum
Plurima, et argenti non parvum pondus et auri,
Multaque quæ nuper nostro cum principe vidi,
Admiranda magis quam laude ferenda poetæ.
|
340 | Quoque magis stupeas, hac tempestate fuerunt
Omnia per superos hostili abstracta rapinæ;
Nam dum Majores superassent rura Britanni
Gallica, fortuna tunc adversante, minister
Illius templi metuens ne carperet hostis
|
345 | Thesauros, ipsum si burgum subderet, illos
Abdidit in terris; quos dum perquireret hostis
Effodere accepto burgo, privatus utroque
Mox fuit effodiens oculo; tum pulsus ab ipso
Cpto thesauros intactos ille reliquit.
Anglorum vituperia.
|
350 | Ex hoc ergo patet Majoribus esse Britannis,
Quos dicunt Anglos vulgari nomine Galli,
Aut paulum aut certe nil relligionis in altum
Clorum Regem, cujus non alma verentur
Templa, manu si quando queunt violare nefanda,
|
355 | Quæ Galli exornant ingenti semper honore,
Ut potes ex nostro deprendere carmine, princeps.
Non igitur miror si tandem Rector Olympi,
Exaltare solens justos et lædere pravos,
Auxilii tantum Gallorum contulit armis
|
360 | Et tantus sævis fuit adversarius Anglis,
De bello Normano. – De bello Aquitano.
Ut rex Francorum, quo relligiosior alter
Non est, in solo Normanos vicerit anno
Karolus, et sævi subtraxerit unguibus hostis,
In quibus exacto vincendis tempore fama est
|
365 | Quadraginta annos Anglos posuisse feroces;
Ut quoque Aquitanos populos multosque ferosque.
Assuetos bellis, æstate subegerit una,
Quos Angli prope tercentum tenuere per annos.
Cur non ergo putem tam multa laude canendum
|
370 | Hoc bellum, quanta priscorum ætate fuerunt
Prælia, quæ Magnus felicia Karolus, aut quæ
Gessit Alexander Macedo, vel Julius ipse
Caesar, vel quivis priscorum denique regum;
Ne tangam Æneæ, ne Turni fortia beila,
|
375 | Quæ Maro, flos vatum, divino carmine dixit;
Neu pertractorum Thebana in prælia regum,
Quæ pulchro vates cantavit Statius ore?
O utinam tantam michi dent aliquando quietem
Ingenioque meo tantas pia numina vires,
|
380 | Ut possim heroico mirabile scribere bellum
Carmine, quod nostro gessit feliciter ævo
Karolus, æterno vatis rex carmine dignus!
Verum ut propositum repetant mea carmina, dicti
Prætereo formam burgi, quæ propter iniquos
|
385 | Hostes a prisco mutata est tempore multum
Namque ut Parisius cunctarum urbs prima solebat,
Sic hic a Gallis burgorum primus haberi.
None autem illius tam grandis diruta pars est,
Ut grave sit lacrimas homini retinere videnti,
|
390 | Quanquam ob præsentis felicia tempora regis
Incipit ad veterem paulatim accedere formam.
Sed vix longa dies poterit donare quod illi
Abstulit hora brevis: veluti quem torrida febris
Affecit macie vel parvo tempore tantum,
|
395 | Quamvis a morbo liber sit redditus acri,
Ille tamen solito raptim pinguescere more
Non poterit, sed eum paulatim tempore longo
Vix primo gradui valitudo prospera reddet.
Sic illi burgo, [templis] sic accidit, atque
|
400 | Multis quas dederant villas fera bella ruinæ.
Couciacum.
Vidi præterea, quo nullum fortius usquam,
Aurelianensis ducis admirabile castrum
Couciaci, quod, ne falso me dicere credas,
Institui nostro formam tibi scribere versu.
|
405 | Couciaci castrum est inter confinia gentis
Picardiæ positum, super uno monte decenti
Fundatum, quinis munitum turribus atque
Mænibus egregiis miro cum robore factis.
Turris major.
Major enim turris, qua non invictior ulla
|
410 | Gallorum in regno, certe est altissima visu;
Quam super ascendi fessus numerando ducentos
Vigintique gradus adjunctis inde duobus;
Sic alta est tensas tres et triginta per ulnas,
Nec minus in terras dicuntur tendere muri
|
415 | Fundamenta sui. Quorum argumenta patere
Hinc puto: cum puteus situs hac in turre sub imum
Terræ plus quam ulnis sit quadraginta profundus,
E quo lucidior cristallo effunditur unda,
Qua nec frigidior nec in illis suavior oris
|
420 | Ulla est; quæ miram trahitur super alta per artem.
Adde molendinum manibus, si tempus adesset
Urgens, volvendum, furnumque in turre locatum.
Circuitus vero turris, dimensus ab extra,
Qui tereti forma, qui pulchra est conditus arte,
|
425 | Non secus ac reliquæ quas dicam in tempore turres.
Sexaginta viri tensas amplectitur ulnas.
Murus at illus nimirum est densus ubique
Quinque et viginti pedibus seu quatuor ulnis.
Adjuncta media; qua re ne fallerer, ipse
|
430 | Mensurare meo volui cum corpore totam.
Et tamen interius satis est spaciosa: pedesque
Quinquaginta duos tam fundo turris in imo
Quam mediis spaciis habet; ast in parte suprema
Latior est multo, nam sex et continet in se
|
435 | Octoginta pedes; ita plumbo tecta tenaci
Extremos inter cingentes undique muros,
Ut super, infusis illic fluvialibus undis,
Servati fuerint tanquam in vivaria pisces.
Ergo videntur ibi miracula: qualia quondam
|
440 | Deucalioneo mirata est ipsa vetustas
Tempore, dum pisces sunt capti in turribus allis.
Præterea turrim circumdant undique fossæ
Præcipites, denso fultæ circumquaque muro,
Ex quibus apparet quod, quamvis hostis iniret
|
445 | Castri alias partes, tamen hæc invicta maneret.
Non reticendum hic est, puto, quod super ostia turris
Sculpta est effigies illustris principis ejus
Qui primus fuerat castri fundator, et idem
Qui, cum magnanimus, cum præstantissimus armis
|
450 | Esset vir, fulvum memoranda in bella leonem,
Vastantem patriam non paucis cædibus illam,
Perculerat sævo mediumque ceciderat ictu.
Unde monasterium princeps fundavit, et illi
Æterna a domito posuit cognomina monstro.
|
455 | Cujus adhuc palmæ monimentum vidimus ensem,
Tam longum quantum potui complectier ulnis
Extensis, cujus satis est quoque lamina lata.
Quo perhibent ejus dextra cedidisse leonem.
Hinc est victoris victique leonis imago
|
460 | Cælata in dura turris super ostia petra.
Nostra ætas igitur sese vidisse leonis
Victorem gaudere potest, velut Herculis ætas
Gavisa est ab eo Nemeæa mole subacta.
Aliæ turres.
Quatuor hac aliæ non multo turre minores
|
465 | Hoc sunt in castro, vario munimine, turres,
In quarum existunt thalami, non parva decoris
Ornamenta sui, tres unaquaque locati,
Sub pulchra egregie facti testudine, sicut
Est turris major parsque ejus maxima castri.
|
470 | Est et in illarum fundo, super humida terræ.
Humanis carcer parvo pro crimine factus;
Carcer at horrendus tetro pro crimine factus
Turrium in ima jacet vasto telluris hiatu.
Capella.
Hoc castro est factum divino in honore sacellum.
|
475 | Dives imaginibus petræ variisque figuris;
Aurea cui superest non parvo facta decore
Testudo, variis varie insignita figuris.
Sed nichil hoc vidi præstantius ipse sacello.
Quamvis multa forent pulcherrima digna relatu.
|
480 | Quam varia in vitreis posita ornamenta fenestris.
Ditia imaginibus, vario preciosa colore,
In quibus integras veteris spectare novique
Testamentorum vel nostra ætate licebat
Historias. Heu! Heu! Sed longi tempore belli
|
485 | Hostiles illam non parva ex parte prophanæ
Diripuere manus; namque illo tempore castrum.
Quod capere armorum potuisset nulla potestas,
Perfidia interior crudeli subdidit hosti.
Quanti autem fuerint dicta ornamenta valoris.
|
490 | Dux Bituricensis regali e stirpe Johannes,
Qui pro prædictis, quæ longe optabat habere.
Aurea scutorum voluit dare milia bis sex,
Atque illas iterum puro redimire fenestras
Vitro, monstravit, aliis ne testibus utar.
Sala.
|
495 | Aula est præterea castri pulcherrima, namque
Quinquaginta pedes lata est, et longa ducentos
Quam super alta manet testudo, cuique fenestræ
Et multæ et magnæ clarissima lumina præstant.
Quatuor hæc in se forma præstante caminos
|
500 | Continet, in varia murorum parte locatos;
Quorum sunt bini fabricati ex ordine pulchro
In capite ipsius aulæ; quibus imminet alta
Orchestra, eximiam mire confecta per artem,
Et variis signis variisque ornata figuris.
|
505 | Quodque magis miror, tam docti facta magistri
Cuncta fuere manu, quod, ni michi lumina testes
Essent, vix unquam potuissem credere frondes
Arboris et fructus, uvas et plurima parvi
Corporis, in petra sculpi sic posse rigenti.
|
510 | Illinc cum nymphis dominique virique potentes.
Semoti a populo, possunt spectare choreas
Et ludos, si qui tota celebrantur in aula.
Novem probi.
Adde novem veterum fama præstante virorum.
Nomen apud Gallos claræ probitatis habentum,
|
515 | Illic compositas ex petra albente figuras.
Ex quibus existunt Judea ab origine nati
Tres domini: Josue, Judas Machabæus, et ipse
David; tres autem gentilis sanguinis: Hector
Trojanus, Cæsar Romanus Jullius, atque
|
520 | Magnus Alexander; tres vero Regis Olimpi,
Qui fuit ob nostram passus tormenta salutem,
Excoluere fidem, certe meliora secuti:
Arturus rex, et rex Magnus Karolus, atque
Is qui pro Christo postremus subdidit urbem
|
525 | Jerusalem, æterno Gothofredus nomine dignus.
Lodoycus, dux Aurelianensis.
Addidit his genitor nostri hujus principis, heros
Summæ virtutis, Lodoycus, munera longe
Promeritus famæ, qui non mediocriter auxit
Hoc castrum,
Bertrandus de Claschin.
Decimam Gallorum ex gente figuram,
|
530 | Militis insignis Claschina, prole Britanna
Nati, Bertrandi, quo nullus major in armis
Tempestate sua fuit, aut præstantior omni
Virtute, et toto fama præclarior orbe.
Novem probæ.
Est et in hoc castro thalamus pulcherrimus, in quo
|
535 | Mira novem veterum mulierum prostat imago,
Quas solet appellare Probas gens Gallica vulgo.
Hic est æterno memoranda Semiramis ævo,
Assiriorum habitu quondam regina virili,
Quæ prima excelsam muro circumdedit urbem
|
540 | Coctili, ubi magnus Macedo mala pocula sumpsit.
Primaque femineo tulit arma virilia dorso.
Hic est illa ferox Thomyris, regina Scytharum,
Quæ, privata suo per Cyrum acerrima nato,
Regem intra montes astu produxit, et ense
|
545 | Stricto biscentum comitatum milibus illum
Femina truncavit, penitusque superstite nullo.
Hic est Deyphile, quæ cum virtute virili
Præstaret, validis Thebanam dicitur urbem
Exsuperasse armis violentoque igne cremasse.
|
550 | Sunt et Amazonidum reginæ, nomine claro
Notæ, Lampedo, Menalippe, Marpesia atque
Orithia, suo præclari nominis ævo;
Quæque suum auxilium Trojanis præstitit armis,
Penthesilea ferox, doctis celebrata poetis;
|
555 | Necnon Hippolyte, quæ, quanquam Thesea pugnans
Straverat, Alcidem comitantem in prælia magnum,
Dein tamen Hippolytum castum concepit ab illo.
Hæ tanta ex petra fictæ sunt arte figuræ,
Quantam unquam credam quemquam novisse magistrum.
|
560 | Non secus antiquos, Eufranora, vel Policletum,
Aut Phidiam, artifices veterum simulacra deorum
Magnorumque virum credo finxisse figuras.
Ex quo perpetuum meruerunt nomen habere.
Hunc gemini mira fabricati ex arte camini.
|
565 | Suppositi dictis laudando more figuris,
Exornant thalamum; nec non in robore muri
Abditus egregius locus, in quo, nemine quicquam
Advertente, potest princeps cumulare suorum
Concilium procerum, vel scribere dum placet illi,
|
570 | Aut facere occultus quicquid velit atque remotus.
Sunt alii multi thalami multoque decore
Et vario ornati, quos est mora longa referre.
Transeo præstantem dignamque Nerone coquinam,
Et stabula in castro pro multis apta caballis.
|
575 | Transeo permultas scalas in robore muri
Admirabiliter factas, et nulla ferentes
Impedimenta locis, tamen illis sufficientes.
Transeo et ingressus castri cum robore tanto
Factos, ut nullo valeam describere versu.
|
580 | Quid, quod sub terris varia ornamenta locique
Munimenta jacent? Nam quadraginta profundus
Is locus est gradibus, conduntur ubi optima vina,
Forti et miranda totus testudine tectus;
Cujus parte latens est subterranea castri
|
585 | Tutela, hostili cupiens obsistere fraudi.
Est etiam puteus sub clo factus aperto
Parte alla castri, quem subterraneus infra
Est thalamus, miro fabricatus more latenter,
In quo Couciaci dominus consueverat aurum
|
590 | Abdere vel gemmas, preciosaque talia rerum.
Prætereo quanto sit prædita robore porta
Ipsius villæ, qua vix est fortior ulla.
Possem præterea varia ornamenta referre
Nec non illius castri munimina, nec non
|
595 | Quam sit frumento, quam vino fertilis, atque
Fructibus et reliquo telluris munere; sed, cum
Multa meis restent alla exprimenda camenis,
Hæc satis esse velim de tanto carmina castro.
Lugdunum.
Ergo, ut semotas a dictis vertar ad oras,
|
600 | Vidi Lugdunum, prisco sub tempore firmam
Rhetoricæ sedem, mediam quam separat urbem
Lucidus amnis Arar; cujus quoque mnia præter
Labitur exundans Rhodanus, qui dividit ipsam
Galliam ab Imperio, cui non ea libera paret.
|
605 | Unde ferax terra est propter duo flumina frugum.
At latere ex alio defendunt undique montes
Urbem, parte tamen fructus et vina ferentes.
Is mons præcipue cui Decollatio nomen
Præbuit: hic etenim sanctorum multa virorum
|
610 | Milia, martirio pro nomine dedita quondam
Proque fide Christi, caput obtruncata fuere.
Quorum sanguis iens subjecti ad fluminis undas,
Illarumque rubrum reddens (ut fama) colorem,
Fecit ut a toto dicatur Saugona vulgo.
|
615 | Qui pridem fluvius ab arando nomen habebat,
Utque a truncato teneat mons nomina collo,
In quo templa duo digne fundata fuerunt;
In quo tanta jacent illorum corpora sancta;
In quo sacratæ pars est infixa columnæ
|
620 | Ad quam passurus Christus fuit ipse ligatus;
In quo præterea sunt plurima longa relatu.
Adde quod hanc urbem juxta est memorabile bustum
Qui vulgo Tumulus geminorum fertur amantum.
Herodes.
Herodes siquidem jacet hic cum conjuge cara,
|
625 | Propter quam cædi jussit caput ille Johannis;
Quæ fuit hunc, magno stimulata ab amore, secuta,
Donatum externæ propter sua crimina terræ.
Pillatus.
Dicitur hac etiam generatus in urbe fuisse,
Quamvis ex coitu damnato, callidus ille
|
630 | Pillatus, nomen retinens ab utroque parente:
Nam pater illustris Tus; mater, femina vilis,
Pilla, molendino fuit illi assueta paterno.
Urbe hac Baptistwæ sunt inclita templa Johannis,
Centum canonicis et ditia dotibus amplis;
|
635 | Ut taceam vasto castrum insuperabile saxo
Fundatum, toti dominans excelsius urbi.
Hæc igitur fortis, formosa et fertilis urbs est;
Nec minus est omnis ludique jocique referta,
Atque voluptatum cunctarum, ut possit in illa
|
640 | Urbe suas credi sedes Epicurrus habere.
Bituris.
Vidi urbem Bituris, in qua fundaverat olim
Dux Bituricensis, fama præstante, Johannes,
Quod mira ornarat forma, perlustre sacellum.
Id tanta docti pictum fuit arte magistri,
|
645 | Ut ferme vivens omnis videatur imago,
Ne dicam fultas vitro lucente fenestras.
Ornatas multis varioque colore figuris.
Hic ego relliquias quæ conservantur in auro
Argentove sacras vidi, quas dicere longum
|
650 | Esset, præcipue puerorum ob nomina Christi
Cæsorum partes, integraque brachia totis
Cum manibus, totosque pedes cum cruribus ipsis;
Ut taceam gemmas et magni ponderis aurum
Quo crux est illic precio fabricata supremo.
|
655 | Transeo quam magnum, quamque omni parte decorum
Sit Stephani templum, quod toti præsidet urbi,
In quo sancti hujus fertur requiescere corpus.
Hic etiam dignas illustri principe vidi
Ædes, quas summo studio argentarius alti
|
660 | Regis, tantum animo quantum ditissimus auro,
Non secus ac notas præclaro nomine Crassus,
Construit; et, quamvis nondum finiverit illas.
Jam tamen absumpsit scutorum milia centum
Aurea, dum pulchras fabricare enititur ædes,
|
665 | Percupidus ne qui speciei desit earum.
Blesis.
Verum ut de Blesis aliquid quoque dicere non sim
Immemor: hic, Ligeris non longe a fluminis undis,
Parvo in monte situm est spaciosum forteque castrum,
Et tantis domibus munitum, ut multa virorum
|
670 | Accipere hospiciis et milia possit equorum.
Estque ejus castri conclusum robore templum
Tam magnum, ut nullum castrum dicatur in oris
Gallorum templum spacii majoris habere;
Idque est canonicis ornatum clericulisque
|
675 | Tam multis, ut quottidie cantentur ab illis
Non solum missæ, verum et sollemniter horæ
A matre Ecclesia, divino in honore statutæ.
Organa præterea sunt illic tanta, quod ipse
Nec majora illis vidi, nec posse putavi
|
680 | Usquam exerceri, nam stamni mille sonoras
Et quadringentas virgas dicuntur habere,
Quarum aliquas vidi tantas (mirabile dictu),
Ut mediocris homo possit transire per illas.
Ex quibus egreditur sonitus tam vocis amnæ,
|
685 | Tam dulcis cantus, ut non Amphiona muri
Thebani auctorem, nec cantus talis et artis
Pana repertorem, nec qui requiescere fecit
Orpheus infernas repetita conjuge sedes,
Nec Phbum, quamvis Trojæ struxisse canendo
|
690 | Mnia dicatur, melius cecinisse putarim.
At burgi medio nitidis argenteus undis
In petra fons est, ex omni parte venustus.
Sufficiens toti (si fas est dicere) villæ,
Qui merito posset Gaii cognomen habere,
|
695 | Instar Senarum fontis, cum semper ad illum
Magna puellarum concurrat copia fontem,
Quas tam formosas ego, tam veroque colore,
Quem non fucus eis, natura sed optima donat,
Pene omnes vidi comptas, cum proximus essem
|
700 | Hospitio fonti (liceat michi vera fateri),
Has ut Lombardis ausim præferre puellis.
Prætereo quantum sit opimis fertilis agris
Terra hæc, quam tantum prudens ait ille virentem,
Et ditem silvis, et ditem vitibus esse,
|
705 | Et pratis et aquis, ut nil aliunde requirat.
Aurelianum.
Aurelianensem quid dicam his versibus urbem?
Cui tale Augustus nomen dedit Aurelianus:
Nam Genabum veteres illam dixere poetæ.
Qua nullam vidi, quantum sua mnia possunt
|
710 | Cingere, majori populo aut majore refertam
Artificum numero, et generis cujusque virorum.
Hic est gimnasium præsertim in legibus amplum,
Suppleat ut studii defectum Parisiensis.
Hic ut de sanctis aliquid quoque carmine tangam
|
715 | Ejus relliquiis, cultellus quo Jesus agnum
Incidit, nec non ea sunt quæ dira Johanni
Pocula non sonti dirum tribuere venenum;
Quem tamen adjuvit divina potentia tantum,
Ut nichil obfuerit magis illi potio dira,
|
720 | Quam Mitridati regi, quem mille periclis
Leti suppositum, tentatum et fraude veneni,
Plurima servarunt caute medicamina sumpta:
Unde ab eo retinent medicamina talia nomen.
Hunc fortuna ideo credo servavit, ut hostis
|
725 | Esset Romanis, quo vix fuit acrior alter
Inventus, quoniam quamvis is victus ab illis
Bis foret, inde tamen surrexit atrocior hostis.
Ad muros urbis, cui large munera Bacchi,
Cui large Cereris, cui sunt et poma nucesque.
|
730 | Cui prata et silvæ, cui prisco nomen in ævo
Fertilitatis erat, Liger ornatissimus amnis
Non secus ac Blesis illabitur atque Turonis
Et Balgensiaci, et multis quas transeo villis;
Amnis tam pulcher quam terris utilis illis,
|
735 | Quem super ex petra facti sunt undique pontes,
Forma præstantes et turris robore fulti:
Aurelianensem præsertim pulcher ad urbem
Pons est, quo nullus toto est formosior amni;
Qui persæpe rates perducit ad æquor onustas,
|
740 | Optatas pariter revehens ex æquore merces.
In cujus rippa fundata est Aurelianis,
Pulchra ducis domus, et tam magno principe digna.
Turonis.
Hujus et in rippa fundavit, in urbe Turonis,
Majestate sua dignas rex Karolus ædes,
|
745 | Quas plerumque habitat postquam migravit ab urbe
Parisius, justa forsan perculsus ab ira.
Nam penes has regis fundatum est nobile castrum.
Huic urbi Cereris sunt large et dona Lyæi,
Et prata, et reliqua fecundæ munera terræ.
|
750 | Quæ propter regem præsentem redditur ampla
Quottidie magis urbs, ac re locupletior omni.
Hac jacet urbe sacrum Martini corpus, et ensis
Quo fertur chlamydem truncasse in pauperis usum.
Hanc apud, in templo quo vix formosius ullum
|
755 | Vidi, sancta jacent illorum corpora septem,
Quos perhibent mire tot dormivisse per annos,
Relliquiæque aliæ quas longum effarier esset.
Si vellem cunctas quas Gallia continet urbes
Egregias a me visas atque oppida versu
|
760 | Hoc canere, et dignas illis ascribere laudes,
Conficerem magnum, princeps excelse, volumen,
Atque indigna tuæ generarem tædia menti.
Noionum.
Ergo, ut diversas iterum traducar ad oras,
Transeo Noionum, qua sanctus Eligius urbe est,
|
765 | Cujus fabri olim nuper michi visa fuerunt
Instrumenta: incus et parvi malleus usus,
Nec non ille sacer qui post fuit annulus ejus
Præsulis effecti, manuum et chirotheca suarum,
Ne tibi nunc alias, quarum est hic copia, dicam
|
770 | Relliquias, magna quæ relligione coluntur.
Silvanectum.
Et Silvanectum, quod silva nectitur, urbem,
Compendium.
Et burgum taceo cui dant Compendia nomen,
Cujus agros pingues bona copia reddit aquarum.
Hic est ex pauco factus sacer annulus auro
|
775 | Qui Christi matris digitum circumdedit almæ,
Quodque caput sanctum texit vellamen eidem,
Multæ et relliquiæ quas est mora longa referre.
Lanum.
Transeo Lanensem mirandi roboris urbem,
Quæ, quamvis illam circumdent undique campi
|
780 | Fecundi et rerum cunctarum pene feraces,
Est fundata tamen mediocri in monte, decenter
Vitibus et patris munito munere Bacchi.
Unde nichil mirum si prisco tempore sedem
Gallorum reges illic habuisse feruntur.
|
785 | Hic est præclarum templum quod præsidet urbi,
Cujus mirandam non possem expromere formam.
Nec procul hinc, omnes Gallorum nota per oras,
Læticiæ matri sunt templa dicata Mariæ,
Quæ facit assidue miracula clara per orbem.
Suessio.
|
790 | Urbem prætereo cui suavis sessio nomen
Præbet, et hanc placidus mediam perlabitur amnis,
Quem reor illius fecundam reddere vallem.
In cujus rippa, quod toti præsidet urbi,
Quamvis exiguum, tamen est mirabile castrum
|
795 | Aurelianensis domini, tam robore muri
Quam forma præstans, et magna laude ferendum.
Ut sileam templum formæ prestantis, et almi
Sebastiani corpus, quod habetur ibidem,
Et tot relliquias, ut possit nemo referre.
Ambianum.
|
800 | Prætereoque urbem cui clarum nomen ab amnis
Ambitu positum fuit, in qua nil magis ipse
Egregium vidi, quamvis non pauca relatu
Digna et laude forent, quam templum antistitis urbis:
In quo Baptistæ facies est sacra Johannis,
|
805 | Aut pars illius, ne te mea carmina fallant,
Cum caput in multas septum sit nobile partes.
Nam Lugdunensi mentum servatur in urbe;
Pars autem capitis suprema, ut publica fama est,
Sacra Angelini servatur in æde Johannis;
|
810 | Corpus at in cineres conversum Genua servat.
Hoc templum tantum magnum, tantumque venustum,
Altumque et clarum est, ac omni parte decorum,
Ut Galli in patria nullum formosius omni
Esse ferant penitus, licet illi Virginis almæ
|
815 | Templum Carnoti quidam præponere tentent.
Nonnulli vero quos Itala miserat ora
Viderunt, quorum fuit hæc sententia, quamvis
Templum finitum cunctis ex partibus esset
Quod Mediolani media fabricatur in urbe,
|
820 | Sed dubitare tamen quod pulchrius esset eorum.
Ex hoc ergo potes templi deprendere formam.
Nec tibi sit mirum, si, princeps inclite, dixi
Plurima de templis Gallorum relliquiisque,
Quod non est moris fieri per carmina vatum,
|
825 | Unde meos versus reprehendent forte poetæ;
Sed feci id, quoniam visa est michi Gallia, solo
Templorum ornatu, Lombardas vincere terras,
Quanquam etiam fluviis et stagnis vincere fertur,
Unde sibi plures ferme sunt undique pisces.
|
830 | Plurima præterea varias michi visa per urbes
Gallorum patriæ possem ornamenta referre;
Sed plus quam cuperem jam crevit epistola longa,
Ut verear generasse tibi fastidia verbis.
Ergo, vale, et nostras venia dignare Camenas,
|
835 | Marchio: si nimiis tecum sunt versibus usæ,
Cum nequeant paucis narrari plurima verbis.
Ex Blesis, anno Christi M.CCCC.LI.
|