BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gesta Romanorum

ca. 1300

 

Gesta Romanorum

 

Textus:

Gesta Romanorum (selectio)

ed. R. Nickel, Stuttgart 1991

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

CXXXIV.

De innocenti morte

Christi.

 

Seneca narrat, quod lex aliquando erat, quod quilibet miles in armis suis sepeliri deberet, et qui tantum defunctum armis spoliaret, morte moreretur. Accidit casus, quod quedam civitas obsessa erat a quodam rege tyranno, in circuitu civitatis insidias ponebat, et populum quasi sine numero occidit intantum, quod erant in periculo cives pereundi et multum timebant, quia resistere non poterant. Dum autem sic in periculo starent, quidam miles nobilis fortis et strenuus intravit civitatem et civibus multum compaciebatur; cives vero ad eum accesserunt dicentes: «Domine, adjuva nos!» At ille. «Carissimi, ab isto periculo liberari non poteritis, nisi per manum validam; ego vero, ut videtis, in armis non sum; ideo non possum pugnare.» Unus de civibus dixit: «Domine, infra paucos dies in hoc sepulchro quidam miles sepultus est in optimis armis. Anna ejus accipe et civitatem nostram de inimicis libera!»

Miles inimicis certamen dedit et victoriam obtinuit, et sic civitatem liberavit et arma recepta reposuit. Emuli invidia moti, quod tam gloriosum bellum fecit, eum apud judicem accusaverunt, quod contra legem egisset, eo quod defunctum armis spoliasset. Qui respondit dicens: «Domine, de duobus malis majus malum est vitandum, et quia civitatem tueri non potuissem ab inimicis, nisi habuissem arma, ideo ea accepi et reposui. Item fur vel predo spoliat ea intencione, ut non restituat, sed ego propter bonum commune arma accepi et restitui; ideo pocius deberem premiari quam accusari. Item in civitate aliqua si domus accenditur, nonne melius est, ut domus illa sine dilacione totaliter destruatur, antequam cetere domus incendantur et civitas tota destruatur? Sic et in proposito, nonne melius est, quod omnes vos conservavi accipiendo arma, quam non accipiendo? Si enim non ea accepissem, omnes essetis interempti.» Emuli vero dixerunt: «Reus est mortis.» Judex vero ad peticionem eorum contra eum sentenciam dedit, ut occideretur, et sic factum est, de cujus morte factus est planctus magnus in civitate.

 

Moralisacio. Carissimi, civitas ista erat mundus iste a diabolo a magno tempore obsessa, et quotquot tunc in mundo erant, fuerunt in periculo pereundi, quia omnes in infernum descenderunt; mundus iste erat eciam circumvallatus viciis et concupiscenciis.

Miles fortis, qui arma non habuit, est dominus noster Ihesus Christus, unde Psalmista: Dominus fortis et potens etc. Qui videns mundum in periculo et totum genus humanum in perdicione, perrexit ad scpulchrum i. e. uterum beate virginis, et ibi invenit arma primi parentis i. e. humanitatem, quam assumpsit, et contra diabolum pugnavit, victoriam obtinuit et nos a morte liberavit.

Emuli sunt Judei, qui hoc videntes illum apud Pilatum accusabant, dicentes: «Ne forte veniant Romani et tollant nostrum locum etc.» Miles dicebat: «Melius est, ut una domus destruatur quam tota civitas.» E contra Caiphas dicebat: «Expedit, ut unus moriatur et non tota gens.» Ideo Pilatus eum morti tradidit, de cujus morte petre scisse sunt et tenebre facte sunt super universam terram, sed facta victoria iterato in sepulchro arma reposuit i. e. corpus suum gloriosum in terra quievit.

Studeamus ergo ejus mortem plangere in mente, in corde retinere et ad memoriam reducere, quia viriliter pro nobis pugnavit et nos a faucibus diaboli liberavit, unde propter hoc tenemur eum super omnia diligere et pro ejus amore patrem et matrem dimittere.

Quis unquam audivit, quod homo habens unicum filium et heredem eum mori permittere vellet, sicut pater celestis fecerat de unico filio suo domino nostro Ihesu Christo? Sic et nos debemus voluntarie carnis delectaciones et omne, quod deo displicet, per penitenciam mortificare, et sic vitam eternam obtinere.