BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXIII.,

ostendens persuasiones, quibus videtur usura licita

 

Sed dicit aliquis usurarie impietatis defensor, quod immo | est unde mutuans potest licite ultra sortem recipere, utpote in relevatione damni vel impedimenti in lucrando, quod ex carentia pecunie per tantum tempus incurrit. Sed si hoc valet, tunc campsores et mercatores possent licite pecuniam mutuare ad usuram, dummodo non plus ultra sortem reciperent, quam de illa cambiendo et mercando lucrarentur. Hoc stare non potest, eo quod et illi convincuntur rationibus predictis pro eadem commutatione pluries precium recipere. Item convincuntur vendere quod summ non est, scilicet tempus, et recipere de non suo. Nec oportet quod, si homo per aliquem modum licitum potest tantum de sua re habere, quod propter hoc omnis modus sit licitus, per quem de ipsa non caperetur nisi tantum. Sed videtur adhuc, quod modus ille recipiendi de re sua sit licitus, quia utrique, scilicet mutuanti et mutuum recipienti, est utilis et voluntarius. Item, si esset secundum se pravus, leges dictamine rationis naturalis posite contractus usurarios non permitterent et omnino Deus prohibuisset illos in lege, quam dedit populo suo, cuius tamen contrarium reperitur, sicut patet Deu. XIII., ubi dicitur: non fenerabis fratri tuo pecuniam ad usuram nec fruges nec aliam quamlibet rem, sed alieno; fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis, ut benedicat tibi dominus Deus tuus. Et quod plus est: fenus etiam in premium repromittitur pro lege servata secundum illud Deut. XXVIII.: fenerabis gentibus multis, et ipse a nullo fenus accipies.