BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gesta Romanorum

ca. 1300

 

Gesta Romanorum

 

Textus:

Gesta Romanorum

ed. H. Oesterley, Berlin 1872

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

I.

De dilecione.

 

Pompejus regnavit, dives valde et potens, qui filiam unicam pnlcherrimam habebat, quam ita tenerrime diligebat, quod pro ejus emtodia quinque milites ei assignavit, ut contra omne periculum sub pena gravi eam custodirent. Milites vero diebus ac noctibus armati eam custodiebant, et ante ostium camere lampadem ardentem ordinabant, ne aliquis de nocte ad eam accederet ipsis dormientibus vel eis ignorantibus. Et quendam caniculum bene latrantem habebant, per cujus latratnm excitari possent. Puella ista tenerrime nutrita erat, que multum anhelabat, mundi spectacula videre. Cum autem semel foras perspexisset, venit quidam dux, qui, cum oculos impudicos in eam injecisset, statim captus est in amorem ejus, quia pulchra nimis erat et oculis omnium graciosa ac imperatoris filia unica, que post mortem patris jure hereditario imperium obtineret. Dux iste multa ei promisit, ut ejus consensum obtineret. Illa vero, sperans de promissione, consensit, statim caniculum parvum occidit, lampadem extinxit et de nocte surrexit et ducem est secuta. Mane vero facta est questio, ubi devenit. Erat tunc in palacio regis pugil fortis, qui semper pro justicia imperii pugnavit. Qui cum audisset, quod filia patrem contempsit, agili cursu post eam currebat. Dux vero, cum eum armatum vidisset venientem, duellum cum eo commisit. Sed pugil prevaluit et caput ejus amputavit et puellam ad palacium reduxit; tamen faciem patris multo tempore non vidit, sed continue gemitus et suspiria emittebat Hoc audiens quidam sapiens in curia imperatoris, qui semper mediator inter imperatorem et alios erat constitutos, motus pietate, per eum est patri reconciliata ac nobilissimo viro desponsata. Quo facto varia donaria a patre recepit. Primo a patre tunicam thalarem polimitam undique intextam et sic inscriptam recepit: Dimisi tibi, ne adjicias ultra. A rege quandam coronam anream habuit sic insculptam: Ex me tua dignitas. A propugnatore habuit annulum unum cum hac scriptura: Dilexi te, disce diligere. A sapiente mediatore alium annulum recepit sic sculptam: Quid feci? quantum? quare? A filio regis etiam annulum sic scriptum: Nobilis es, nobilitatem tuam ne contempnas. A germano proprio alium annulum, in quo erat scriptum: Accede ad me, ne timeas! frater tuus sum. A sponso sigillum aureum, quo sibi hereditas sponsi confirmabatur, collata [est], cujus scriptura erat: Jam conjuncta es, amplius noli errare. Puella, postquam ista dona receperat, ea quamdiu vixit custodivit, et ab omnibus dilecta dies suos in pace finivit.

 

[Moralisatio.] Carissimi, imperator iste est pater celestis, qui vocavit nos per passionem filii sui de fauce diaboli. Ipse est rex regum et dominus dominantium. Deuter. XXXII: Nunquid non ipse est pater tuus, qui possedit, fecit et creavit te? Filia unica est anima rationalis, que traditur quinque militibus i. e. quinque sensibus ad custodiendum, qui sunt armati per virtutes, quas homo in baptismo recepit. Isti sensus sunt visus, auditus etc., qui habent contra diabolum, mundum et carnem eam custodire. Lampas ardens est voluntas deo in omnibus subjecta, que debet semper ardere in bonis operibus, ut peccato non consenciat. Caniculus parvus bene latrans est consciencia, que habet contra peccata recalcitrare, sed heu proh dolor anima volens mundi spectacula videre sepe pergit foras, tociens quociens contra divinum preceptum agit, statim a duce i. e. a raptore infernali voluntarie est deducta. Et sic lampas bonorum operum extinguitur et caniculus conscientie occiditur et sic anima in nocte peccati sequitor diabolum. Hec cum audisset pugil noster sc. deus, quia non est alius qui pugnat pro nobis nisi tu, deus noster, statim contra ducem diabolum pugnavit et animam ad palacium regni celestis adduxit. Sapiens mediator erat Christus dicente apostolo prima Tim. II: Unus deus mediator dei et hominum homo Ihesus Christus. Filius regis est Christus, unde psalmista: Filius meus es tu etc. Frater noster Christus. Gen. XXXVII: Frater noster est. Sponsus noster est Christus, juxta illud Osee II: Sponsabo te mihi in fide. Et iterum: Sponsus sanguinum tu mihi es. Per ipsum igitur reconciliati sumus celesti patri et ad pacem vocati. Ipse enim est pax nostra que utraque fecit unum; ad Eph. Ab ipso predicta donaria recepimus, primo tunicam talarem sc. cutem suam dignissimam et certe polimitam, quia flagellatione cruore et livore et aliis variis livoribus intextam. Cujus textura nil aliud habet nisi: Dimisi tibi, quia redemi te; ne adjicias ultra malum agere. Vade, inquit, noli amplius peccare. Hec est tunica Joseph tincta in sanguine hedi. Gen. XXXVII: Iste Christus rex noster dedit nobis coronam gloriosissimam sc. dum pro nobis voluit coronari, et vere ibi invenimus: Ex me tua dignitas. Unde scribit de ista corona Joh. XIX: Exivit Ihesus portans coronam spineam. Christus eciam est propugnator noster, qui dedit nobis unum annulum sc. foramen dextre manus, et vere ibi possumus percipere, sic scriptum est: Dilexi te, disce diligere. Apocal. primo: Dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Christus mediator noster dedit nobis alium annulum sc. foramen sinistre manus, ubi videre possumus scriptum: Quid feci? quantum? quare? Quid feci? Meipsum exinanivi formam servi accipiens. Quantum? Deum feci hominem. Quare? Ut hominem perditum redimerem. De his tribus Zachar. XIV: Que sunt iste plage in medio mannum tuarum? Et respondet dicens: His plagatus sum in domo illorum, qui me dilexerunt. Christus frater noster est et filius regis eterni. Dedit nobis tercium annulum sc. foramen dextri pedis. Et quid ibi nisi: Nobilis es, nobilitatem tuam ne contempnas. Similiter Christus est germanus noster, et dedit nobis quartum annulum sc. foramen sinistri pedis, in quo scriptum est: Accede, ne timeas! Frater tuus sum. Christus est noster sponsus, qui dedit nobis sigillum quo sponsi hereditas confirmabatur collata, id est vulnus lateris sui cum lancea perforatum propter nimium amorem, quo te dilexit. Et quid ibi nisi: Jam conjuncta es mihi per misericordiam, noli amplius peccare. Studeamus ergo, carissimi, dona sic munda custodire, quod possimus dicere illud Matthei: Domine, quinque talenta tradidisti mihi. Et sic sine dubio poterimus regnare in celesti gremio, quod nobis prestare dignetur [pater et filius].