BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXX.

de quibusdam malis, que veniunt

ex vita iudeorum ex usuris

 

Sed descendamus ad particularia; videamus, que sunt hec mala. Ecce Christus laborat solicite, id est populus Christi, et emulus iudeus laborem eius devorat. Nonne Christi pauperes die noctuque laboribus sudant, hi in agris, hi in aquis, hi in vineis, illi in ortis, alii in artificiis, alii in mercanciis; a) alii nutriunt animalia et alii alia mille diversitatum agunt opera pro huius erumnose vite relevanda miseria. Soli iudei in laboribus hominum non sunt, soli excipiuntur a conditione mortalium, quam ille generalem reddidit, qui ait: homo natus est ad laborem sicut avis ad volatum; et quia soli iudei inter christianos in labore hominum non sunt nec cum hominibus flagellantur, ideo, ut dicit propheta, tenuit eos superbia, operati sunt iniquitate, et impietate sua prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, que multiplex est, quia omnium viciorum specie b) iam repleti sunt, utpote superbia, gula, luxuria et omni specie avaricie, quarum una non minima est illa iniquitas usuraria. Iam per eos tam publica facta est et in eis a potentibus defensa, quod iam plurimum in christianos redundavit magnos et parvos, clericos et laicos. Unde est a iudeis iam tantum derivata |198v| in christianos, inter quos ex usuris vivere permittuntur, quod quidam christiani manifeste dant ad usuras: quidem iudeis pecunias concedunt et usuras cum eis dividunt; quidam palleatis usurarie iniquitatis contractibus et modis variis sine labore student divitiis abundare. De istis ergo christianorum usurariis in hoc peioribus iudeis dicendum est communiter, ubi quia christianorum avaricia usuras subtiliores sunt iudeis et eo acutius student hanc palleare iniquitatem, quo apertius et versimilius prohibita est christianis quam iudeis. Ideo ad depalleandum iniquitatem illam apud christianos multifarie obumbratam expedit iam attentius et subtilius videre de speciebus usure et ipsius descriptionibus ac modis variis, casibus et contractibus, quibus aperte et occulte committi solet, et de casibus seu de contractibus, in quibus committi videtur et tamen non committitur.

 

――――――――

 

a) mercanciis] mercaciis 

b) specie] spem.