|
|
-
- D i a l o g u s
P r a e f a t i o
Textus:
Wilhelm von Ockham
Texte zur politischen Theorie, p. 10
ed. Jürgen Miethke, Stuttgart 1995
(latine et germanice)
- ________________________________________________
- Venerandorum virorum vestigia non relinquens duas personas discipuli scilicet et magistri, finxi seu suscepi, inter quas sequens dialogus verteretur, in persona discipuli verbis utens quam pluribus, ex quibus posse colligi videretur, quod idem discipulus de parte esset mihi omnino contraria mecumque communionem habere penitus non auderet tali modo, quod ego sequentis operis essem auctor, omnibus duobus exceptis putans et gestiens occultari.
Sed contra estimationem meam et intencionem accidit, nescio per quem, contrarium. Nam communicata prima parte operis huius, statim quod ego feceram, quam plures non latuit. Nec tamen propter hoc inceptum procedendi modum et loquendi dimisi, sed continuavi et usque in finem continuare propono. Quam ob rem nemo mihi debet quamcumque opinionem qualitercumque hic discussam vel recitatam imponere, nisi quam alias vel aliis in operibus a me scriptam vel dictam assertive vel opinative cognoverit. Nihil enim in persona mea sed aliorum hic dico. Quid autem de omnibus sentio, in quodam alio opere intendo concedente domino explicare.
MS Frankfurt a. M., Stadt- und Universitätsbibliothek, lat. qu. 4, fol. 12vb.
|
|