|
XXXIII.
De jactantia.
Refert Valerius, quod homo quidam nomine Peratinus flens dixit filio suo et omnibus vicinis suis: «Heu, heu michi! Habeo in horto meo arborem infelicem, qua uxor mea prima se suspendit, postmodum secunda, modo tercia, et ideo dolor est michi miserabilis.» Ait unus, cui nomen Arrius: «Miror te in tantis successibus lacrimas emisisse. Da michi, rogo te, tres surculos illius arboris, quia intendo inter vicinos dividere, ut quilibet arborem habeat ad uxorem suam suspendendam.» Et sic factum est.
Moralisacio: Carissimi, hec arbor est sancta crux, in qua pependit Christus. Hec arbor debet poni in horto hominis, dum anima habet jugem memoriam de passione Christi. In ista arbore tres uxores hominis suspenduntur, scilicet superbia vite, concupiscencia carnis et concupiscencia oculorum. Homo enim datus mundo tres uxores ducit: una est filia carnis, que vocatur voluptas, alia filia mundi, que vocatur cupiditas, tercia filia diaboli, que vocatur superbia.
Sed cum peccator gracia dei adheret penitencie, iste uxores voluntates suas non habentes se suspendunt. Cupiditas se suspendit fune eleemosyne, superbia fune humilitatis, voluptas se suspendit fune jejunii et castitatis. Iste, qui quesivit surculos, est bonus Christianus, qui toto conamine hoc debet appetere et querere, non tantum pro se, sed pro aliis vicinis. Ille, qui flevit, est miser homo, qui magis diligit carnem et ea, que carnis sunt, quam ea, que sunt spiritus sancti. Tamen sepius talis ad rectam viam poterit duci, et sic vitam eternam obtinebit.
|