BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Francesco Petrarca

1314 - 1374

 

De sui ipsius

et multorum ignorantia

 

Capitulum III

 

___________________________________________________

 

 

 

III

 

[1] Quid vero nunc dicimus, Donate fidissime? Te alloquor, quem magis horum livoris aculeus quam me ipsum, cui infligebatur, pupugit. Quid, inquam, amice, agimus? An equiores iudices provocamus? An silemus et silentio sententiam confirmamus? Hoc satius. Imo ut scias quam nichil oblucter, ne decimus expectandus dies sit, nunc nunc qualiumcunque sententiis iudicum acquiesco, teque et reliquos quos res tangit, qui de me contrarias sententias tuleratis, obsecro ut et vos mecum pariter manum detis et vobis patientibus horum iudicium verum sit. Verum utinam in eo quod michi tribuunt! Nam in eo quod eripiunt, ultro fateor, imo profiteor verum esse, etsi iudices ydoneos plane negem. Nisi forte eo iure niti velint, quod istorum deus Aristotiles ait: «unusquisque bene iudicat que cognoscit et eorum bonus est iudex»; melius nempe cognosci nichil posse videatur, quam quo abundat ipse qui iudicat; ut scilicet hoc obtentu possint ignorantissimi homines de ignorantia iudicare. Non est autem ita; et de ignorantia enim et de sapientia et de re qualibet sapientis est iudicium, in eo, inquam, sapientis de quo iudicat. Neque vero, ut de musica musici, de grammatica grammatici, sic de ignorantia ignorantes iudicant. Sunt quibus abundare inopia summa est, et que melius a quolibet iudicentur, quam ab eo qui maxime his abundat. Deformitatem nemo minus intelligit, quam deformis cui cum illa familiaritas iam contracta est, ut que formosi oculos vulneraret, hanc iste non videat.

[2] Eadem ratio reliquorum omnium defectuum: nemo peius de ignorantia iudicat, quam ignorans. Non hec dico, ut declinem forum, sed ut pudeat, siquis est pudor, iudicasse qui nesciunt. Ego etenim de hac re non modo sententiam amicabilis amplector invidie, sed hostilis odii, et ad summam, quisquis ignarum me pronuntiat, mecum sentit. Nam et ego ipse recogitans quam multa michi desint ad id quo sciendi avida mens suspirat, ignorantiam meam dolens ac tacitus recognosco. Sed me interim, dum presentis exilii finis adest, quo nostra hec imperfectio terminetur, qua ex parte nunc scimus, nature communis extimatione consolor. Idque omnibus bonis ac modestis ingeniis evenire arbitror, ut agnoscant se pariter ac solentur; his etiam quibus ingens obtigit scientia – secundum humane scientie morem loquor – que in se semper exigua, pro angustiis quibus excipitur, et collata aliis ingens fit. Alioquin quantulum, queso, est, quantumcunque est, quod nosse uni ingenio datum est? Imo quam nichil est scire hominis, quisquis sit, si non dicam scientie Dei, sed sui ipsius ignorantie comparetur? Et hanc sui cognitionem ac proprie imperfectionis extimationem, suique ipsius quam dixi consolationem, his maxime qui plus sciunt plusque intelligunt inesse auguror. Felices errore suo iudices mei qui huiuscemodi consolatione non indigent! Felices, inquam, non scientia, sed errore et ignorantia arroganti, qui sibi ad angelicam scientiam nil deesse autumant, cum ad humanam proculdubio desint multa omnibus et multis omnia.

[3] Sed ad me revertor. Et heu! amice, quid non mali affert vita longior? Cui unquam tam firma prosperitas fuit, ut non quandoque variaverit et quasi vivendo senuerit? Senescunt homines, senescunt fortune, senescunt fame hominum, senescunt denique humana omnia; quodque aliquando non credidi, ad extremum animi senescunt, quamvis immortales, verumque fit illud Cordubensis:

 

«Longius evum destruit ingentes animos».

 

Non quod animi senium mors sequatur, sed discessus a corpore resolutioque illa, quam cernimus et que vulgo mors dicitur, et est mors corporis profecto, non animi. Senuit ecce refrixitque animus meus. Nunc experior senex quod iuvenis inexpertus et pastorium canens dixi:

 

«Quid vivere longum fert homini?».

 

Quo enim ante hos non multos annos hec tulissem animo? quibus nisibus obstitissem? Crede michi, bellum grave inter ignorantiam et ignorantiam fuisset. Nunc senem invadere eo turpius quo tutius; tollo manum, et mea illorum cedit ignorantie.

[4] Certe ego, quasi presagiens quid michi restaret, nunquam sine compassione quadam Laberii historiam legi; qui, cum vitam omnem honesta militia exegisset, sexagenarius ad extremum, Iulii Cesaris blanditiis ac precibus, que de ore principum armate prodeunt, productus in scenam, de romano equite factus est mimus. Quam iniuriam ipse quidem non tacitus tulit, imo multis interque alia his questus est verbis:

 

«Ego, bis tricenis annis actis sine nota,

eques romanus <e> lare egressus meo,

domum revertar mimus. nimirum hoc die

uno plus vixi, michi quam vivendum fuit!».

 

Ego quidem – gloriari enim licet apud te – literatus nunquam vere, sed aliquando creditus, domo puer egressus mea, nec vel senex rediens, totum pene vite tempus in studiis trivi. Raro ulla unquam sano michi dies otiosa preteriit, quin aut legerem, aut scriberem, aut de literis cogitarem, aut legentes audirem, aut tacitos sciscitarer. Neque viros tantum, sed et urbes quoque doctas adii, ut doctior inde meliorque reverterer: Montempessulanum primo, quod per annos pueritie propinquior illi essem loco, mox Bononiam, post Tholosam, et Parisius Pataviumque, et Neapolim ubi tunc florebat – scio me multorum aures pungere – ille regum et philosophorum nostri evi maximus Robertus, non doctrine quam regni gloria inferior; quem mei iudices ignorantem vocant, ut infamiam tanto cum rege comunem pene michi arbitrer gloriosam, quanquam et cum aliis utrique nostrum possit esse comunis et fama et etate maioribus; de quo in fine dicturus sum; ceterum de hoc rege et orbis totus et veritas in contraria fuere sententia. Ego autem iuvenis senem illum non ut regem colui – reges enim passim plurimi –, sed ut rarum ingenii miraculum, verendumque sacrarium literarum. Ego illi et fortuna et annis tanto impar – quod adhuc multis est notum, in illa urbe presertim – familiarissime carus fui, non meritis meis ullis aut meorum, neque militaribus aut aulicis artibus, que michi penitus nulle erant, sed ingenio, ut aiebat, ac literis. Aut ipse igitur iudex malus, aut ego custos pessimus, qui studendo semper et laborando dedidicerim.

[5] Maximam preterea atque optimam studiis vite partem illa in curia quam romanam nescio cur dicebant, levam Rodani ad ripam – ubi quinquaginta vel eo amplius egit annos, atque unde nuper, hoc ipso anno, utinam irreditura, digrediens, ductu et auspiciis sancti, si perseveraverit, Urbani quinti, almam urbem et sacratissimam Petri sedem, utinam permansura, repetiit – nec procul inde, transalpino in Elicone meo, ubi Sorgia oritur rex fontium, consumpsi. Quarum in altera omnium ferme nostri orbis literatorum hominum conventus assiduus presto fuit; in altero, solitudo et silentium et quies meditantibus aptissima. Itaque illic studendo, et nunc scolas nunc magistros adeundo, nunc amicis que didiceram aut scripseram recitando, hic vagando et cogitando, et licet peccator sepe etiam orando, ac mecum semper raroque nisi de studiis liberalibus conferendo, omne meum tempus in literis actum est. Mille interea doctis ac probatis senibus in notitiam et in gratiam veni; quos si pergam numerare, commemoratio quidem dulcis, sed cathalogus haudquaquam brevis evaserit. His sane omnibus vel solam vel precipuam hanc ob causam placui, quod literati famam studiosis in urbibus adolescens habui, quam nunc seni in nautica civitate quattuor iuvenes per sententiam eripiunt.

[6] Ita et michi ut Laberio accidit. Post sexagesimum annum meo de statu excidi, non ut ille saltem mimus – quod artificium, imum licet, et ingeniosum tamen querit artificem, et suum inter mechanica locum tenet –, sed quod est ultimum, ignorans. Sic res eunt: huc et studia, et labores nostri, nostreque vigilie pervenere, ut qui iuvenis doctus a quibusdam dici soleo, profundiore iudicio senex ydiota reperiar. Dolendum forsitan, sed ferendum; forsitan nec dolendum, ferendum sane, ut reliqua omnia que hominibus accidunt: damnum, pauperies, labor, dolor, tedium, mors, exilium, infamia. Que si falsa est, spernenda est; nam et contradictores inveniet, et eundo deficiet; si vera autem, recusanda non est, ut nec alia culpis hominum inventa supplitia. Equidem, si scientie verum decus michi verbis eripitur, ridebo. At si falsum, non feram modo, sed gaudebo, non meis sarcinis excussus et indebite fame laboriosa custodia liberatus. Melius cum predone agitur, dum iniustis spoliis exuitur, quam dum impune furto utitur. Iniusti possessoris exclusor iniustus esse potest, at exclusio utique iusta est. Quod ad me attinet, ut dixi, non iustam modo sententiam, sed iniustam probo, nec iudicem quemlibet nec raptorem renuo. Operosa ac difficilis res est fama, et precipue literarum. Omnes in eam vigiles atque armati sunt; etiam qui sperare illam nequeunt habentibus nituntur eripere; habendus calamus semper in manibus; intento animo erectisque auribus semper in acie standum est. Quisquis quocunque proposito me his curis atque hoc fasce liberaverit, assertori meo gratiam habeo, et seu falsum seu verum, certe laboriosum ac solicitum literati nomen, quietis atque otii avidus, libens pono, memorans illud Annei: magno impendio temporum, magna alienarum aurium molestia laudatio hec constat. O hominem literatum! simus hoc titulo rusticiore contenti: o virum bonum! Consilio tuo sto, preceptor morum optime; titulo rusticiore, ut tu ais, ut ego arbitror, meliore ac sanctiore, atque ob eam rem etiam nobiliore, contentus sum, quando presertim michi hunc mei iudices relinquunt. Illud tamen metuo, ut dicebam, ne hic ipse titulus falsus sit. Nitor tamen ut sit verus, neque hinc desinam nec lassabor usque ad extremos alitus novissimumque singultum; et si – quod idem alibi dixisti – ut sim bonus, opus est velle, sive hoc perficit, bene erit, sive inchoat, et pars est bonitatis velle bonum fieri: pro ea saltem parte titulum verum spero.