Henricus de Hassia
1325 - 1397
|
Tractatus bipartitus de contractibus
Pars prima
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XXXVII.,in quo inquiritur an liceat usurariisvendi et ab ipsis emi
Ex istis ad tertium dubium, an liceat usurariis vendi et ab ipsis emi, responderi potest breviter sub tali conclusione, quod si secundum iam premissa non transfertur in eos dominium rerum pro usuris receptarum, non licet eis vendi aliquid. Hoc tamen intelligo de illis usurariis, de quibus constat, quod nihil habent nisi usuras, sicut sunt multi iudei et forte nonnulli christiani. Probatur conclusio sic intellecta, quia de ratione emptionis et venditions est ut dominium pecunie emptoris transferatur in venditorem et econverso. Res venditoris fiat ipsius emptoris, ut visum est superius. Si ergo pecunia, quam exhibet emptor pro re venali, non sit sua, non potest |201r| facere, ut ipsa fiat venditoris, licet ipsam tradere posset de facto in eius potestatem et usum, et per consequens non est venditio, sed per modum venditionis aliene rei usurpatio, que non licet cuiquam; igitur, etc. Quemadmodum contingeret, si quis venderet aliquibus, quos sciret nullam pecuniam habere nisi furto vel rapina ablatam. Talibus utique nemo quicquam vendere deberet, tum in detestationem criminis, tum quia vendens teneretur ad restitutionem, cum ibi dominium non transferatur, tum quia illis ut ceteris vendere et ab eis emere esset ipsos in sua malicia nutrire. Et omnino nullus emere res debet ab illis, quorum non sunt, quando hoc ei constat aut verisimiliter presumit, quia ubicumque et quandocumque illi, quorum sunt, eas invenerint et iniuste ablatas aut suas probaverint, ipsis adiudicarentur. Iterum est et aliud, propter quod rationabiliter illis, qui non habent nisi iniuste adquisita, res vendi non debent, maxime res, quarum usus consumptio earum est, ut panes, vinum, carnes, pisces, etc.: quia tales obligantur multis ad restitutionem, et sepe in pluri quam habent. Cum ergo per emptionem rerum, quas sepe superflue et deliciose iudei et alii usurarii consumunt, reddantur impotentes vel impotentiores ad restituendum, non convenit tales res vendi talibus. Hac ratione attenta, manifestum est, si etiam pecunie vel res usurarie adquisite essent usurariorum, adhuc non esset eque vendendum eis sicut aliis legaliter victum habentibus, nec pro precio eis serviendum nec medicandum aut advocandum, et omnio non iudeis, de quibus constat, quod nihil preter usurarie adquisita habent. Hec omnia il|licita videntur propter rationes predictas et alias, que ex pretactis formari possent, que utique recte considerantem tantum movent, quod summus pontifex ad exterminium huius vicii iam nimis multiplicati et generalis facti posset rationabiliter prohbere sub pena excommunicationis, quod nemo venderet aut in predictis pro pretio serviret publicis usurariis christianis aut iudeis, a quibus iuxta premissa, quia solum de usuris vivunt, diversi varias predictorum maculas contrahunt, ut qui eis vendunt, qui ab eis emunt, qui eis serviunt, qui pro pecuniis eos curant, qui eorum causas defensant, et precipue qui ipsos in tali statu propter turpe lucrum fovent, ut principes et alii potentes, qui dum ad ipsis recipiunt quod usurarie adquirunt, quia ipsos usurarios ad restituendum impotentes reddunt, se ipsos ad restitutionem obligant eis, a quibus inique bona per usuras extorserunt. Forte diceret aliquis: Quid de pauperibus et clericis, an liceat illis recipere ab usurariis elemosinas et istis oblationes? Respondetur, quod sicut ex premissis probari videtur, non transfertur dominium in his rebus et pecuniis, que pro usuris solvuntur, non licet nisi recipientes ea intentione ut restituant quibus et qualiter restitui oportet. Si vero dominium transfertur, ut quidam iuriste opinantur ex illo motivo exili superius annullato, videlicet quod voluntarium mixtum etiam est voluntarium, et voluntas conditionata est voluntas: Si ex hoc vel alia quacumque ratione dominium transfertur, licitum est ab usuraiis elemosinas recipere et oblationes, nisi per hoc usurarii efficiantur impotentes ad restituendum, quibus et quantum oportet et debent. |201v| |