BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Albertinus Mussatus

1261 - 1329

 

Elegiae

 

Textus:

Albertino Mussato: Écérinide,

Épîtres métriques sur la poésie

ed. J.-F. Chevalier, Paris: Songe, 2000

Litterae "u" et "v" separatae

Fons:Perseus Project

 

________________________________________________________________

 

 

 

Somnium in egritudine

apud Florenciam

et commendacio venerabilis

patris domini Antonii de Urso,

episcopi Florentini, cuius

beneficio liberatus fuit

 

Iam Phebi currus exceperat hospita Virgo

Vixque sue mediam partem peragraverat edis

Accelerans breviare dies sub lege perenni

Et sibi contigue venienti cedere Libre,

5

Cum decimi noni cultum susceperat anni

Virgo Dei genitrix elapsis mille trecentis,

Cum luxit male fausta dies michi pergere iusso

Supplice pro patria fautrices querere Senas.

Depulerat rores proles Iovis atque calebat

10

Directo temone premens super alta meatus.

Tunc primos petit hora cibos omnisque viator

Ad prius invente declinat signa taberne.

Descendo facieque decens venit hospita circum

Affatuque libens placide conducit in edem.

15

Decumbo, oblatas violati palmitis uvas

Incipio incautus vacuam demittere in alvum,

Cum tergum contorsit hyems atque improba serpens

Atque furens imo prefixit ab inguine pectus.

Avellor mensa sine me, licet ipse renarrem,

20

Ad penetralque vehor subitoque in strata revolvor.

Quid vestes aviumque thoros, fida hospita, iactas

In me? Quid, famuli, lateres carbonibus ustos

Conicitis? Non, qui liquidum facit igne metallum

Fornax, sulfureos vel qui vomit ipse liquores

25

Cis Patavum, nitidi qua defluit unda Timavi,

Fomes ab extrema removerent frigora spina.

Tinxit in Occeano postquam sua lumina Titan

Atque suam celo circummicat Hesperus oram,

Ignis edax totum iam ceperat urere corpus.

30

Quondam Cadmeos non tanta incendia fratres

Aoniis ussere rogis; Vesevus et ille

Non tam torrentes emittit sulphure flammas.

Sic, inquam, et tota mecum sub nocte reluctans

Excitor ad modicam splendentem luce fenestram.

35

Iam matutinos explebat Lucifer ortus

Atque sequens Cephalo plumis Aurora relicto

Pulcra nimis roseis fuscabat sidera bigis

Purgabatque omnes excussa nocte tenebras

Sponteque de toto fugiebant sidera celo.

40

Exclamo: «Famuli, quis me sic abstulit horrens

Turbo rapax? Ubi sum? Vita num perfruor ulla?

Hocque meum celum? Consumit pectora vivus

Ignis et exusto nigrescit lingua palato.»

«Vos invasit heri, dulcis pater, impia febris

45

Dira furens longe per cuncta silentia noctis.

Hec est vestra dies, sub celo vivitis uno

Assueto. Vestram virtute resumite mentem,

Dum licet et fas est vestram curare salutem.»

Sic aiunt famuli. Redeo paulisper et unum

50

Exquiro medicum venitque placentior unus

Sub facie leta. Post tactum denique pulsum

Extemplo suadet comunem tangere venam

Et laxare parum nimios exire vapores.

Interea trito sociavit amigdala farri

55

Iniecitque meo famulanter sedulus ori.

Ast ubi quid sensi, famulum petere ocius urbem

Precepi dominoque meo decernere casum.

Ille nichil verbi; subito lectica parata est

Vectoresque simul stramenta per omnia circum:

60

Tale ministerium comitivaque digna parentis.

Tunc ego, cum primum nobis apparuit Arthos

Et sua solicitus giraret plaustra Boetes,

Provehor ad callem, prestabat Cinthia lumen

Maneque florentem summo delatus ad urbem

65

Altaque presulee patuerunt limina porte.

Advehor in thalamum, lecto deponor in alto,

Squalidus, informis, visuque animoque stupendus,

Omni parte rigens, faciesque similima morti.

Adveniunt medici duo, quorum iunior alter

70

Dinus, forma alacer, vultu quoque amabilis ipso,

Pretereo laudes; Alter maturior evo

Lapus, voce humili visaque afferre salutem.

Hi super incumbunt alternis tactibus ambo,

Mirantes taciti totumque a vertice corpus

75

Ad pedis extremum dudumque volubile lustrant.

Inde levant seseque trahunt de parte seorsum

Alter in alterius iactans sua lumina vultum

Multaque continuo mandant medicamina ferri.

Vidi ego presuleis manibus stillare liquorem

80

Confectum violis olim super equora vectum

Apponique ori. Sumptum pietate ministri

Expoliant corpus circumque calentia cingunt

Lintea et antidotis variisque liquoribus ungunt.

omnes audite viri tuque inclite presul,

85

Credite iam veris, nec enim michi fingere fas est,

In caput evolvor suppressaque lumina condo;

Tuncque meum video subito plumescere pectus,

Brachiaque extensas sese convertere in alas

Astrictosque pedes unam coniungere caudam.

90

Os quoque mutatum rostro se extendit acuto.

Iam sum avis et facto gaudens nova tegmina quasso.

Aspicio vertoque caput, specularia specto,

Si forte aereas possem conscendere in auras.

Parvus eram et flave species michi visa columbe;

95

Audeoque antique resecare foramina rime.

Aspicio celos, celum super ardua tendo,

Dum nostram quasi nocte diem nigrescere cerno.

Efferor ad medios celi terreque meatus.

Semideos manes video nunquamque nocentes

100

Permissos illic celo gaudere sereno,

Et roseos placidis flores decerpere campis.

Ut vidi et nimium me conscendisse putavi,

Permitto fessas deferre laboribus alas

Cedoque et obscurum video caligine mundum.

105

Scire velim qua parte ime sint intima terre.

Tunc video fumos et Ditis regna superbi

Surgentesque rubras ad sidera summa favillas.

Scire volo qua parte animas ad Tartara portant

Et, si forte vie quavis michi sorte paterent,

110

Infaustos tentare locos et regna videre.

Cumque satis cavi, venit innumerabile vulgus.

Qua iacet Occeanus mergens Yperiona fundo,

Inde ruunt populi sine fine, sine ordine, quotquot

Tempora narrares non mille per annua natos.

115

More avium veniunt modicarum, ut forte cicade.

Murmur apum sonat ista cohors celeratque meatum;

Namque loco se queque timet succedere tarde.

Ante supervolito dum tristia limina cerno.

Larga via est, cursu tendit tamen ipsa deorsum;

120

Per declivem aditum subeo, temeraria, gressum.

Tuncque per incessus serpentum mille figuras

Invenio quorum nonnulli pectora tollunt

Remigio alarum flammis ardentia sursum.

Dum venio ad valvas (dictu mirabile) latas,

125

Ad postes sub lege canis iacet ore trifauci,

Monstrum fedum, ingens, rubei quem mille colubri

Circumstant, varii linguntque petigine vermes.

Subsisto, recipit dum multo murmure manes.

Parvula dum subeo tetra de parte seorsum,

130

Ad partes reliqui precedo libera regni,

Vagitum dedit ille canis, Sanctissima, quale,

Virgo Parens! Vix, si iam mundi machina magni

In nigrum ruitura chaos erupta labaret,

Sub strepitu tanto rerum se solveret ordo.

135

«Pergito, nescio que te te frustrata malignis

Ingeniis: nunquam consueta sub astra redibis.

Intravit regina Herebi: non Iupiter ipse

Diique deeque simul potuere reducere raptam.

Exivere duo, divum genus unus et alter:

140

Inclitus Alcides, proles Iovis altitonantis,

Et satus Anchisa, Veneris suprema propago.»

Dimitto ambages, prepes loca ad intima tendo

Invenioque novos limosa ad flumina manes,

Quales iam fuerant humana in corpora visi.

145

Hi properant subito meritas accedere penas,

Expectant Acharonta suam retrovertere cimbam,

Dum tandem apparet veniens ore omnia fedans,

Incensis oculis mananti sanguine rubris,

Irsutus sparsis ullaque sine arte capillis,

150

Cui frons terribilis veteri contecta capello.

Flant saniem nares eterno in labra fluentes,

Osque vomit bibitum pasto buffone cruorem,

Barba impexa humet parvis inserta colubris,

Perpetuoque querens animo conclamat iniquo:

155

«Quid festinatis? Vobis loca digna parantur;

At nulli accedant, nisi sub sua busta locati.»

Hec ego non longe rima contecta sub una,

Dum redit ille Caron ullo sine pondere lembo.

Digredior longe, supero flumenque lacumque.

160

Ad me vertentem intuitum contumque levantem

Effugio metuens, et me sub tecta recondo.

Tunc alio videor, nigro sed in ethere, mundo.

Stat semper resonans imber, nec lumina sursum

Ulla micant. Quidni? Tribuunt incendia lucem.

165

Tum video variis distincta palatia penis.

Dum licet evolito, quantum licet oblita fumis;

Transcendo, et tecti video sub tegmine nigri

Quos violare thoros incestaque stupra solentes

Non puduit miseros, mundo dum vita maneret.

170

O quantum genus illud erat! Pudet ecce referre.

Sulphur edax urit, subeunt genitalibus ydri,

Admissis iterant mundi serpentibus actus.

Pergo ad contiguam funesti sanguinis edem,

Maior in infando qua non iacet ulla baratro.

175

Hec incontritos homicidas vulnere punit,

Atque iterat semper gladios et viscera scindit,

Nec tamen inde deest pix atra caloribus urens.

Quot alie tenebris pene versantur in illis

Cor nullum caperet nec carnea lingua referret.

180

Indeque sub terris locus est non aere dignis,

Qui populos urbesque suas vertere maligna

Proditione sua quique impendere favores,

Quos sibi quesitos Dis solus vendicat a se

Ingeniisque suis imo cruciantur in Orco:

185

Hic cum complicibus pendunt sua lucra tiranni.

Sunt alie iuxta septem fornicibus edes

In quas diversis plectuntur crimina penis.

Hic occisores sevi matrumve patrumve

Et cognatorum polluti cede suorum;

190

Sunt seve matres scelerum que mole suorum

Oppressere suos crudeli funere natos;

Hicque alii quos mente furor se tradere morti

Egit, ut ulterius nunquam sperare liceret:

Volvuntur pariter tenebrosis igne cavernis.

195

Est locus inferior veluti spiramen Averni

In terre centro, cui semper dicitur Orco,

A quo surgit odor, cunctas qui circuit edes,

Letalis, reliquas superans putredine penas.

Sunt prope Cocciti, Phlegeton Stigieque paludes,

200

Quas dii servande fidei pro federe iurant.

Quis penas referat? Quis tantum exprimere possit

Ora ministrorum et varias formidine formas?

Quam noceant actu gravius discernere visu est.

Que pena est ulli gemitus vocesque dolentum

205

Exaudire! Timor qualis merorve tremorve!

Tunc fugere hinc libuit tantisque recedere flagris.

Scandere concipio et regem comitemque videre

Extendoque meas totis virtutibus alas

Exuperoque altas turres culmenque subintro.

210

Triste michi visum est illud vidisse tribunal

Et regem a dextris dominamque astare sinistris.

Nigrescunt omnes atra caligine sedes,

Stat regina Herebi sparsis incompta capillis

Et post terga duo dependent crinibus ydri.

215

Dicere quis scierit faciem Ditisque figuram?

Non visus sine morte fuit: quid missile iactant

Urentes oculi semperque volubilis usus,

Et iuba pro propria surgit setosa corona.

Ora vomunt sulphur, flammas putresque liquores,

220

Cum loquitur penetrant imo Flegetonte tremores.

Emigro, et video Radamantem iura tenentem

Pensantemque animas, comitemque in parte sinistra,

Et quascunque vident de mundi crimine lotas

Mittunt Elisii portas exire beatas.

225

Vergor ad ablutas animas exire paratas

Non procul a foribus venientique inmoror ore,

Cum venit una cohors fulgens albentibus armis

Preceditque alios regi fidissimus Astroth

Hyrsutus galea, curvum sublimior harpen

230

Attollens dextra, peltam retinente sinistra.

Portant centuplices varioque foramine claves

In scriptisque vocant manes ad gaudia dignos,

Exolvuntque graves magno cum murmure vectes

Et reserant altas multo conamine portas.

235

Egredior Partha satis ocior ipsa sagitta

Et gressum extorquens portis divellor eburnis.

Aspicio celi specimen stellasque micantes

Decernoque polum tali regione secundum

Sollicitumque suis stellis ambire Boetem

240

Lucentemque meum plaustro consurgere solem.

Infra conspiciens terras camposque virentes

Arboreasque comas video, ridentia prata

Et dulces voces avium sub frondibus altis,

Et video letas quocunque ex ordine gentes

245

Pro libitu variis indutas vestibus omnes.

Inde mares, illinc tendebant agmina matrum;

Pubes turba suis calcabat gramina ludis.

Et tunc ire libet, certum ne perdere solem

Cogar et ignotas errare volatibus oras.

250

Erigor et rosei teneo vestigia Phebi.

Ventum erat ad columen celi, quo certa patenter

Climata totius visuntur singula mundi.

Eneadem video Romam Capitoliaque alta

Italicasque urbes, quondam Saturnia regna,

255

Quas preclara novis fuscat Florentia muris.

Desilio extemplo conspecta presulis aula

Et tenui rima positis de corpore plumis

Ingredior corpusque meum mortale subintro.

Mane erat, et Tytan exacta nocte refulsit.

260

Excitor et video talamum dominumque sedentem

A dextris strati visumque animumque tenentem

Si movear, circumque locum mea lumina volvo

Et cerno astantes proceres mea fata dolentes

Agnoscoque meos medicos, qui mobile corpus

265

Ecce vident quod iam steterat non mobile dudum.

Exulto visis, animamque in corde refotam

Letificans hortor proprie sperare saluti,

Convertensque oculos: «Presul, pater optime,» dixi

«Quid tantum dubii de me? Cohibete dolorem:

270

Aspiro et vivo ducamque in tempora vitam.»

«Christe pater nostri generis de morte redempti,

Certa Dei proles celo demissa supremo,

Spiritus et pariter tu, qui procedis ab illis,

Pace tua nostram ne dedignare poesim

275

Carminaque a sancto non discedentia vero.

Si quid adest aliter, venia concede petita:

Nec dixisse velim nec, si temerarius ausim,

Fas fuerit laudasse homines mea fata dolentes

Atque ope summissa qua nos potuere iuvantes.

280

Iussisti proprio populis presentibus ore

Impleri sacram tali cognomine legem.»

Quid valuere mei, nisi te efficiente, ministri?

Solus quippe meum voluisti sistere letum.

O pater Antoni, presul dignissime gentis

285

Fesulee, cuius titulum gens nulla vetustis

Fert ab originibus conpar aut omine tanto

Prefuit Italicis unquam reverentior oris.

Parvula Fesuleum si servet villula nomen,

Sufficiens tantis cum non foret illa colonis,

290

Optio maiorum campos elegit amenos

Hicque sub auspiciis posuerunt menia letis.

Tradere censuimus si digna vocabula rebus,

Gens hec Fesulea est, urbs est Florentia tellus,

Gens dilecta Deo, fidei mitissima cultrix,

295

Dives opum, fecunda viris, situata salubri

Temperie celi, felici commoda vite,

Regina Etrusce populis reverentibus ore,

A quibus hec miro quia degustatur odore

Consona quippe suo dicta est Florentia flori.

300

Te veneratur, amat digneque dat oscula dextre;

Dextre, inquam, miseris nunquam ad pia munera parce.

Qui me nunc certe vetuisti incumbere morti,

Vive, precor, quantumque velis feliciter ipse

Vitaque Nestoreos superet tua longior annos.

305

Regie quid de te Iacobine vicarie dicam

Istic sceptra tenens regis sub iure Roberti?

Esse tuus visus torquebat viscera morbus.

Noctes atque dies, tenuit dum viscera langor,

Consedere tui circum mea strata ministri,

310

Venisti lacrimans ad me, non obstitit ipsa

Observanda nimis grandis reverentia sedis.

Nate boni patris, superasti gratior illi.

Si bene quid merui † quis quam servire beatum

Explicet † est ullo non marcessibile seclo.