|
LIX.
De superbia nimia et quomodo superbi ad humilitatem
maximam sepe perveniunt; satis notabile.
Jovinianus imperator regnavit potens valde, qui cum semel in stratu suo jacuisset, exaltatum est cor ejus ultra quam credi potest, et in corde suo dixit: Estne aliquis alius deus quam ego? Hiis cogitatis sompnum cepit. Mane vero surrexit et vocavit milites suos et ait: Carissimi, bonum est cibum sumere, quia hodie ad venandum pergere volo. Illi vero parati erant ejus voluntatem adimplere. Cibo sumpto ad venandum perrexerunt. Dum vero imperator equitasset, calor intollerabilis eum invasit, in tantum quod videbatur ei, quod moreretur nisi in aqua frigida balneari posset. Respexit a longe et aquam latam vidit, dixit suis militibus: Hic remaneatis, quousque fuero liberatus. Dextrarium cum calcaribus percussit, ad aquam festinanter equitabat, de equo descendit, omnia vestimenta deposuit, aquam intravit et tamdiu ibi remansit, quousque totaliter refrigeratus esset. Dum ibidem exspectasset, venit quidam homo ei per omnia similis in vultu et gestu, et induit se vestimentis ejus, dextrarium ejus ascendit, et ad milites equitavit, ab omnibus sicut persona imperatoris est receptus. Finito ludo ad palacium cum militibus perrexit. Post hec cito Jovinianus de aqua exivit, vestes nec equum invenit. Admirabatur et tristatus est valde, quia nudus erat et neminem vidit, cogitavit inter se: Quid faciam? Ego miserabiliter sum ministratus. Tandem ad se reversus dicebat: Hic prope manet unus miles, quem ad miliciam promovi: ad eum pergam, vestes et equum acquiram et sic ad palatium meum ascendam, et videbo, quomodo et per quem sum confusus. Jovinianus totaliter nudus ad castrum militis perrexit, ad januam pulsavit, janitor autem causam pulsacionis quesivit. Ait Jovinianus: Januam aperite, et qualis ego sum videte! Ille vero januam aperuit et cum eum vidisset, obstupuit et ait: Qualis es tu? At ille: Jovinianus sum imperator, vade ad dominum tuum, et dic ei, ut michi vestes accommodet, quia vestes et equum perdidi. Qui ait: Mentiris, pessime ribalde! Jam ante adventum tuum dominus imperator Jovinianus ad palacium suum cum militibus suis transivit, et dominus meus secum perrexit et rediit, et jam in mensa sedet; sed quia imperatorem te nominasti, domino meo nunciabo. Janitor intravit et domino suo verba ejus retulit. Ille hoc audiens precepit ut introduceretur, et sic factum est. Miles cum vidisset, noticiam ejus non habebat, sed imperator peroptime eum cognovit. Ait ei miles: Dic michi, qualis es, et quod est nomen tuum? Qui respondit: Ego sum imperator Jovinianus, et ego te ad miliciam promovi tali tempore. Ait ille: O ribalde pessime, qua audacia audes teipsum imperatorem nominare! Jam dominus meus imperator ante te ad palacium equitavit, et ego per viam ei associatus eram et jam sum reversus: et quia teipsum imperatorem nominasti, impune non transibis. Fecit eum egregie verberari et postea expelli. Ille vero sic flagellatus et expulsus flevit amare et ait: O deus meus, quid hoc esse poterit, quod miles, quem ad miliciam promovi, noticiam mei non habet, et cum hoc graviter me flagellavit. Cogitavit autem apud se: Prope est quidam dux consiliarius meus, ad eum pergam et necessitatem ei ostendam, per quem potero indui et ad palacium meum reverti. Cum vero ad januam ducis venisset, pulsavit. Janitor audiens pulsacionem januam aperuit, et cum hominem nudum vidisset, admirabatur et ajebat: Carissime, qualis es tu, et quare sic totaliter nudus venisti? Et ille: Ego sum imperator, a casu equum et vestimenta perdidi, et ideo ad ducem veni, ut michi in hac necessitate succurrat. Ideo te rogo, ut negocium meum coram domino tuo facias. Janitor cum verba ejus audisset admirabatur, aulam intravit et domino suo omnia retulit. Ait dux: Introducatur. Cum introductos fuisset nullus noticiam ejus habebat, et dux ad illum: Qualis es tu? Et ille: Imperator sum ego, et te ad divicias et honores promovi, quando te ducem feci et consiliarium meum te constitui. Ait dux: Insane miser! perrrexi parum ante cum domino meo imperatore versus palacium, et reversus sum, et quia talem honorem tibi appropriasti, impune non transibis. Confecit eum in carcerem includi et pane et aqua sustentari. Deinde ex carcere extraxit et egregie verberari et a tota terra post hoc ejici [fecit]. Ille sic ejectus ultra quam credi poterit gemuit et suspiria emittebat et intra se dixit: Heu michi, quid faciam, quia factus sum obprobrium omnium et abjectio plebis? Melius est michi ad palacium meum pergere et mei de palacio meo noticiam habebunt; saltem si non, uxor mea noticiam meam habebit per certa signa. Solus ad palacium accessit, ad januam pulsavit, audita pulsacione janitor januam aperuit; quem cum vidisset, dixit: Dic michi, qualis es tu? Et ille: Miror de te, quia non novisti me, quia per tot tempora mecum fuisti. Qui ait: Mentiris; cum domino imperatore diu steti. Et ille: Ego sum ille, et si dictis non credis, rogo te dei amore, ut ad imperatricem accedas et per ista signa illa michi vestes imperiales per te mittet, quia a casu perdidi omnia; ista signa, que per te ei mitto, nullus nisi nos duo novit sub celo. Ait janitor: Non dubito, quin insanus sis, quia jam dominus meus imperator in mensa sedet et juxta eum imperatrix; verumtamen ex quo dicis te imperatorem esse, imperatrici intimabo, et certus sum quod graviter punieris. Janitor ad imperatricem perrexit et omnia audita ei intimavit Illa non modicum contristata ad dominum suum conversa est et ait: O domine mi, audite mirabilia! signa privata inter nos sepios acta unas ribaldus in porta michi per janitorem recitat, et dicit se imperatorem et dominum meam esse. Ipse cum hoc audisset, precepit janitori ut introduceretur in conspectu omnium. Qui cum taliter nudus introductus fuisset, canis quidam, qui antea multum eum dilexerat, ad guttur suum saltabat, ut eum occideret, sed per familiam impeditus est, sic quod nullum ab eo recepit malum. Item quendam falconem habebat in pertica, qui cum eum vidisset ligaturam fregit et extra aulam advolavit. Ait Imperator omnibus in aula sedentibus: Carissimi, audite verba mea, que de isto ribaldo dicam! Dic michi, qualis es tu et ob quam causam venisti? At ille: O domine, ista est mirabilis questio, imperator sum et dominus istius loci. Ait imperator omnibus sedentibus in mensa et circumstantibus: Dicite michi per juramentum vestrum, quod michi fecistis, quis nostrum imperator est et dominus? Aiunt illi: O domine, leviter respondemus per juramentum quod vobis fecimus, istum ribaldum numquam vidimus, sed vos estis dominus noster et imperator, quem a juventate novimus, et ideo rogamus una voce, ut puniatur, ut omnes exemplum ab eo capiant, et de tali presumpcione se non attemptent. Imperator ille conversus ad imperatricem ait: Dic domina michi per fidem qua teneris, nosti tu istum hominem, qui se dicit imperatorem et dominum tuum esse? At illa: O bone domine, cur talia a me queris? Nonne plus quam XXVI annis in societate tua steti et prolem per te genui? Sed unum est, quod miror, quomodo iste ribaldus pervenit ad nostra secreta inter nos perpetrata. Imperator ille dixit illi, qui introductus fuerat: Carissime! quare ausus fuisti teipsum imperatorem nominare? Damus pro judicio, ut ad caudam equi hodie sis tractus et si iterum sis ausus hoc dicere, te condempnabo morte turpissima. Vocavit satellites suos et ait: Ite est istum ad caudam equi trahite, sed nolite eum occidere. Et sic factum est. Post hec vero ultra quam credi potest commota sunt omnia interiora ejus et quasi de se ipso desperatus dicebat: Pereat dies in qua natus sum! amici mei a me recesserunt, uxor mea et filii mei non noverunt me. Dum hoc dixisset, cogitabat: Hic prope manet confessor meus, pergam ad ipsum: forte ipse noticiam meam habebit, quia sepius confessionem meam audivit. Perrexit ad heremitam, ad fenestram cellule sue pulsavit. At ille: Quis ibi est? Et ille: Ego sum imperator Jovinianus, fenestram aperias, ut loquar tecum. Ille vero cum vocem ejus audisset, fenestram aperuit, cum eum vidisset, cum impetu fenestram clausit et ait: Discede a me, maledicte, tu non es imperator, sed diabolus in forma hominis. Ille hoc audiens ad terram pre dolore cecidit, crines capitis ac barbe dilaceravit et dixit: Heu michi, quid faciam ego! Hiis dictis recordatus fuit quod in stratu suo exaltatum fuit cor ejus dicens: Estne deus alter preter me? Statim ad fenestram heremite pulsabat et dixit: Amore illius, qui pependit in cruce, confessionem meam audite fenestra clausa. At ille: Michi bene placet. Qui de tota vita sua cum lacrimis est confessus et precipue quomodo contra deum se erexit, dicens, quod non credidit alium deum esse quam seipsum. Facta confessione et absolucione heremita fenestram ejus aperuit et noticiam ejus habebat et ait: Benedictus altissimus, jam novi vos. Paucas vestes hic habeo, induas te et ad palacium perge, et ut spero noticiam tuam habebunt. Imperator induit se, ad palacium suum perrexit, ad januam pulsabat, janitor hostium aperuit et eum satis honorifice recepit. At ille: Numquid noticiam meam habes? Qui ait: Eciam, domine peroptime, sed admiror quod per totum diem hic steti et vos exire non vidi. Ille vero aulam intravit, omnes eum videntes capita inclinabant. Alius imperator erat cum domina in camere. Quidam miles exiens de camera eum intime aspexit et post hec in cameram est reversus ait: Domine mi, est quidam in aula, cui omnes capita inclinant et honorem faciunt, qui vobis in omnibus assimilator, intantum quod quis vestrum est imperator penitus ignoro. Imperator ille hoc audiens ait imperatrici: Exeas et videas, si ejus noticiam habeas. Ille vero foras perrexit, et cum eum vidisset, admirabatur, statim cameram intravit et ait: O domine, vobis unum denundo, quod quis vestrum est dominus meus penitus ignoro. At ille: Ex quo sic est, foris pergam et veritatem excutiam. Cum autem aulam intrasset, eum per manum cepit et juxta eum stare fecit, vocavit omnes nobiles in aula existentes cum imperatrice et ait: Per juramentum, quod michi fecistis, dicite, quis nostrum est imperator? Imperatrix primo respondit: Domine mi, michi incumbit primo respondere; testis est michi deus in celis, quis vestrum est dominus meus, penitus ignoro. Et sic omnes dixerunt. At ille: Carissimi, audite me! iste homo est imperator vester et dominus. Nam aliquo tempore contra deum se erexit, propter quod peccatum deus eum flagellavit et hominis noticia ab eo recessit, quousque satisfactionem deo fecit, ego sum angelus ejus custos anime sue qui imperium custodivi quamdiu fuit in penitencia. Jam ejus penitencia est completa et pro peccatis satisfecit, ammodo ei sitis obedientes, ad deum vos recommendo; statim ab oculis eorum disparuit. Imperator vero gracias reddidit et toto tempore vite sue in bona pace vixit et spiritum deo reddidit.
[Moralisatio.] Carissimi, iste imperaior potest dici quilibet homo totaliter mundo datus, qui propter divicias et honores in superbia cordis erigitur, sicut alter Nabugodonosor, qui divinis preceptis non obedivit. Vocat milites i. e. sensus, pergit ad venandum mundi vanitates, interim calor intollerabilis i. e temptacio diabolica eum arripit, quod quiescere non potest, quousque in aquis mundanis sit totaliter refrigeratus, ista refrigeracio est detrimentnm anime et sic milites i. e. sensus sine custodia hominem demittunt, quocienscunque in aqua mundana balneari intendit. Sed de equo primo descendit, i. e. a fide errat, quia in baptismo firmiter deo promisit adherere et pompis diaboli abrenunciare, sed quam cito totaliter se in aquis mundanis involvit, fidem frangit et hoc est de equo descendere. Deinde deposuit vestes i. e. virtutes, quas in baptismo recepit, et sic nudus miser in mundi vanitatibus jacet. Quid est faciendum? Certe ut alius scilicet prelatus, qui fidem et virtutes habet eum custodire, i. e. vestimenta recipere, quia prelato datur potestas solvendi peccatorem, quociens puro corde ad deum se convertit. Jovinianus cum de aqua exivit etc. Sic miser homo, cum de aqua mundana per dei graciam intendit exire, nullam virtutem inveniet, quia omnes per peccatum perdidit, ergo habet materiam dolendi. Quomodo debent ergo virtutes recuperari? Certe ad domum militis primo debet pergere. Miles iste est racio, que habet te flagellare, quia racio dictat, quod quantum contra deum perpetrasti, in corde tue hoc emendes, et ideo non poteris teipsum dicere imperatorem i. e. christianum quia opera christiani per peccatum perdidisti; racio ergo te expellit ab omni vicio. Quid ergo est faciendum? Pergas ad castrum ducis scilicet ad conscienciam tuam propriam, que contra te graviter murmurat, donec reconciliatus deo fueris, immo in carcerem te ponit, hoc est in perplexitatem magnam, quomodo et per quam viam deo placere potes et vulnera ab eo recipere i. e. cordis compunctionem, per quam sanguis i. e. peccatum exeat. Deinde ad palacium cordis tui pulsare, i. e. intime cogitare, quomodo et qua de causa contra deum deliquisti. Janitor i. e. voluntas, que est libera, ostium cordis tui habet aperire et te ducere ad primum statum, quem in baptismo recepisti. Canis, qui saltat, ut te occidat etc. est caro tua propria, per quam homo sepius occiditur, nisi deus impediret. Et falco in partica extra fenestram volat etc. i. e. potencia divina non tecum manebit quamdiu in mala vita jaces, nec uxor i. e. anima noticiam habebit tue salutis. Quid ergo est faciendum? Certe ut sis tractus ad caudam equi. Trahi per caudam equi nichil aliud est quam a principio vite usque ad presens, quid et quantum fecisti tantum dolere et satisfactionem perpetrare. Deinde postquam ista feceris perge ad heremitam i. e. discretum confessorem in foresta sancte ecclesie, et de omnibus quibus contra deum deliquisti pure confitearis clausa fenestra i. e. private, non ad laudam hominum sed ad tuum solamen, et statim deus et omnes angeli noticiam tui habebunt. Deinde facta confessione vestimentis i. e. bonis virtutibus poteris indui et ad palacium cordis tui secrete accedere et omnes sensus tui cum uxore i. e. anima noticiam habebunt, quia verus imperator i. e. bonus christianus factus es, et per consequens vitam eternam obtinebis. Ad quam perducat.
|