|
CXLIII.
De timore extremi
judicii.
Quidam rex erat, qui statuit pro lege, quod quicumque subito mori deberet, mane ante ortum solis ante domum ejus tubas canerent et statim talis vestibus nigris se indueret et sic ad judicium veniret. Ille rex magnum convivium fecit et omnes nobiles satrapas regni vocari fecit, qui omnes venerunt. In quo convivio erant omni genere musicali periti, qui magnum solacium conviviis fecerunt ex suavi melodia, rex vero nullum solacium nec signum leticie ostendit, sed vultum tristem habuit et suspiria et gemitus emittebat. Hec videntes convive mirati sunt et non fuerunt ausi petere ab eo causam tristicie, sed dixerunt fratri regis, ut causam tante tristicie indigaret, qui et fecit dicens sibi, quod omnes in convivio mirarentur de tanta tristicia et causam libenter scirent. Alt rex: Vade ad domum tuam! Die crastina responsum audies. Quod et factum est. Rex precepit bucinatoribus, ut sequenti mane venirent ante domum fratris sui et tubis canerent et ipsum ad eum ducerent secundum legem, quod et fecerunt. Audiens frater regis de mane tubas ante domum suam commota sunt omnia viscera ejus et surrexit, vestibusque nigris se induit, veniens ad regem, qui fecit fieri foveam profundam et ultra foveam cathedram fragilem, que quatuor pedes fragiles habuit et fecit fratrem suum exui vestibus et super cathedram poni. Cum autem in cathedra esset collocatus, ordinavit, ut gladius acutus ultra caput suum per filum sericum penderet; deinde ordinavit quatuor homines cum quatuor gladiis acutissimis, unum a parte ante, alium a parte posteriori, tercium a parte dextra et quartum a parte sinistra. Cum autem sic starent, ait rex illis quatuor: Cum dixero, sub pena mortis gladios in eum infigite! Et tubas omniaque genera musicalia fecit adduci coram fratre et mensam parari et diversa fercula apponi et ait: O frater mi carissime, quare tantum doles et tantam tristiciam in corde habes? Ecce optima fercula, ecce melodia suavissima! Quare non gaudes et letaris? At ille: Quomodo potero gaudere, cum in signum mortis hodie mane sonitum tube ante domum meam audivi et modo corruptibili et fragili cathedra sum collocatus? Si indiscrete me moveam, ipsa cathedra frangitur et in puteum cado, de quo resurgere non potero; si caput meum erigo, gladius ultra caput meum petens et cadens usque ad cerebrum me interficiet; quatuor tortores in circuitu meo stant parati cum gladiis ad unicum verbum vestrum me occidere; istis consideratis, si dominus tocius mundi essem, gaudere non possem. Cui rex ait: Jam ad questionem hesternam quare non gauderem respondeo. Ego sum sicut tu es modo collocatus in cathedra corruptibili et fragili, quia in corpore fragili cum quatuor pedibus corruptibilibus, scilicet de quatuor elementis, et sub me est puteus infernalis; ultra caput meum gladius acutus scilicet divinum judicium paratum animam meam a corpore separare; ante me gladius acutus scilicet mors, que nulli parcet, et antequam speratur veniet, et quomodo, ubi vel quando, penitus ignoro; a parte posteriori alius gladius paratus ad percuciendum, scilicet peccata mea, que in hoc seculo commisi, parata sunt ante tribunal me accusare; gladius a parte dextra est diabolus, qui circuit querens quem devoret et semper est paratus animam meam recipere et ad infernum deducere; gladius a parte sinistra [sunt] vermes, que carnem meam post mortem corrodent; cum omnia ista considero, numquam gaudere potero; si ergo tu tantum hodie me timuisti, qui sum mortalis, multo plus creatorem meum debeo timere. Vade ergo et noli amplius tales questiones querere a me! Ille vero surrexit et gracias de vita sua regi reddidit, promittens firmiter ammodo se corrigere. Hoc audientes laudabant responsum regis.
|