Albertinus Mussatus
1261 - 1329
|
Epistulae ad Marsilium
Textus:Jürgen Miethke (Heidelberg):Die Briefgedichte des Albertino Mussatoan Marsilius von Padua(Pensiero politico medievale, vol. 6, 2008, p. 49-65)Fons: Universität Heidelberg
|
________________________________________________________________
|
|
Epistola XIIAd magistrum Marsiliumphisicum Paduanum arguenseum de inconstantia.[ca. 1315/1324 (1319/20?)]
Una micans Patave pridem lux credita terre,Predilecta Boni proles bene fausta Mathei,Vera refer! Varie nunquid vox improba fameVera refert, quod tu studii de tramite sacri | |
5 | Lapsus ad infandos hominum te verteris actus?Diceris ecce cavo contectus tempora ferroLoricam perferre gravem mentoque prementeSuspensos alto vultus attolere celo.Quidam aiunt tibi quod Germanus cingitur ensis, |
10 | Quidam autem quod tu Germano accingeris ensi.Altera formidat tali, verum altera verboPars iocat arridens, sermo est de lite iocosa.Nunc quoque ne fas sit vanis insistere nugis,Dic age, si queri pateris, que causa, quis ullus |
15 | Mentis amor sacris egit te cedere ceptis.Philosophia tibi dederat sublimis, in illaScibile quidquid erat, nec non iam cesserat herensIngenio natura tuo deprensa potenter.Me, bene si recolis, Padue dum regna manerent, |
20 | Consilii ignarum quamquam de pondere tantiQuesisti, num te leges audire forensesMaluerim medice pociusve intendere physi.Respondi: Cor cerno tuum, tua viscera torrentAuri sacra fames et avaro vivere questu. |
25 | Non hic finis erat studii, carissime, sacri,Qui te felicem faceret. Te vendere vocesUna tuas coget strepitu pulmonis aneli,Altera venales operas ad corporis egriDisponens curas, turpes vilescet in artes. |
30 | Mechus eris lucri causa versatus in illa.Verum sumpta tibi physis virtutis amore,Ut tu sponte velis eius dignoscere viresMorbosasque hominum causas illisque mederi,Illa deo est pariterque homini laudabilis omni. |
35 | Quantas fundet opes eciam acceptare negantiProdiga! Non tantas Venerum fert litus arenas.Elige te dignam speculatricemque salutisHumane, que pene deo te conferet ipsi.Tu dulci affatu precibusqe illectus amici |
40 | Visus es hoc gratum fudisse in pectore votum,Hauseris ut plenam divini nectaris obbam.Tu tecum et pingui patria suffultus amicisEt patrum et populi dulci digressus amoreComoda cum medicis portas alimonia libris. |
45 | I bone, tunc dixi, superum servande favore,Macte tua virtute. Sacris splendoribus estoClara lucerna tue mundo notissima terre.Fers etenim tecum iam iam speculata repenteTangere quae facient apices primordia summos |
50 | Nomen et eterne numquam delebile fame.Carpis iter, set proh! sors dira sub online levo.Calle quidem primo devulsus ab ore CaninoReplesti facilis sevis hortatibus aures.Inde repens, Ligures ut non migraveris oras, |
55 | Fama subit quod te seva mulcedine captumImplevit torta sevissima Vipera cauda.Hoc est quod tragico declamat Persius ore«O hominum curas! O quantum in rebus inane est!»Hoc quoque idem est quod garrit Horacius. «Amphora cepit |
60 | Institui currente rota, cur urceus exit?»Ceptaque depingi «mulier formosa superne»Artifice iratus queritur cur «turpiter atrumDesinat in piscem.» Quicquam si ceperis, imple!«Denique sit quod vis, dum simplex taxat et unum.» |
65 | Ad varios actus hominum te per vaga postquamTranstulit ambicio diverso tramite multasIsque redisque vias illas circumque pererras.Ast ubi conatus non iuxta velle secundosObtulerat fortuna, redis ad vota prioris |
70 | Consilii, rursus redit in precordia primusInterruptus amor studii, quem mente gerebas.Vadis ad egregium doctorem temporis huiusTeque locas lateri carptimque Volumina physisDecurrens uno perhibes quae sumpseris haustu. |
75 | Quidquid vita brevis longe non sufficit arti,Vafer ait, nostro studio repleta bienni.Vidi ego qui studii plures a tempore ceptiClamide sub rubra primo medicantur in anno,Nunc pullos, nunc ova sinu, nunc vascula lactis |
80 | Pro merita mercede sua sub veste reportant.Naturale ferunt homini si decidit eger,Si valeat, laudat medicum vox credula vulgi.Quis locus est studio, possim dum vivere lauteAtque ego, si non sim, dicar reputerve poeta |
85 | Publica neglecto dum presit opinio vero?Forsitan est melius vite cessisse moderne,Pellere Marte viros tectis et vivere raptoQuodlibet ut liceat scripta quam vivere lege.Credita de summo sit queque potencia celo, |
90 | Iusta nec unius teneant nos vincula pape.Quid prohibet multos hoc nostro tempore papasConcessisse suis fundos et predia posse?Accipiat sibi quisque libens, provisus ut assit.«Nulla fides pietasque viris qui castra secuntur.» |
95 | Parce, fides loquitur, multum dilecte sodalis,Si tecum his centum lusi sine crimine metris.Iusta quidem semper, non evitabilis ulli,Ludit in humanis divina potencia rebus.Auctorem comitatur opus nec regula fallit. |
100 | Fertile tempus habes pulcra florente iuventaQuo te restituas, si te regat insita virtus. |