Albertinus Mussatus
1261 - 1329
|
Elegiae
Textus:Thesaurus antiquitatumet historiarum Italiae.Tomi sexti pars secundaLugduni Batavorum 1722Fons: Google
|
________________________________________________________________
|
|
De celebratione suaediei nativitatis fienda vel non.
Tempus adest benedicte Deus, sate Virgine Christe,Quo mihi Natalis stat celebranda dies.Sexta dies haec est, et quinquagesima nobis,(Tempora narrabat si mihi vera Parens) | |
5 | Musta rcconduntur vasis septemque decemqueNunc nova post ortum mille trecenta Deum.Jamque senectutis peraguntur tempora nostrae,Meta sequens senii jam celerantis erit.Attenuant dirae fatalia stamina Parcae, |
10 | Ad fines aevi praetereuntis eo.Quid mihi vobiscum est actae mea tempora vitae,Ut cupiam curis addere cura meis?Nil intentatum, tribuat quod vita, reliqui,Plus, mihi quam dederit, non habet illa novi. |
15 | Editus in lucem Mundi contagia flevi,Inque statu natus pauperiore fui.Esse miser didici teneris infantulus annis,Cuique miser tribuit vix clementa Pater.Bina mihi fratrum series adjuncta Sorori, |
20 | Et tamen illorum de grege major eram.His Pater, ut major, Patris post fata relinquor,Quam fierem pubes, sic Pater ante fui,Ipseque cum minimis alui, fovique minores,Augebant vires Numina sancta meas. |
25 | Parva mihi victu praebebant lucra Scholares,Venalisque mea littera facta manu.O labor extremus, sed vitae tuta facultas!O felix mixta conditione miser!Sola fames nostro suberat ventura timori, |
30 | Ille licet mordax, sed timor unus erat.Non tuba, non gladii, non qui vorat omnia livorActibus instabant invidiosa meis.Ut mihi quaerendi succrevit cura peculi,Succrevit vitae pestis iniqua meae. |
35 | Namque ego paulatim quaesiti cultor acerviCoepi perpetuam corde fovere sitim.O nulli similis vehementia mentis avarae!O radix omnis perniciosa mali!Aucta graves auxit pariter substantia curas, |
40 | Quae mihi continui causa timoris erat.Ad bona fortunae veni labentibus annis,Velaque sunt magno tunc mea tenta mari,Transtulit ad causas Juvenem sors prima forenses,Et me verbosi mersit in ora fori. |
45 | Arte sub hac emptus pretio mea verba locavi,Quaerebat victum garrula verba suum.Nostra per ambages aetas me transtulit illas,Integra vix septem dum mihi lustra forent.His raptus jam factus Eques loca celsa Senatus |
50 | Sortitus, me sic sorte ferente, fui.Quo me saeva rapis fallax Fortuna timentemSemper vela tuis explicuisse Notis?Me Fortuna dolo super alta palatia tollis,Forsitan impulsu quo graviore ruam. |
55 | Nos, et nostra simul pelago commisimus alto,Coepi Fortunae credere vela vagae.Qui tibi promittis meritis confidere justis,Et cui credideris, spes tua Vulgus erit.Certa magis fuerit navis commissa procellis, |
60 | Certior et caelo meta volantis Avis.Discrepat instabilis semper scientia Plebis,Persaepe praeceps gens ea tendit iter:Aut subjecta nimis voto fabulatur inerti,Aut praestans nullo fine superba surit. |
65 | Saepc fluens in me Populi gaudentis abundeIngruit impensus trans mea vota favor,Saepe ruens in me Vulgi clamantis iniqueInvaluit properans in mea damna furor.Saepe nec illius blandi mihi digna favoris |
70 | Gratia, nec justi causa furoris erat.Vidi. Nostra quoque est mores experta PotentumVita, quibus multo digna favore fuit.Dilexi Proceres, et eis solertior haesi,His propior multa sedulitate fui. |
75 | Utque erat urbanus tanto mihi carior usus,Regnat in his mixta nobilitate vigor?Verum livor edax horum praecordia semperDissipat, et certans de paritate loci.Perque feras acies ivi, et violentior hostis |
80 | Intulit insignes per mea membra notas.Vidi supremos apices, fastigia Mundi,Pontificem excelsum, Caesareumque Virum.Vidi actus, vidique Viros, moresque vicesqueParva licet, quorum pars tamen una fui. |
85 | Ex his, quid referam? Quae viderit omnia, si quisCalculet, in summam non nisi numus eritO dira esuries auri! Loca circue quaevis,Pascit inexpletas copia nulla fames.Undique sollicitas agitant certamina mentes, |
90 | Fortunae mens est aemula quaeque suae.Nulla vacant hominum, mea quae non viderit aetas,Seu quaecunque miser praelia Mundus habet.Quippe dies nunquam mihi praestitit ulla quietem,Trans adiit dubias sic mea vita vias. |
95 | Ergo velim redeas plures festiva per annosO mea natalis plus celebranda dies!Absit. Iter repetam, saevo quod Marte peregi,Adjiciamque alias ad mea damna moras.Mors licet accedat melioris nuntia vitae, |
100 | Nostra tamen juris tunc erit umbra sui. |