Henricus de Hassia
1325 - 1397
|
Tractatus bipartitus de contractibus
Pars prima
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XXXIIII.,in quo agitur de restitutione usurarum
Quantum ergo ad secundam, que erat, an omnis usurarius tenetatur ad restitutionem usurarum cum fructibus earum, videtur primo, quod non omnis talis teneatur ad restitutionem usure, quia cum solvitur usurario principale, cum totum transit in ipsius dominium, eo quod debitor obligavit se ad reddendum tantum. Igitur illud, quod principali superadditur, fit etiam suum. Nemo autem tenetur alteri restituere vel dare, quod suum est; igitur. Confirmatur, quia licet reddens usuram non simpliciter spontanee det ultra principale, tamen nihilominus voluntarie dat, quia voluntas coacta est etiam voluntas; sicut verbi gratia existens in periculo maris, licet invitus, ejiciat merces, tamen rejicit renuncians eis. Item, usurarius aliquis potest ad talem statum pervenire, quod impossibile est ut restituat usuras; igitur, cum nemo obligetur ad impossibile, patet propositum. Item, qui usuras dedit, potest ex post facto simpliciter vel illis renunciare et eas usurariis propter Deum vel alia de causa dimittere. In contrarium ponitur talis conclusio, quod omne bonum usurarie adquisitum est restituendum ei, a quo receptum | est, vel alias recompensandum; patet, quia omne illud, quod quis iniuste adquisivit, tenetur restiturere. Si ergo aliquid usurarie adquirere est per omnia iniustum, ut visum est, habetur propositum, etc. |