|
LIII.
De bonis rectoribus non mutandis.
Valerius Maximus refert, quod, cum omnes Syracusani mortem Dionysii optarent regis Sicilie, quedam femina senectutis ultime sola matutinis horis deos oravit, ut sibi rex superstes fieret in hanc vitam. Cujus oracionis causam Dionysius admirans ab ea quesivit. Que respondit: «Cum essem puella, gravem tyrannum habens eo carere cupiens secundum recepi, quo iterum carere cupiens tercium recepi; timens ergo deteriorem tibi succedere; ideo pro vita tua omni die rogo.» Dionysius hec audiens amplius molestiam non fecit.
Moralisacio: Carissimi, in veteri testamento deus erat valde austerus et nulli parcebat, quia oculum pro oculo, dentem pro dente etc., sed modo per carnem nostram, quam assumpserat, factus est nobis pius ac propicius, et ideo continue orare debemus, ut nullum alium dominum habeamus quam dominum nostrum Ihesum Christum, qui nobis prestare dignetur etc.
|