BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Albertinus Mussatus

1261 - 1329

 

Epistulae ad Marsilium

 

Textus:

Jürgen Miethke (Heidelberg):

Die Briefgedichte des Albertino Mussato

an Marsilius von Padua

(Pensiero politico medievale, vol. 6, 2008, p. 49-65)

Fons: Archiv Universität Heidelberg

 

________________________________________________________________

 

 

 

Epistola XVI

Ad magistrum Marsilium

phisicum Paduanum.

[ca. 1326/1327]

 

Quo te, care, pedes an que via duxit ad aulas

Cesareas? Veros perhibet si fama relatus,

Venisti patrie forsan succurrere terre

Post varios casus et tot discrimina rerum.

5

Hic motus nobis utinam bene cedat. Et ipse

Secludor patria, quia sors omnia versat.

Diceris hortator series et pondera rerum

Consilijs stabilire tuis et sistere regi.

Gaudeat his Patave quisquis confinia terre

10

Incolit erectum summa ad prelustria civem.

Hic patronus erit vere certissimus, hic est

Unus qui nobis cunctando restituet rem.

Ergo vale bene fauste, deus te dirigat atque

Regem illum, sibi quem totus desiderat orbis.

15

Unum oro, dilecte mihi, si castra sequaris,

Progressus actusque notes et fortia facta

Que mandare meo possim distincta libello:

Nunc specto tendoque chelim plectrumque liramque

Si donante deo virtus exegerit huius

20

Regis perpetuum nomen laturas in evum.