BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXVIII.,

quibus rationibus christiani iudeos

sibi cohabitare permiserunt

 

Verumtamen populus Christi electus, perfecte virtutis et charitatis, cui proprium est bene agere et bonum pro malo reddere, sciens quod potens est dominus Deus etiam de genimine viperarum, immo de lapidibus suscitare filios Abrae, iudeorum reliquias sibi cohabitare pie permisit et permittit multis de causis. Primo namque, a) ut si forte granum aliquod adhuc paleis permixtum sit aut misceri contingat, non pereat, sed tandem in horreum domini cum ceteris colligatur. Secundo propter memoriam Christi recentiorem et fidei assensum firmiorem. Cum enim quotidie inspiciuntur illi a christianis, qui ob hoc dispersi sunt, quod Christum occiderunt, hi qui Christo adherent de his, que de ipso credunt, dubitare non sinuntur. Tertio propter amplius meritum fidei ratione difficultatis in credendo, que accidit ex multitudine eorum, que contradicunt fidei christiane. Quarto, ut indubie constet scripturas sacras olim divina inspiratione populo israelitico traditas a christiano populo integre haberi, cum eedem adhuc apud omnes iudeos perseverent latinis translationibus concordes. Quinto ob reverentiam patrum nostrorum veterum Abraam, Ysaac et Iacob, a quibus ipsi sunt solum | secundum carnem, christiani vero omnes secundum spiritum et plures secundum utrumque, hoc est secundum spiritum et secundum carnem. Sexto in recognitionem recepti beneficii, quia enim salus mundi ex iudeis venit, ut dicit apostolus, modo quo in tractatu de processu misericordie de eo ostensum est. Ideo populus salvationis misericordiam consecutus facit ad huc misericordiam cum reliquiis iudaicis, quamvis ipsi de impensis beneficiis ingratissimi sint. Septimo ad impletionem perfecte charitatis ad dilectionem inimicorum se extendentis, dicente salvatore nostro: Diligite inimicos vestros et benefacite his, qui oderunt vos. Si ergo etiam hac de causa novissime tacta christianus populus iudeos sibi cohabitare permittit, verissime diligit eos et misericordissime cum eis agit, si ipsos taliter teneat, qualiter eorum saluti et conversationi ad Christum magis congruit. Quia si ratione status, quem inter christianos habere permittuntur, fiant peiores et a salute sua elongatiores atque ad eam indispositiores, quomodo verum est christianos inimicos suos diligere sed potius perdere? Non est verum christianos permittere sibi cohabitare iudeorum reliquias ob spem consequende salutis, sed pro adquirendis pecuniis.

 

――――――――

 

a) namque] nanque.