BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Francesco Petrarca

1314 - 1374

 

Epistolae familiares

 

I, 4

De locis insignibus

urbis Romae

(1337)

 

Textus:

Edizione nazionale delle opere

di Francesco Petrarca

vol. 10: Le Familiari

ed. V. Rossi, Firenze 1933

 

___________________________________________________

 

 

 

Ad Iohannem de Columna

ordinis predicatorum, non sectas amandas esse sed verum,

et de locis insignibus urbis Rome.

 

[1] Deambulabamus Rome soli. Meum quidem obambulandi perypateticum morem nosti. Placet; nature moribusque meis aptissimus est; ex opinionibus quedam placent, alie autem minime; non etenim sectas amo, sed verum. Itaque nunc perypateticus, nunc stoicus sum, interdum achademicus; sepe autem nichil horum, quotiens quicquam occurrit apud eos, quod vere ac beatifice fidei adversum suspectum ve sit. Ita enim philosophorum sectas amare et approbare permittimur, si a veritate non abhorrent, si nos a nostro principali proposito non avertunt; quod ubi forte tentaverint, seu ille sit Plato seu Aristotiles seu Varro seu Cicero, libera contumacia contemnantur omnes atque calcentur. [2] Nulla disputationum argutia, nulla verborum lenitas, nulla nominum nos tangat autoritas: homines fuerunt, quantum humana inquisitione fieri potuit et notitia rerum docti et eloquio clari et naturali ingenio felices, sed supremi et ineffabilis obiecti privatione miserabiles et, ut qui viribus suis fiderent veramque lucem non requirerent, cecorum in morem sepe lapsi, sepe ad lapidem offendentes.

[3] Itaque sic illorum miremur ingenia, ut ingenii veneremur auctorem; sic illorum compatiamur erroribus, ut nostre gratie gratulemur, et cognoscamus nos gratuito, sine ullis meritis, honoratos prelatosque maioribus ab Illo qui archanum suum, quod "sapientibus abscondit, parvulis revelare" dignatus est; denique sic philosophemur, ut, quod philosophie nomen importat, sapientiam amemus. [4] Vera quidem Dei sapientia Cristus est; ut vere philosophemur, Ille nobis in primis amandus atque colendus est. Sic simus omnia, quod ante omnia cristiani simus; sic philosophica, sic poetica, sic historias legamus, ut semper ad aurem cordis Evangelium Cristi sonet: quo uno satis docti ac felices; sine quo quanto plura didicerimus, tanto indoctiores atque miseriores futuri sumus; ad quod velut ad summam veri arcem referenda sunt omnia; cui, tanquam uni literarum verarum immobili fundamento, tuto superedificat humanus labor, et cui doctrinas alias non adversas studiose cumulantes, minime reprehendendi erimus; etsi enim ad summam rei modicum forsan, ad oblectamentum certe animi et cultiorem vite modum plurimum adiecisse videbimur. Hec incidenter, quantum locus iste capere visus est, dixerim. Procedo.

[5] Vagabamur pariter in illa urbe tam magna, que cum propter spatium vacua videatur, populum habet immensum; nec in urbe tantum sed circa urbem vagabamur, aderatque per singulos passus quod linguam atque animum excitaret: hic Evandri regia, hic Carmentis edes, hic Caci spelunca, hic lupa nutrix et ruminalis ficus, veriori cognomine romularis, hic Remi transitus, hic ludi circenses et Sabinarum raptus, hic Capree palus et Romulus evanescens, hic Nume cum Egeria colloquium, hic tergeminorum acies. [6] Hic fulmine victus victor hostium artifexque militie Tullus Hostilius, hic rex architector Ancus Martius, hic discretor ordinum Priscus Tarquinius habitavit; hic Servio caput arsit, hic carpento insidens atrox Tullia transivit et scelere suo vicum fecit infamem. [7] Hec autem Sacra Via est, he sunt Esquilie, hic Viminalis, hic Quirinalis collis, hic Celius, hic Martius Campus et Superbi manibus decussa papavera. Hic miserabilis Lucretia ferro incumbens, et in mortem fugiens adulter, et lese pudicitie vindex Brutus. [8] Hic minax Porsenna, et etruscus exercitus, et infestus erranti dextre Mutius, et tyranni filius cum libertate concurrens, et hostem urbe depulsum ad inferos sequens consul, et fractus a tergo viri fortis Pons Sublicius, et Horatius natans, et Tyberis revehens Cleliam. Hic erat Publicole nequicquam suspecta domus, hic Quintius arabat dum fieri meruit de aratore dictator, hinc abductus Serranus ad consulatum venit. [9] Hoc est Ianiculum, hic Aventinus, ille Sacer Mons, in quos ter irata patribus plebs secessit; hic libidinosum tribunal Appii fuit, et ferro patris iniurie subducta Virginia, et decemviri luxurie dignus finis. Hinc Coriolanus, armis forte victurus, suorum pietate victus abscessit; hoc saxum defendit Manlius, hinc excidit; hic Camillus inhiantes auro Gallos subito repulit interventu et desperantes cives amissam patriam ferro docuit recuperare, non auro. [10] Hic descendit Curtius armatus; hic inventum sub terram caput hominis et immotus terminus presagium summo et stabili imperio fuere. Hic fallax virgo armis obruta et suis circumventa fallaciis; hec Tarpeia arx, et romani populi census toto orbe collectus; hic anser argenteus; hic custos armorum Ianus; hoc Statoris, hoc Feretrii Iovis templum; hec fuerat cella Iovis, hec domus omnium triumphorum; huc compulsus est Perses, hinc repulsus est Hanibal, hinc impulsus est Iugurtha, ut quidam opinantur, alii vero in carcere illum necant. [11] Hic triumphavit Cesar, hic periit. Hoc Augustus in templo reges affusos et tributarium orbem vidit; hic Pompeii arcus, hec porticus, hoc Marii Cimbrum fuit. Hec Traiani columna, ubi ille unus omnium imperatorum, ut ait Eusebius, "intra urbem est sepultus"; hic eiusdem pons, qui Sancti Petri nomen invenit, et Hadriani moles, cui ipse quoque subiectus est, quod Sancti Angeli Castrum vocant. Hoc est saxum mire magnitudinis eneisque leonibus innixum, divis imperatoribus sacrum, cuius in vertice Iulii Cesaris ossa quiescere fama est. [12] Hec Telluris edes, hec Fortune domus, hoc templum Pacis, adventu vere pacifici regis eversum; hoc opus Agrippe, quod falsorum deorum matri veri Dei mater eripuit. Hic ninxit Nonis Augusti; hinc rivus olei fluxit in Tyberim; hinc, ut fama est, monstrante Sibilla senex Augustus Cristum vidit infantem. [13] Hec Neronis insolentia et in edificiis fervens luxus; hec Augusta domus, via Flaminia, ubi sepulcrum ipsius domini quidam tradunt; hec Antonini columna; hoc eiusdem proximum Appie palatium; hoc Severi Afri Septizonium, quam tu sedem Solis vocas, sed meum nomen in historiis scriptum lego. Hoc Praxitelis Phidieque extans in lapide tot iam seculis de ingenio et arte certamen; hic Cristus profugo vicario fuit obvius; hic Petrus in crucem actus; hic truncatus est Paulus; hic assatus Laurentius; hic sepultus venienti Stephano locum fecit. Hic sprevit fervens oleum Iohannes; hic Agnes post obitum vivens suos flere prohibuit; hic Silvester latuit; hic lepram deposuit Constantinus; hic gloriosam Calixtus exercuit Libitinam. [14] Sed quo pergo? possum ne tibi in hac parva papiro Romam designare? profecto, si possim, non oportet; nosti omnia, non quia romanus civis, sed quia talium in primis rerum curiosissimus ab adolescentia fuisti. Qui enim hodie magis ignari rerum romanarum sunt, quam romani cives? invitus dico: nusquam minus Roma cognoscitur quam Rome. Qua in re non ignorantiam solam fleo – quanquam quid ignorantia peius est? – sed virtutum fugam exiliumque multarum. Quis enim dubitare potest quin illico surrectura sit, si ceperit se Roma cognoscere? sed hec alterius temporis est querela.

[15] Solebamus ergo, post fatigationem quam nobis immensa urbs ambita pepererat, sepius ad Termas Dioclitianas subsistere, nonnunquam vero supra testudinem illius magnificentissime olim domus ascendere, quod et aer salutaris et prospectus liber et silentium ac votiva solitudo nusquam magis. Ibi de negotiis nichil omnino, nichil de re familiari nichilque de publica, quam semel flevisse satis est. Et euntibus per menia fracte urbis et illic sedentibus, ruinarum fragmenta sub oculis erant. [16] Quid ergo? multus de historiis sermo erat, quas ita partiti videbamur, ut in novis tu, in antiquis ego viderer expertior, et dicantur antique quecunque ante celebratum Rome et veneratum romanis principibus Cristi nomen, nove autem ex illo usque ad hanc etatem; multus quoque de ea parte philosophie que mores instruit, hinc nacta cognomen; interdum vero de artibus et de earum auctoribus atque principiis. [17] Itaque die quodam, dum in eam mentionem incidissemus, flagitasti ut dicerem explicite unde putarem liberales et unde mechanicas initium habuisse, quod carptim ex me audieras. Feci quod iubebas haud duriter, quod hora diei et vacuitas inutilium curarum et ipse locus hortabatur ut sermonem longiusculum ordirer, et attentio tua rem tibi admodum placere inditio erat. Testatus sum tamen me nichil novum, nichil fere meum dicere, imo vero nichil alienum: omnia enim undecunque didicimus, nostra sunt, nisi forsan abstulerit ea nobis oblivio.

[18] Queris nunc ut quod illo die dixi, repetam ac literis mandem. Multa, fateor, dixi que si non mutatis verbis dicere cupiam, non possim. Redde michi illum locum, illud otium, illam diem, illam attentionem tuam, illam ingenii mei venam: potero quod unquam potui. Sed mutata sunt omnia; locus abest, dies abiit, otium periit, pro facie tua mutas literas aspicio, ingenio meo relictarum a tergo rerum fragor officit, qui adhuc in auribus meis tonat, quamvis ob hoc ipsum in primis inde diffugerim, ut tibi liberius responderem. Parebo tamen ut potero. [19] Possem te ad antiquos et ad modernos mittere, a quibus quod poscis acciperes; sed ne ita me liberem providisti, dum rogas ut dicam meis verbis quicquid id est, quod, ut ais, tibi omnia ex ore meo cum gratius tum clarius sonent. Gratiam habeo, sive ita se res habet, sive ut accendas animum, dicis. Accipe igitur quod tunc dixi, verbis forte aliis sed eadem profecto sententia.

[20] Verum, quid agimus? nam et non parva res est et epystola hec abunde crevit, et nondum cepimus et diei huius extremum est. Vis parumper digitis meis atque oculis tuis parcam? differamus que restant in proximum diem, et laborem et epystolam partiamur, nec eadem papiro res diversissimas involvamus. [21] Sed quid rursum cogito, quid ve polliceor tibi diem proximum epystolamque alteram? nec diei unius opus est nec epystolare negotium; librum exigit, quem non prius aggrediar – si tamen curis maioribus non retrahor atque disturbor – quam in solitudinem meam me fortuna revexerit. Ibi enim, non alibi, meus sum; ibi meus est calamus, qui nunc passim rebellat et recusat imperium, molestissimis occupationibus meis fretus. Ita ille, qui ex otio meo iuge negotium habet, ex negotio sibi otium querit, et quasi impius servus ac contumax, domini laborem in requiem suam trahit. [22] Ubi vero primum fines meos attigero, suum ipse iugum subeat cogam, et de eo quod queris, seorsum singulari libro, quid aliorum scriptis, quid meis coniecturis assequor, scribam: sane, ut familiares epystolas ludens et in ipso maxime viarum discursu tumultuque rerum scribere soleo, sic ad scribendum libros solitaria quiete dulcique otio et magno nec interrupto silentio opus est. Vale.

 

II Kal. Decembris, ex itinere.