Henricus de Hassia
1325 - 1397
|
Tractatus bipartitus de contractibus
Pars prima
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XLIX.,in quo inquiritur, an divites tenenturcuilibet petenti subvenire
Hic queri potest utrum abundantiores in bonis teneantur cuilibet petenti subvenire gratis. Videtur quod sic ex illo Luce VI., Omni petenti te tribue. Contra videtur ex hoc, quod tunc omni petenti non tribuens peccaret. Hoc autem durum esset divitibus, cum plurimis petentibus |205v| non dent. Hic supponendum est ex dictis superius, quod divites ex superabundantiis suis tenentur indigentibus gratis subvenire donatione, mutuatione et ceteris modis, sicut hoc ibi clare ex scripturis deductum fuit. Cum autem nunc inquiritur, an cuilibet petenti subvenire teneantur, respondetur quod non, quia discernendum est inter petentes iuvari, secundum quod quidam talium ficte petere possunt, quidam abuti iuvamine prestito, quidam illo bene uti pro ulteriori adquirenda necessitate vite. Quidam omnino sunt impotentes se laboribus iuvare, ut decrepti, infirmi, etc. Petentibus ergo tertio et quarto modo dictis tenentur subvenire divites ex superabundantiis suis, his utpote omnino pauperibus vel impotentibus, ut fame non deficiant, illis ut adiuti mediis laboribus adquirant competentem vite necessitatem. Qui talibus mutuo subveniunt inde nihil temporalis boni sperantes, recipiunt pro usura bona celestia omnibus terrenis potiora, ut in antehabitis diffuse dictum fuit. Cum ergo ita dictum sit et vere ita sit, cur divites fideles fidem et spem de bonis in vita futura recipiendis habentes permittunt inopes mutuis usurariis impie gravari, iam ab iniquis iudeis et iam ab impiis christianis? Cur non sequestrant de abundantiis suis certas summas, de quibus necessitatem habentibus gratis mutuando bona eterna pro usuris recipiant? Quare ob tantum pietatis meritum quelibet fidelium civitas vel communitas quinimmo de communi eius thesauro summam pecuniarum non separat, ut de hac gratis mutuum dando indigentibus celestia pro terrenis superlucretur? Quare etiam quilibet principum aut prelatorum ditissimorum, qui se bona | visurum credit in celestibus, similiter non facit? Quid est, quod de terrenis bonis, que possident, plus laborant adquirere lucrum temporale quam eternale? Cum hoc infinitum excellentius sit illo, certe timeri potest probabiliter de multis talibus, ne forte non sit in eis fides et spes respectu bonorum vite future, qualis esse debet. Verum quamvis expediret reipublice in civitatibus et regionibus esse publicas stationes pie mutuationis sine usuris, tamen expediens non esset, ut de facili aut cuilibet indifferenter mutuum daretur recepto pignere vel alia de reddenda assecuratione; quia multi sunt discoli sectatores ocii, qui statim promptam pecuniam inutiliter consumerent. Multi plus mutuo reciperent quam solvere possent; multi tepidius laborarent, certi quod quando volunt, pecuniam gratis mutuo recipere possent. Ad ista autem sequuntur rerum, quas pro pigneribus posuerunt, perditiones et tandem hereditatum in eos, qui mutuarent, translationes ac per hoc laborantium ex toto depauperationes, non minus fortassis quam nunc ex eo, quod omnibus permittitur mutuum recipere cum usuris a iudeis vel christianis. Non ergo expedit reipublice generalis licentia mutuum dandi gratis sicut nec cum usuris. Minus, ut estimo, lederet rempublicam, si consuetudo mutuando non esset, quia spe ablata pecunias per viam mutui habendi, quilibet ferventius laboraret pro sibi necessariis, nec tot ociosi essent. |