Francesco Petrarca
1314 - 1374
|
Epistolae familiares
II, 14Romae(1337)
Textus: Edizione nazionale delle opere di Francesco Petrarca vol. 10: Le Familiari ed. V. Rossi, Firenze 1933
|
___________________________________________________
|
|
Ad eundem[Iohannem de Columna cardinalem]ab urbe Roma.
[1] Ab urbe Roma quid expectet, qui tam multa de montibus acceperit? Putabas me grande aliquid scripturum, cum Romam pervenissem. Ingens michi forsan in posterum scribendi materia oblata est; in presens nichil est quod inchoare ausim, miraculo rerum tantarum et stuporis mole obrutus.[2] Unum hoc tacitum noluerim: contra ac tu suspicabaris accidit. Solebas enim, memini, me a veniendo dehortari, hoc maxime pretextu ne, ruinose urbis aspectu fame non respondente atque opinioni mee ex libris concepte, ardor meus ille lentesceret. Ego quoque, quamvis desiderio flagrarem, non invitus differebam, metuens ne quod ipse michi animo finxeram, extenuarent oculi et magnis semper nominibus inimica presentia. [3] Illa vero, mirum dictu, nichil imminuit, sed auxit omnia. Vere maior fuit Roma, maioresque sunt reliquie quam rebar. Iam non orbem ab hac urbe domitum, sed tam sero domitum miror. Vale.
Rome, Idibus Martiis, in Capitolio. |